§13.65.1Cum P. Terentio Hispone, qui operas in scriptura pro magistro dat, mihi summa familiaritas consuetudoque est, multaque et magna inter nos officia paria et mutua intercedunt.
与在牧税征收公司中担任副总经理的普布里乌斯·特伦提乌斯·希斯波,我有着极深且亲密的交谊,我们之间有着许多重大、平等且互惠的恩惠。
eius summa existimatio agitur in eo ut pactiones cum civitatibus reliquis conficiat.
他的最高声誉取决于他能否与其余的城邦达成协议。
non me praeterit nos eam rem Ephesi expertos esse neque ab Ephesiis ullo modo impetrare potuisse; sed quoniam, quem ad modum omnes existimant et ego intellego, tua cum summa integritate tum singulari humanitate et mansuetudine consecutus es ut libentissimis Graecis nutu quod velis consequare, peto a te in maiorem modum ut honoris mei causa hac laude Hisponem adfici velis.
我并非不知道我们在以弗所尝试过这件事,却无论如何也无法从以弗所人那里获得允许;但是,正如众人所认为、我也明白的那样,由于您凭借极高的廉洁以及非凡的温和与仁慈,使得您仅凭暗示就能让极其顺从的希腊人达成您的意愿,因此为了我的面子,我加倍请求您能让希斯波获得这份荣耀。
§13.65.2praeterea cum sociis scripturae mihi summa necessitudo est non solum ob eam causam quod ea societas universa in mea fide est, sed etiam quod plerisque sociis utor familiarissime.
此外,我与牧税公司的股东们也有着极深的联系,这不仅是因为整个公司都在我的庇护之下,也是因为我与大多数股东都交往极深。
ita et Hisponem meum per me ornaris et societatem mihi coniunctiorem feceris tuque ipse et ex huius observantia, gratissimi hominis, et ex sociorum gratia, hominum amplissimorum, maximum fructum capies et me summo beneficio adfeceris.
如此一来,您不仅能通过我提升我的希斯波的声誉,也将使该公司与我更加紧密相连;而您自己也将从这位极其懂得感恩的人(希斯波)的敬重中,以及从那些极有影响力的股东们的感激中,获得最大的回报,并对我施以极大的恩惠。
sic enim velim existimes, ex tota tua provincia omnique isto imperio nihil esse quod mihi gratius facere possis.
因为我希望您相信,在您的整个行省以及您的所有管辖权内,再没有比这更能让我感到高兴的事了。