§6nihil enim scribit ei praedictum.
因为他写到,对他没有任何预言。
Quid mirum igitur ex spelunca saxum in crura eius incidisse? puto enim, etiamsi Icadius tum in spelunca non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse.
那么,一块岩石从洞穴落在他腿上,又有什么奇怪的呢? 因为我认为,即使伊卡迪乌斯当时不在洞穴里,那块岩石也还是会落下来的。
Nam aut nihil omnino est fortuitum, aut hoc ipsum potuit evenire fortuna.
因为要么完全没有偶然,要么这件事本身就可能由于运气而发生。
Quaero igitur (atque hoc late patebit), si fati omnino nullum nomen, nulla natura, nulla vis esset et forte temere casu aut pleraque fierent aut omnia, num aliter, ac nunc eveniunt, evenirent.
因此我问(而且这将具有广泛的适用性):如果完全没有命运的名字、本性和力量,大部分或所有的事情都是由偶然、盲目和随机发生的,那么事情的发生是否会与现在不同?
Quid ergo adtinet inculcare fatum, cum sine fato ratio omnium rerum ad naturam fortunamve referatur?
既然在没有命运的情况下,所有事物的原委都可以归结于自然或偶然,那么强加命运又有什么用呢?
§7Sed Posidonium, sicut aequum est, cum bona gratia dimittamus, ad Chrysippi laqueos revertamur.
但是,正如理所当然的那样,让我们友好地送别波塞多尼乌斯,回到克吕西波的陷阱中。
Cui quidem primum de ipsa contagione rerum respondeamus, reliqua postea persequemur.
对克吕西波,我们首先应该就事物本身的感应做出回答,其余的随后再探讨。
Inter locorum naturas quantum intersit, videmus; alios esse salubris, alios pestilentis, in aliis esse pituitosos et quasi redundantis, in aliis exsiccatos atque aridos; multaque sunt alia, quae inter locum et locum plurimum differant.
我们看到不同地方的自然环境有多么大的差异;有些地方是健康的,有些地方是有害的,在有些地方人们多痰且仿佛充斥着多余物质,在有些地方则干燥脱水;还有许多其他事物在不同地方之间存在极大差异。
Athenis tenue caelum, ex quo etiam acutiores putantur Attici, crassum Thebis, itaque pingues Thebani et valentes.
在雅典空气稀薄,因此阿提卡人也被认为更加敏锐,在底比斯空气浓厚,因此底比斯人肥胖且强壮。
Tamen neque illud tenue caelum efficiet, ut aut Zenonem quis aut Arcesilam aut Theophrastum audiat, neque crassum, ut Nemea potius quam Isthmo victoriam petat.
然而,既不是那稀薄的空气使得某人去听禅宗、阿克西拉乌斯或狄奥弗拉斯托斯的课,也不是那浓厚的空气使得某人在尼美亚而不是在地峡寻求胜利。
Diiunge longius.
将这一区别推得更远。
§8Quid enim loci natura adferre potest, ut in porticu Pompeii potius quam in campo ambulemus? tecum quam cum alio? Idibus potius quam Kalendis? Ut igitur ad quasdam res natura loci pertinet aliquid, ad quasdam autem nihil, sic astrorum adfectio valeat, si vis, ad quasdam res, ad omnis certe non valebit.
因为地方的自然环境究竟能带来什么,使我们更愿意在庞培的柱廊而不是在广场上散步? 与你而不是与他人? 在月中(伊底斯)而不是在月初(卡兰德)? 因此,正如地方的自然环境对某些事物有一定关系,而对另一些事物则毫无关系一样,如果你愿意的话,星象的影响也可以对某些事物起作用,但它肯定不会对所有事物起作用。
At enim, quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut alios dulcia, alios subamara delectent, alii libidinosi, alii iracundi aut crudeles aut superbi sint, alii a talibus vitiis abhorreant,—quoniam igitur, inquit, tantum natura a natura distat, quid mirum est has dissimilitudines ex differentibus causis esse factas?
但是,既然在人的本性中存在着差异,以至于甜食取悦一些人,微苦的东西取悦另一些人,一些人好色,另一些人易怒、残忍或傲慢,而另一些人则摒弃这些恶习——因此,他说,既然本性与本性之间有如此大的差异,那么这些差异是由不同的原因造成的又有什么奇怪呢?
§9Haec disserens, qua de re agatur, et in quo causa consistat, non videt.
在探讨这些时,他没有看到所讨论的是什么,以及争论的焦点在哪里。
Non enim, si alii ad alia propensiores sunt propter causas naturalis et antecedentis, idcirco etiam nostrarum voluntatum atque adpetitionum sunt causae naturales et antecedentes.
因为,如果一些人由于自然的和先行的原因而更容易倾向于某些事物,并不因此就意味着我们的意志和欲望也有自然的和先行的原因。
Nam nihil esset in nostra potestate, si ita se res haberet.
因为如果事实是这样,我们手中就没有任何支配权了。
Nunc vero fatemur, acuti hebetesne, valentes inbecilline simus, non esse id in nobis.
而现在,我们承认,我们是敏锐还是迟钝,是强壮还是虚弱,这并不取决于我们。
Qui autem ex eo cogi putat, ne ut sedeamus quidem aut ambulemus voluntatis esse, is non videt, quae quamque rem res consequatur.
但是,如果有人认为由此可以推论出,甚至连我们的坐下或散步都不取决于意志,那他就没有看清什么结果是从什么事情中产生的。
Ut enim et ingeniosi et tardi ita nascantur antecedentibus causis itemque valentes et inbecilli, non sequitur tamen, ut etiam sedere eos et ambulare et rem agere aliquam principalibus causis definitum et constitutum sit.
因为,虽然聪明人和迟钝的人,以及强壮者和虚弱者,都是因先行原因而这样出生的,但这并不意味着他们坐下、散步或做某件事是由主要原因所决定和确立的。
§10Stilponem, Megaricum philosophum, acutum sane hominem et probatum temporibus illis accepimus.
我们得知,麦加拉学派的哲学家斯蒂尔蓬确实是个敏锐的人,在那个时代深受欢迎。
Hunc scribunt ipsius familiares et ebriosum et mulierosum fuisse, neque haec scribunt vituperantes, sed potius ad laudem; vitiosam enim naturam ab eo sic edomitam et conpressam esse doctrina, ut nemo umquam vinulentum illum, nemo in eo libidinis vestigium viderit.
他的亲友写道,他既好酒又好色,他们写这些并不是为了指责,而是为了赞扬;因为他们说,他那有缺陷的本性被教义(哲学)驯服和抑制得如此之好,以至于从未有人见过他喝醉,也从未有人在他身上发现任何好色的痕迹。
Quid? Socraten nonne legimus quem ad modum notarit Zopyrus physiognomon, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte pernoscere? stupidum esse Socraten dixit et bardum, quod iugula concava non haberet, obstructas eas partes et obturatas esse dicebat; addidit etiam mulierosum; in quo Alcibiades cachinnum dicitur sustulisse.
什么? 我们难道没有读过人相学家佐皮鲁斯是如何评价苏格拉底的吗? 佐皮鲁斯自称能从身体、眼睛、面部、额头彻底了解人的性格和本性。 他说苏格拉底愚蠢而迟钝,因为他没有凹陷的锁骨,他说那些部位被阻塞和填满了;他还补充说他好色;据说对此阿尔西比亚德斯曾哈哈大笑。