§11Sed haec ex naturalibus causis vitia nasci possunt, extirpari autem et funditus tolli, ut is ipse, qui ad ea propensus fuerit, a tantis vitiis avocetur, non est id positum in naturalibus causis, sed in voluntate, studio, disciplina.
但是,虽然这些恶习可能由自然原因产生,但将它们铲除并彻底消灭,以至于那个倾向于这些恶习的人被从如此巨大的恶习中唤回,这并不取决于自然原因,而取决于意志、努力和训练。
Quae tolluntur omnia, si vis et natura fati ex divinationis ratione firmabitur.
如果根据占卜的原理确立了命运的力量和本性,所有这些都将被消灭。
Etenim si est divinatio, qualibusnam a perceptis artis proficiscitur? (percepta appello, quae dicuntur Graece qewrh/mata).
因为如果真的有占卜,那么它是从艺术中获得的什么样的已知定理出发的呢? (我把希腊语中被称为“theorēmata”的东西称为“已知定理”)。
Non enim credo nullo percepto aut ceteros artifices versari in suo munere, aut eos, qui divinatione utantur, futura praedicere.
因为我不相信其他手艺人在没有任何已知定理的情况下从事他们的工作,也不相信那些使用占卜的人会在没有它的情况下预言未来。
§12Sint igitur astrologorum percepta huius modi:
"Si quis verbi causa oriente Canicula natus est, is in mari non morietur.
那么,让星象学家的定理如下:“例如,如果有人在天狼星升起时出生,他将不会在海中死去。
"
Vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio est, deseras.
”警惕啊,克吕西波,免得你放弃你自己的阵地,在这上面你与强力的辩证学家狄奥德若有巨大的争斗。
Si enim est verum, quod ita conectitur:
"Si quis oriente Canicula natus est, in mari non morietur"
, illud quoque verum est:
"Si Fabius oriente Canicula natus est, Fabius in mari non morietur.
因为如果这样连接起来的命题是真的:“如果有人在天狼星升起时出生,他将不会在海中死去”,那么这一个也是真的:“如果法比乌斯在天狼星升起时出生,法比乌斯将不会在海中死去。
"
Pugnant igitur haec inter se, Fabium oriente Canicula natum esse, et Fabium in mari moriturum; et quoniam certum in Fabio ponitur, natum esse eum Canicula oriente, haec quoque pugnant, et esse Fabium, et in mari esse moriturum.
”因此,这两者是相互矛盾的:法比乌斯在天狼星升起时出生,以及法比乌斯将在海中死去;由于在法比乌斯的事例中,他出生于天狼星升起是被设定为确定的,因此这两者也是矛盾的:法比乌斯存在,以及他将在海中死去。
Ergo haec quoque coniunctio est ex repugnantibus:
"Et est Fabius, et in mari Fabius morietur"
, quod, ut propositum est, ne fieri quidem potest.
因此,这一合取命题也由相互矛盾的元素组成:“法比乌斯既存在,且法比乌斯将在海中死去”,而正如刚才所假设的,这甚至是无法发生的。
Ergo illud:
"Morietur in mari Fabius"
ex eo genere est, quod fieri non potest.
因此,那个命题:“法比乌斯将在海中死去” 属于那类无法发生的事情。
Omne ergo, quod falsum dicitur in futuro, id fieri non potest.
因此,凡是在未来被说成是假的事物,都是无法发生的。
§13At hoc, Chrysippe, minime vis, maximeque tibi de hoc ipso cum Diodoro certamen est.
但是,克吕西波,你绝对不希望这样,而这正是你与狄奥德若争论得最厉害的一点。
Ille enim id solum fieri posse dicit, quod aut sit verum aut futurum sit verum, et, quicquid futurum sit, id dicit fieri necesse esse et, quicquid non sit futurum, id negat fieri posse.
因为他说,只有那或者是真的,或者将来是真的事情才可能发生;凡是将来发生的,他说都必然发生;而凡是将来不发生的,他否认其能够发生。
Tu, et quae non sint futura, posse fieri dicis, ut frangi hanc gemmam, etiamsi id numquam futurum sit, neque necesse fuisse Cypselum regnare Corinthi, quamquam id millensimo ante anno Apollinis oraculo editum esset.
你却说,即使是那些将来不会发生的事情也是可能发生的,例如这颗宝石可以被砸碎,即使这件事永远不会发生;而且库普塞洛斯统治科林斯也并非必然,尽管一千年前阿波罗的神托就已经宣布了这一点。
At si ista conprobabis divina praedicta, et, quae falsa in futuris dicentur, in iis habebis, ut ea fieri non possint, et, si vere dicatur de futuro, idque ita futurum sit, dicas esse necessarium; quae est tota Diodori vobis inimica sententia.
但是,如果你赞同那些神圣的预言,那么你一方面会将那些对未来而言被说成是假的事情视为无法发生,另一方面,如果关于未来做出了真的预言且它将如此发生,你就会说它是必然的;这完全是狄奥德若对你们充满敌意的观点。
§14Etenim si illud vere conectitur:
"Si oriente Canicula natus es, in mari non moriere"
, primumque quod est in conexo:
"Natus es oriente Canicula"
, necessarium est (omnia enim vera in praeteritis necessaria sunt, ut Chrysippo placet dissentienti a magistro Cleanthe, quia sunt inmutabilia nec in falsum e vero praeterita possunt convertere); si igitur, quod primum in conexo est, necessarium est, fit etiam, quod consequitur, necessarium.
因为,如果这一命题被真地连接起来:“如果你在天狼星升起时出生,你将不会在海中死去”,而连接命题中的第一部分:“你在天狼星升起时出生” 是必然的(因为过去所有真实的事情都是必然的,正如与他的老师克里安西斯意见不合的克吕西波所主张的那样,因为过去的事情是不可改变的,无法从真变成假);因此,如果连接命题中首先出现的部分是必然的,那么随后发生的部分也变成了必然。
Quamquam hoc Chrysippo non videtur valere in omnibus; sed tamen, si naturalis est causa, cur in mari Fabius non moriatur, in mari Fabius mori non potest.
虽然在克吕西波看来这并不适用于所有情况;但无论如何,如果存在法比乌斯不在海中死去的自然原因,法比乌斯就不可能在海中死去。