§3.1Hoc loco libet interponere, etsi seiunctum ab re proposita est, nimia fiducia quantae calamitati soleat esse.
この箇所で、たとえ提示された本筋から外れるとしても、過度の油断がいかに大きな災難となりがちであるかを挿入しておきたい。
nam magistratuum Thebanorum statim ad aures pervenit exules in urbem venisse.
というのも、テーバイの政務官たちの耳に、追放者たちが市内に侵入したという知らせが直ちに届いたからである。
id illi vino epulisque dediti usque eo despexerunt, ut ne quaerere quidem de tanta re laborarint.
酒と宴会にふけっていた彼らは、そのことをこれほどまでに軽視したため、これほど重大な事柄について調べることさえ骨折らなかった。
§3.2accessit quod etiam magis aperiret eorum dementiam.
彼らの愚行をさらにいっそう明らかにするような出来事が加わった。
allata est enim epistula Athenis ab Archia, uno ex iis qui sacris praeerant Eleusinius, Archiae, qui tum maximum magistratum Thebis obtinebat, in qua omnia de profectione eorum perscripta erant.
というのも、エレウシスの秘儀を司る者の一人であるアルキアスから、当時テーバイで最高政務官の地位にあったアルキアスへ宛てた手紙がアテナイから届いたからであり、その中には彼らの行動に関するすべてが詳細に記されていた。
quae cum iam accubanti in convivio esset data, sicut erat signata, sub pulvinum subiciens 'in crastinum' inquit 'differo res serias. '
すでに宴席で横になっていた彼にその手紙が渡されたとき、彼はそれを封印されたままクッションの下に差し込み、「真面目な用事は明日まで延期しよう」と言った。
§3.3at illi omnes, cum iam nox processisset, vinolenti ab exulibus duce Pelopida sunt interfecti.
しかし彼ら全員は、すでに夜が更けた頃、酒に酔った状態で、ペロピダスを指導者とする追放者たちによって殺害された。
quibus rebus confectis, vulgo ad arma libertatemque vocato, non solum qui in urbe erant, sed etiam undique ex agris concurrerunt, praesidium Lacedaemoniorum ex arce pepulerunt, patriam obsidione liberarunt, auctores Cadmeae occupandae partim occiderunt, partim in exilium eiecerunt.
これらのことが完了し、民衆が武器と自由を求めて呼び集められると、市内にいた者たちだけでなく、いたるところの農地からも人々が駆け集まり、スパルタ人の守備隊をアクロポリスから追い払い、祖国を包囲から解放し、カドメイア占領の主謀者たちを、一部は殺害し、一部は国外追放に処した。