§13.65.1Cum P. Terentio Hispone, qui operas in scriptura pro magistro dat, mihi summa familiaritas consuetudoque est, multaque et magna inter nos officia paria et mutua intercedunt.
牧草地税の徴税会社において副代表として実務を行っているプブリウス・テレンティウス・ヒスポと、私は極めて深く親密に交際しており、私たちの間には数多くの、また多大な、対等で相互的な好意が通い合っています。
eius summa existimatio agitur in eo ut pactiones cum civitatibus reliquis conficiat.
彼の最大の評判は、彼が残りの諸都市と協定を結べるかどうかにかかっています。
non me praeterit nos eam rem Ephesi expertos esse neque ab Ephesiis ullo modo impetrare potuisse;
私たちがエフェソスでそのことを試み、エフェソスの人々からはどうしても承諾を得られなかったことは、私も承知しております。
sed quoniam, quem ad modum omnes existimant et ego intellego, tua cum summa integritate tum singulari humanitate et mansuetudine consecutus es ut libentissimis Graecis nutu quod velis consequare, peto a te in maiorem modum ut honoris mei causa hac laude Hisponem adfici velis.
しかし、誰もが考え、また私も理解しているように、あなたがその極めて高い高潔さと並外れた人間味および温和さによって、ギリシア人たちがこの上なく喜んで従う中で、うなずき一つで望むことを達成できるほどにさせているのですから、私の面目のために、ヒスポにこの栄誉が与えられるよう取り計らってくださることを、あなたに格別にお願い申し上げます。
§13.65.2praeterea cum sociis scripturae mihi summa necessitudo est non solum ob eam causam quod ea societas universa in mea fide est, sed etiam quod plerisque sociis utor familiarissime.
さらに、私は牧草地税の共同経営者たちとも極めて緊密な関係にあります。 それは単にその会社全体が私の保護のもとにあるという理由からだけでなく、その社員の大部分と極めて親密に交際しているからでもあります。
ita et Hisponem meum per me ornaris et societatem mihi coniunctiorem feceris tuque ipse et ex huius observantia, gratissimi hominis, et ex sociorum gratia, hominum amplissimorum, maximum fructum capies et me summo beneficio adfeceris.
そうすれば、あなたは私を通じて、私のヒスポに名誉を与え、会社を私にいっそう強く結びつけてくれることになるでしょう。 そしてあなた自身も、感謝の念に満ちた男である彼の敬意からも、また有力者たちである共同経営者たちの感謝からも、最大の果実を得ることになるでしょうし、私に対して最大の恩恵を施すことになるでしょう。
sic enim velim existimes, ex tota tua provincia omnique isto imperio nihil esse quod mihi gratius facere possis.
実際、あなたにこのように考えていただきたいのです。 すなわち、あなたの属州全体とあなたの持つすべての指揮権を通じて、これ以上に私を喜ばせることができることは他には何一つないと。