§13.50.1admonitus quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad Caesarem me legisse libros contra Catonem et vehementer probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Caesari quae deferretur ad Dolabellam;
君のいくつかの手紙で、カエサルにより詳細な手紙を書き始めるよう勧められていたが、最近ラヌウィウムで、バルブスが私に「自分とオッピウスがカエサルに対して、私がカトー反駁書を読んで大いに称賛した、と書き送った」と言ったので、私はそのまさにそれらの本について、ドラベッラに届けてもらうためのカエサル宛ての手紙を執筆した。
sed eius exemplum misi ad Oppium et Balbum scripsique ad eos ut tum deferri ad Dolabellam iuberent meas litteras si ipsi exemplum probassent.
しかし、その写しをオッピウスとバルブスに送り、もし彼ら自身がその写しを承認するなら、その時に私の手紙をドラベッラに届けるよう指示してくれ、と彼らに書き送った。
ita mihi rescripserunt nihil umquam se legisse melius epistulamque meam iusserunt dari Dolabellae.
すると彼らから、これまでにこれほど見事なものは読んだことがないという返事があり、私の手紙をドラベッラに渡すよう指示があった。
§13.50.2Vestorius ad me scripsit ut iuberem mancipio dari servo suo pro mea parte Hetereio cuidam fundum Brinnianum ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare posset.
ウェストリウスが私に手紙を寄越し、彼自身がプテオリで特定のヘテレイウスに正式に譲渡できるように、私の所有分に相当するブリンニウスの地所を彼の奴隷に正式に譲渡するよう私が命じることを求めてきた。
eum servum, si tibi videbitur, ad me mittes;
もしよければ、その奴隷を私のところへ送ってほしい。
opinor enim ad te etiam scripsisse Vestorium.
ウェストリウスは君にも手紙を書いたと思うからだ。
§13.50.3de adventu Caesaris idem quod a te mihi scriptum est ab Oppio et Balbo.
カエサルの到着については、オッピウスとバルブスからも、君が私に書いてくれたのと全く同じことが知らされている。
miror te nihildum cum Tigellio, velut hoc ipsum, quantum acceperit: prorsus aveo scire nec tamen flocci facio.
君がティゲッリウスとまだ何のやり取りもしていないのが不思議だ。 例えばまさにこの件、彼がいくら受け取ったかということなどだが。 本当に知りたいものだが、同時にどうでもいいことでもある。
§13.50.4quaeris quid cogitem de obviam itione.
出迎えに行くことについてどう考えているか、と君は尋ねているね。
quid censes nisi Alsium? et quidem ad Murenam de hospitio scripseram, sed opinor cum Matio profectum.
アルシウム以外に何があると思うかね。 実際、ムレナに宿泊について手紙を書いておいたのだが、彼はマティウスと一緒に出発してしまったと思う。
Sallustius igitur urgebitur.
それゆえ、サッルスティウスがせっつかれることになるだろう。
§13.50.5scripto iam superiore versiculo Eros mihi dixit sibi Murenam liberalissime respondisse.
ちょうど上の行を書き終えたところで、エロスが私に、ムレナが極めて寛大に応答してくれたと言ってきた。
eo igitur utamur.
だから、そこを利用することにしよう。
nam Silius culcitas non habet.
シリウスのところにはマットレスがないからね。
Dida autem, opinor, hospitibus totam villam concessit.
一方ディダは、思うに、宿泊客たちに別荘を丸ごと明け渡してしまっている。