§15Hoc loco Chrysippus aestuans falli sperat Chaldaeos ceterosque divinos, neque eos usuros esse coniunctionibus, ut ita sua percepta pronuntient:
"Si quis natus est oriente Canicula, is in mari non morietur"
, sed potius ita dicant:
"Non et natus est quis oriente Canicula, et is in mari morietur.
在这个地方,焦躁不安的克吕西波希望迦勒底人和其他占卜者搞错,希望他们不要用连接句来宣布他们的定理,如: “如果有人在天狼星升起时出生,他将不会在海中死去”,而是更愿意让他们这样说: “既不能有人在天狼星升起时出生,同时他又在海中死去。
"
O licentiam iocularem! ne ipse incidat in Diodorum, docet Chaldaeos, quo pacto eos exponere percepta oporteat.
” 噢,多么滑稽的任意妄为! 为了使自己不落入狄奥德若的圈套,他竟然在教导迦勒底人应当如何陈述他们的定理。
Quaero enim, si Chaldaei ita loquantur, ut negationes infinitarum coniunctionum potius quam infinita conexa ponant, cur idem medici, cur geometrae, cur reliqui facere non possint.
因为我想问,如果迦勒底人说话的方式是提出不定合取命题的否定,而不是不定连接命题,那么为什么医生、几何学家和其他人就不能同样这样做呢?
Medicus in primis, quod erit ei perspectum in arte, non ita proponet:
"Si cui venae sic moventur, is habet febrim"
, sed potius illo modo:
"Non et venae sic cui moventur, et is febrim non habet.
尤其是医生,对于他在自己的医术中看清的事情,将不会这样提出: “如果某人的脉搏这样跳动,他就发烧了”,而是更愿意以那种方式提出: “既不是某人的脉搏这样跳动,同时他又不发烧。
"
Itemque geometres non ita dicet:
"In sphaera maximi orbes medii inter se dividuntur"
, sed potius illo modo:
"Non et sunt in sphaera maximi orbes, et ii non medii inter se dividuntur. "
” 同样,几何学家也不会这样说: “在球体中,最大的圆彼此从中点平分”,而是更愿意用那种方式说: “既非在球体中存在最大的圆,同时它们又不彼此从中点平分。
§16Quid est, quod non possit isto modo ex conexo transferri ad coniunctionum negationem? Et quidem aliis modis easdem res efferre possumus.
” 有什么东西是不能以这种方式从连接命题转换成合取命题的否定的呢? 而且,我们确实可以用其他方式来表达同样的事情。
Modo dixi:
"In sphaera maximi orbes medii inter se dividuntur"
; possum dicere:
"Si in sphaera maximi orbes erunt"
, possum dicere:
"Quia in sphaera maximi orbes erunt"
.
我刚才说:“在球体中,最大的圆彼此从中点平分”;我可以提出:“如果在球体中将有最大的圆”,我也可以提出:“因为在球体中将有最大的圆”。
Multa genera sunt enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.
陈述的类型有很多种,没有比这一种更扭曲的了,克吕西波却希望迦勒底人为了斯多亚学派的缘故而满足于这种陈述。
§17Illorum tamen nemo ita loquitur; maius est enim has contortiones orationis quam signorum ortus obitusque perdiscere.
然而,那些人中没有一个是以这种方式说话的;因为彻底学透这些言辞的扭曲,比学透星象的升起和落下还要困难。
Sed ad illam Diodori contentionem, quam peri\ dunatw=n appellant, revertamur, in qua, quid valeat id, quod fieri possit, anquiritur.
但让我们回到狄奥德若那场被称为“关于可能者”的争论中去,在其中探讨了什么才是可能发生的事物的力量。
Placet igitur Diodoro id solum fieri posse, quod aut verum sit aut verum futurum sit.
因而,狄奥德若认为,只有那或者是真的,或者将来是真的事情才可能发生。
Qui locus attingit hanc quaestionem, nihil fieri, quod non necesse fuerit, et, quicquid fieri possit, id aut esse iam aut futurum esse, nec magis commutari ex veris in falsa posse ea, quae futura, quam ea, quae facta sunt; sed in factis inmutabilitatem apparere, in futuris quibusdam, quia non apparet, ne inesse quidem videri, ut in eo, qui mortifero morbo urgeatur, verum sit
"Hic morietur hoc morbo"
, at hoc idem si vere dicatur in eo, in quo vis morbi tanta non appareat, nihilo minus futurum sit.
这个论题涉及以下问题:没有任何事情发生不是必然的,且凡是可能发生的事情,或者现在已经是,或者将来会是,而且将来发生的事情并不比过去发生的事情更能从真变假;只是在过去发生的事情中,不可改变性是显而易见的,而在某些未来的事情中,因为不显而易见,所以看起来甚至不存在不改变性,就像在那个遭受致命疾病折磨的人身上,“此人将死于此病”是真的,但如果对另一个病势没有显得那么严重的人真地说了同样的话,这也同样是将来会发生的。
Ita fit, ut commutatio ex vero in falsum ne in futuro quidem ulla fieri possit.
这样一来,从真变假的变化即使在未来也绝不可能发生。
Nam
"Morietur Scipio"
talem vim habet, ut, quamquam de futuro dicitur, tamen ut id non possit convertere in falsum; de homine enim dicitur, cui necesse est mori.
因为 “西庇阿将死” 具有这样的力量:虽然说的是未来,但它却不能转变成假;因为这是针对一个人说的,而人是必然要死的。
§18Sic si diceretur:
"Morietur noctu in cubiculo suo vi oppressus Scipio"
, vere diceretur; id enim fore diceretur, quod esset futurum; futurum autem fuisse ex eo, quia factum est, intellegi debet.
同样,如果说: “西庇阿将在夜间在他的卧室里被暴力压制而死”,这就被真地说了;因为被说成将要发生的,正是将来会发生的;而它曾是将要发生的,应当从它已经发生这一事实上来理解。
Nec magis erat verum
"Morietur Scipio"
quam
"Morietur illo modo"
, nec magis necesse mori Scipioni quam illo modo mori, nec magis inmutabile ex vero in falsum
"Necatus est Scipio"
quam
"Necabitur Scipio"
; nec, cum haec ita sint, est causa, cur Epicurus fatum extimescat et ab atomis petat praesidium easque de via deducat et uno tempore suscipiat res duas inenodabiles, unam, ut sine causa fiat aliquid, ex quo existet, ut de nihilo quippiam fiat, quod nec ipsi nec cuiquam physico placet, alteram, ut, cum duo individua per inanitatem ferantur, alterum e regione moveatur, alterum declinet.
“西庇阿将死”并不比“他将以那种方式死去”更真实,西庇阿死去也并不比以那种方式死去更必然,而“西庇阿被杀了”从真变假的不可改变性也不比“西庇阿将被杀”更甚;既然这些事情是如此,就没有理由让伊壁鸠鲁畏惧命运,并向原子寻求庇护,使它们偏离轨道,并同时承担两个无法解决的难题:其一是,某事在没有原因的情况下发生,由此将产生出某种东西无中生有的结果,这既不为他自己、也不为任何自然学家所赞同;其二是,当两个不可分体穿过虚空运行时,一个沿直线运动,另一个发生偏斜。