§13.50.1admonitus quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad Caesarem me legisse libros contra Catonem et vehementer probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Caesari quae deferretur ad Dolabellam; sed eius exemplum misi ad Oppium et Balbum scripsique ad eos ut tum deferri ad Dolabellam iuberent meas litteras si ipsi exemplum probassent.
由于你在几封信中建议我开始给恺撒写更详细的信,加之巴尔布斯最近在拉努维乌姆告诉我,他和奥皮乌斯已经写信给恺撒,说我读过他反驳卡托的著作并深表赞赏,因此我针对这些著作给恺撒写了一封信,准备由多拉贝拉转交;但我把信的副本送给了奥皮乌斯和巴尔布斯,并写信给他们,如果他们自己认可这个副本,就在那时派人将我的信转交多拉贝拉。
ita mihi rescripserunt nihil umquam se legisse melius epistulamque meam iusserunt dari Dolabellae.
结果他们回信给我说,他们从未读过比这更好的东西,并吩咐把我的信交给多拉贝拉。
§13.50.2Vestorius ad me scripsit ut iuberem mancipio dari servo suo pro mea parte Hetereio cuidam fundum Brinnianum ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare posset.
韦斯托里乌斯写信给我,要求我下令将布林尼乌斯庄园中属于我份额的部分正式转让给他的奴隶,以便他自己能在普特奥利将该庄园正式转让给某位赫特雷乌斯。
eum servum, si tibi videbitur, ad me mittes; opinor enim ad te etiam scripsisse Vestorium.
如果可以的话,请把那个奴隶派到我这里来;因为我想韦斯托里乌斯也给你写了信。
§13.50.3de adventu Caesaris idem quod a te mihi scriptum est ab Oppio et Balbo.
关于恺撒的抵达,奥皮乌斯和巴尔布斯写信给我的内容,与你写给我的一模一样。
miror te nihildum cum Tigellio, velut hoc ipsum, quantum acceperit: prorsus aveo scire nec tamen flocci facio.
我奇怪你还没有和蒂格利乌斯进行任何交涉,例如这件事本身:他得到了多少。 我真的很想知道,但同时我也丝毫不放在心上。
§13.50.4quaeris quid cogitem de obviam itione.
你问我对前去迎接有什么想法。
quid censes nisi Alsium? et quidem ad Murenam de hospitio scripseram, sed opinor cum Matio profectum.
除了阿尔西乌姆之外,你还能想到哪里呢? 实际上,我曾写信给穆雷纳询问住宿的事,但我认为他已经和马蒂乌斯一起出发了。
Sallustius igitur urgebitur.
因此,萨卢斯提乌斯将要被催逼了。
§13.50.5scripto iam superiore versiculo Eros mihi dixit sibi Murenam liberalissime respondisse.
刚刚写完上面那行字,埃罗斯就告诉我,穆雷纳非常大方地答复了。
eo igitur utamur.
因此我们就用那儿吧。
nam Silius culcitas non habet.
因为西里乌斯那里没有床垫。
Dida autem, opinor, hospitibus totam villam concessit.
而我想,迪达已经把整个别墅都让给客人了。