§3.1Hoc loco libet interponere, etsi seiunctum ab re proposita est, nimia fiducia quantae calamitati soleat esse.
在这里,即使这与所提议的主题有所偏离,我也想插进一笔,来说明过度的自信往往会带来多么大的灾难。
nam magistratuum Thebanorum statim ad aures pervenit exules in urbem venisse.
因为底比斯行政长官们的耳中立刻传来了流亡者已进入城内的消息。
id illi vino epulisque dediti usque eo despexerunt, ut ne quaerere quidem de tanta re laborarint.
沉溺于美酒和宴乐之中的他们,对此轻视到了如此地步,以至于根本不曾费心去调查如此重大的事情。
§3.2accessit quod etiam magis aperiret eorum dementiam.
又发生了一件事,更进一步暴露了他们的愚蠢。
allata est enim epistula Athenis ab Archia, uno ex iis qui sacris praeerant Eleusinius, Archiae, qui tum maximum magistratum Thebis obtinebat, in qua omnia de profectione eorum perscripta erant.
因为有一封信从雅典送来,是由主持埃勒夫西斯神圣仪式的成员之一阿尔基亚斯,写给当时在底比斯担任最高行政长官的阿尔基亚斯的,信中详细记载了关于他们行动的一切。
quae cum iam accubanti in convivio esset data, sicut erat signata, sub pulvinum subiciens 'in crastinum' inquit 'differo res serias.
当这封信被呈递给已经在宴席上就座的他时,他原封不动地将信塞到枕头底下,说道:“要紧的事,留到明天再办。
' §3.3at illi omnes, cum iam nox processisset, vinolenti ab exulibus duce Pelopida sunt interfecti.
” 然而,当夜幕已深,他们所有人在醉意朦胧中被以佩洛皮达斯为首的流亡者们杀死了。
quibus rebus confectis, vulgo ad arma libertatemque vocato, non solum qui in urbe erant, sed etiam undique ex agris concurrerunt, praesidium Lacedaemoniorum ex arce pepulerunt, patriam obsidione liberarunt, auctores Cadmeae occupandae partim occiderunt, partim in exilium eiecerunt.
这些事情办完之后,平民被号召起来拿起武器争取自由,不仅城里的人,连四面八方田野里的人也都聚集起来,将斯巴达人的守备队赶出了卫城,使祖国免受包围,对于占领卡德米亚卫城的首谋者们,有的一部分被杀,有的一部分被驱逐出境。