§1.9.10haec cum ad me frater pertulisset et cum tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem, conlegi ipse me et cum ipsa quasi re publica conlocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene meritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur.
兄がこれらのことを私に伝え、それでもなおポンペイウスが、私の態度を彼の帰還までカンパニアの土地の問題について未定のままにしておくようにという伝言を携えてウィブッリウスを私のところへ送ってきたとき、私は自らを取り戻し、いわば国家そのものと対話して、彼女のためにこれほど多くのことに耐え、果たしてきた私に対し、私の義務と恩義ある人々に対する感謝の心、そして私の兄の信義を果たすことを許し、彼女が常に良き市民とみなしてきた私を、一人の誠実な人間であらせてくれるよう懇願しました。
in illis autem meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium videbantur offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones referebantur ad me, qui cum illa sentirent in re publica, quae ego agebam, semperque sensissent, me tamen non satis facere Pompeio Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant.
しかし、ポンペイウスの気分を害するように思われた私のそれらすべての行動や意見において、ある特定の人々(君がすでに察しているに違いない人々)の言葉が私に伝えられました。 彼らは、私が国家において行っていたことと同じ意見を抱いており、また常に抱いてきたにもかかわらず、私がポンペイウスを満足させておらず、カエサルが私に対してきわめて敵対的になるであろうことを、自分たちが喜んでいると言っていたのです。
erat hoc mihi dolendum, sed multo illud magis, quod inimicum meum (meum autem? immo vero legum, iudiciorum, oti, patriae, bonorum omnium) sic amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur.
このことは私にとって苦痛でしたが、それ以上に、彼らが私の敵(私の敵だって? いやむしろ、法、裁判、平穏、祖国、すべての善き人々の敵と言うべきですが)を、これほど抱きしめ、これほど重用し、これほど寵愛し、これほど私の目の前で口づけしていたことは、はるかに苦痛でした。 彼らとしては、私を怒らせるためではない(私の怒りの感情は完全に失われてしまっていましたから)にしても、少なくとも自分たちがそうしていると思っていることは確かでした。
hic ego, quantum humano consilio efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis summam feci cogitationum mearum omnium;
ここで私は、人間の知恵でなしうる限りにおいて、私のすべての状況を見渡し、すべての計算を弾き出した上で、私のすべての思考の総和を出しました。
quam tibi, si potero, breviter exponam.
それを君に、できれば簡潔に説明しましょう。
§1.9.11ego si ab improbis et perditis civibus rem publicam teneri viderem, sicut et Cinneis temporibus scimus et non nullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum valent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me adiungerem, ne si summa quidem eorum in me merita constarent.
もし私が、国家が不届きで破滅的な市民たちによって掌握されているのを見たならば(シンナの時代に、また他のいくつかの時代に起こったと私たちが知っているように)、私にとっては極めて価値の低い報酬によってだけでなく、いかなる危険によって駆り立てられても(それには最も勇敢な人々でさえも動揺するものですが)、たとえ彼らの私に対する最大の恩義が明らかであったとしても、彼らの大義に加わることはなかったでしょう。
Cum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is qui hanc potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus, cuiusque ego dignitatis ab adulescentia fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem, cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuvisset meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum, non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam in sententiis paulum me inmutassem meamque voluntatem ad summi viri de meque optime meriti dignitatem adgregassem.
しかし、国家における第一人者がクナエウス・ポンペイウスであり、彼が国家に対する最大の功績と極めて卓越した偉業によってこの権力と栄光を獲得した人物であり、私が若い頃から彼の尊厳の支持者であり、法務官期や執政官期には援助者でもあったのですから、そして同じ彼が、自らの権威と意見によって、またあなたとともにその助言と熱意によって私を助けてくれ、国家における私の唯一の敵を彼自身の敵としていたのですから、もし私がいくつかの意見において自分を少し変え、私の意志を、私に対して最高の功績のあるこの最高の人(ポンペイウス)の尊厳に結びつけたとしても、私は自分にとって一貫性のなさという評判を恐れる必要はないと考えました。
§1.9.12in hac sententia complectendus erat mihi Caesar, ut vides, in coniuncta et causa et dignitate.
君が見るように、この方針において、私はカエサルをも含めなければなりませんでした。 彼らの大義と尊厳が結びついていたからです。
hic multum valuit cum vetus amicitia, quam tu non ignoras mihi et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas brevi tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita.
ここでは、古い友情(君も知っているように、私と兄クイントゥスがカエサルとの間に持っていたもの)と、彼の人間味あふれる親切と気前の良さ(短い期間に、書簡や好意的な行為によって私たちがはっきりと知り、理解したもの)の双方が大きく作用しました。
vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae mihi videbatur contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis, cum illis viris nolle fieri et, ne fieret, vehementer recusare.
また、国家そのものも私を強く動かしました。 国家は、彼らとの争いが生じることを望んでおらず、それが生じないことを強く求めているように私には思われたからです。 とりわけ、カエサルによって最大の偉業が成し遂げられた今となっては。
gravissime autem me in hac mente impulit et Pompei fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio.
しかし、私をこの考えへと最も強く駆り立てたのは、ポンペイウスが私についてカエサルに与えていた保証と、私の兄がポンペイウスに与えていた保証でした。
erant praeterea haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonem nostrum scripta divinitus, quales in re publica principes essent, talis reliquos solere esse civis.
さらに、国家においては、私たちのプラトンの著作の中に神がかって見事に書かれている、国家における指導者たちがどのような者であるかによって、残りの市民たちも通常はそのようになる、ということに留意せねばなりませんでした。
tenebam memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex K. Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem mireari oporteret Nonis Decembri tantum vel animi fuisse in illo ordine vel auctoritatis, idemque memineram nobis privatis usque ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiae nostrae magnum in senatu pondus haberent, unum fere e sensum fuisse bonorum omnium.
私は、私たちが執政官であった年の1月1日以来、元老院を強化するための基盤が築かれていたことを記憶にとどめていました。 その結果、12月5日にあの階級(元老院)にあれほどの大胆さや権威が存在したことを、誰も驚くべきではなかったほどです。 また、カエサルとビブルスが執政官になるまで、私たちが私人であった間、私たちの意見が元老院で大きな重みを持っていたときに、すべての善き人々の意志がほぼ一つであったことも記憶していました。