§8.1Postquam domum reditum est, collegae eius hoc crimine accusabantur.
回国后,他的同僚们因这一指控而被起诉。
quibus ille permisit, ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum contenderent, ut legi non oboedirent.
他允许他们把所有的责任都推到自己身上,并声称是在他的主使下,他们才没有服从法律。
qua defensioue illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod quid diceret non haberet.
由于这一辩护使同僚们免于危险,没有人认为伊巴密浓达会做出辩护,因为人们觉得他无话可说。
§8.2at ille in iudicium venit, nihil eorum negavit, quae adversarii crimini dabant, omniaque, quae collegae dixerant, confessus est neque recusavit quominus legis poenam subiret, sed unum ab iis petivit, ut in sepulcro suo inscriberent: §8.3'Epaminondas a Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo Boeotorum ausus sit aspicere in acie, §8.4quodque uno proelio non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam universam Graeciam in libertatem vindicavit eoque res utrorumque perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, Lacedaemonii satis haberent, si salvi esse possent, neque prius bellare destitit, quam Messene restituta urbem eorum obsidione clausit.
然而,他来到了法庭,没有否认对手所指控的任何事情,承认了同僚们所说的一切,也没有拒绝接受法律的惩罚,而只是向法官们提出了一个要求,在自己的墓碑上刻上: ‘伊巴密浓达被底比斯人处以死刑,因为他强迫他们在留克特拉击败了拉刻代蒙人,而在他担任将军之前,波奥蒂亚人中没有一个人敢在战场上直视他们;还因为他仅凭一役,不仅将底比斯从毁灭中挽救出来,而且还恢复了整个希腊的自由,并将双方的局势导向如此境地,以至于底比斯人进攻斯巴达,而拉刻代蒙人只要能保全自身就感到满足;并且,在重建美塞涅并将他们的城邦严密包围之前,他绝不停止战争。
' §8.5haec cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium.
’ 当他说完这些话,全场哄堂大笑,没有一个法官敢对他投下有罪票。
sic a iudicio capitis maxima discessit gloria.
就这样,他带着极大的荣耀从这场死刑审判中脱身。