§8.1Postquam domum reditum est, collegae eius hoc crimine accusabantur.
帰国後、彼の同僚たちはこの罪で告発された。
quibus ille permisit, ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum contenderent, ut legi non oboedirent.
エパメイノンダスは彼らに対して、すべての責任を自分に転嫁し、自分(エパメイノンダス)の働きによって法律に従わなかったのだと主張することを許した。
qua defensioue illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod quid diceret non haberet.
この弁護によって同僚たちが危険から解放されると、誰もエパメイノンダスが弁明するとは思わなかった。 なぜなら、彼には言うべきことが何もないと思われたからである。
§8.2at ille in iudicium venit, nihil eorum negavit, quae adversarii crimini dabant, omniaque, quae collegae dixerant, confessus est neque recusavit quominus legis poenam subiret, sed unum ab iis petivit, ut in sepulcro suo inscriberent:
しかし、彼は裁判に出廷し、敵対者たちが告発した事柄を何一つ否定せず、同僚たちが言ったすべてのことを認め、法律の罰を受けることを拒まなかった。 ただ、彼は判事たちに、自分の墓碑に次のように刻むことだけを求めた。
§8.3'Epaminondas a Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo Boeotorum ausus sit aspicere in acie, §8.4quodque uno proelio non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam universam Graeciam in libertatem vindicavit eoque res utrorumque perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, Lacedaemonii satis haberent, si salvi esse possent, neque prius bellare destitit, quam Messene restituta urbem eorum obsidione clausit. '
『エパメイノンダスはテーバイ人によって死刑に処された。 なぜなら、彼が将軍となる前にはボイオーティア人の誰も戦列において直視することすら敢えてしなかったラケダイモン人を、レウクトラにおいて打ち破るようテーバイ人に強いたからであり、また、一度の戦いによってテーバイを滅亡から救い出しただけでなく、全ギリシアを自由へと解放し、双方の状況を、テーバイ人がスパルタを攻撃し、ラケダイモン人は自らの安全が保たれれば十分とするという段階にまで導き、さらに、メッセネを再建して彼らの都市を包囲下に置くまでは、戦争を辞めなかったからである。
§8.5haec cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium.
』彼がこれらのことを語ると、一同の笑いと歓声が湧き起こり、判事の誰も彼に対して有罪の票を投じる勇気はなかった。
sic a iudicio capitis maxima discessit gloria.
こうして、彼は死刑裁判から最大の栄光を伴って立ち去った。