Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §1.9.10-1.9.12

决定转向支持庞培与凯撒的考量

第 14 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

收到庞培的口信后,西塞罗反思了自己的政治立场,并解释了为何决定修正先前的观点,转而支持庞培和凯撒的尊严。

§1.9.10haec cum ad me frater pertulisset et cum tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem, conlegi ipse me et cum ipsa quasi re publica conlocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene meritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur.
当我的兄弟向我传达了这些,并且庞培仍派维布里乌斯带着口信来找我,要求我在他回来之前,对坎帕尼亚土地的问题保持未决态度时,我使自己冷静下来,并与国家本身进行了一番对话,请求她,宽恕我为她承受并完成了如此多事情的人,允许我履行我的义务、对那些对我大有恩惠的人表示感激之心,并履行我兄弟的信义,且允许她一直视为好公民的我成为一个诚实的人。
in illis autem meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium videbantur offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones referebantur ad me, qui cum illa sentirent in re publica, quae ego agebam, semperque sensissent, me tamen non satis facere Pompeio Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant.
然而,在我的那些似乎冒犯了庞培的所有行动和见解中,某些人(你现在一定能猜到是谁)的言论被传到了我耳中。 他们尽管在国家事务上与我的所作所为有着相同且一直以来相同的看法,却说他们很高兴我未能取悦庞培,并且凯撒将对我极其敌视。
erat hoc mihi dolendum, sed multo illud magis, quod inimicum meum (meum autem? immo vero legum, iudiciorum, oti, patriae, bonorum omnium) sic amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur.
这对我来说是令人痛苦的,但更痛苦得多的是,他们竟然如此拥抱我的敌人(我的敌人? 不,其实是法律、审判、平宁、祖国以及所有善人的敌人),将他捧在手心,如此宠爱,甚至在我在场时与他亲吻;他们这样做倒不一定是为了让我生气(我的气愤之情早已丧失殆尽),但至少他们认为自己做到了这一点。
hic ego, quantum humano consilio efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis summam feci cogitationum mearum omnium; quam tibi, si potero, breviter exponam.
在此,我尽人类智慧所能做到的极限,在审视了我所有的处境并计算了一切得失之后,得出了我所有思考的总和;如果可以的话,我将向你简要说明。
§1.9.11ego si ab improbis et perditis civibus rem publicam teneri viderem, sicut et Cinneis temporibus scimus et non nullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum valent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me adiungerem, ne si summa quidem eorum in me merita constarent.
如果我看到国家被邪恶和毁灭性的公民所掌控,就像我们所知道的在辛纳时代以及其他一些时代所发生的那样,我不仅不会因为对我而言最无足轻重的奖赏,甚至不会在任何危险(尽管最勇敢的人也会被其动摇)的逼迫下加入他们的事业,即使他们对我的极大恩赐是显而易见的。
Cum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is qui hanc potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus, cuiusque ego dignitatis ab adulescentia fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem, cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuvisset meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum, non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam in sententiis paulum me inmutassem meamque voluntatem ad summi viri de meque optime meriti dignitatem adgregassem.
但是,既然在国家中格奈乌斯·庞培是第一人,他是通过对国家做出的极大贡献和极其卓越的成就而获得这一权力和荣耀的人,而且我从年轻时起就是他尊严的拥护者,在担任法务官和执政官期间更是他的协助者,况且他本人以其权威和意见,并与你一起以其建议和热忱帮助了我,并在城邦中将我唯一的敌人视为他自己的敌人,我便认为我不必害怕背负反复无常的名声,即使在某些见解上我稍微改变了自己,并将我的意志与这位对我大有恩惠的最高人物的尊严结合起来。
§1.9.12in hac sententia complectendus erat mihi Caesar, ut vides, in coniuncta et causa et dignitate.
如你所见,在这项决定中,我必须将凯撒也包括在内,因为他的事业和尊严是与庞培结合在一起的。
hic multum valuit cum vetus amicitia, quam tu non ignoras mihi et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas brevi tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita.
在这里,不仅是我和我的兄弟昆图斯与凯撒之间的旧交(这你是知道的),还有他在短时间内通过书信和好意向我们展现并被我们所熟知的温厚与慷慨,都起到了极大的作用。
vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae mihi videbatur contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis, cum illis viris nolle fieri et, ne fieret, vehementer recusare.
国家本身也极大地触动了我,在我看来,国家似乎不希望与那些人发生冲突,特别是在凯撒建立了极大功勋之后,国家强烈拒绝这种冲突的发生。
gravissime autem me in hac mente impulit et Pompei fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio.
然而,最强烈地推动我产生这种想法的,既有庞培为了我向凯撒做出的保证,也有我兄弟向庞培做出的保证。
erant praeterea haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonem nostrum scripta divinitus, quales in re publica principes essent, talis reliquos solere esse civis.
此外,在城邦中还必须注意以下这一点,这在我们的柏拉图著作中有着神妙的记载:国家中的领导者是什么样,其余的公民通常也会变成什么样。
tenebam memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex K. Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem mireari oporteret Nonis Decembri tantum vel animi fuisse in illo ordine vel auctoritatis, idemque memineram nobis privatis usque ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiae nostrae magnum in senatu pondus haberent, unum fere e sensum fuisse bonorum omnium.
我记忆犹新的是,在我们担任执政官期间,自一月一日起就已经奠定了巩固元老院的基础,以至于任何人都不应当感到惊讶,在十二月五日那天,那个阶层中竟然有如此多的气魄和权威;我也同样记得,在我们身为普通公民期间,一直到凯撒和比布鲁斯担任执政官之前,当我们的见解在元老院中具有巨大分量时,所有善人的心愿几乎是一致的。

词汇与语法注释

  1. 1.9.10integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem — 这是一个使用中性形容词 `integrum`(“未触动的、完整的”)作宾语补足语的习惯表达 `integrum aliquid reservare`(对某事保留态度、使决定保持未决)。`mihi` 是关系与格。指庞培要求西塞罗在他回来之前,不要在坎帕尼亚土地问题上采取任何决定性的行动。
  2. 1.9.10ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut — 这是一个双重 `ut` 从句嵌套的结构。第一个 `ut... concederet` 是由 `conlocutus sum`(“对话、恳求”)引导的表示目的/请求的名词性从句。而国家应该宽允(`concederet`)的具体内容,则由第二个 `ut` 从句(`ut... praestarem... pateretur...`)进一步引入。短语 `tam multa pro se perpesso atque perfuncto` 是修饰 `mihi`(“对我”)的分词短语。
  3. 1.9.10non illi quidem ut mihi stomachum facerent... sed certe ut — 这是一个利用 `quidem... sed...` 对比的让步表达。`non illi quidem ut...` 意为“他们确实不是为了[让我生气]而这样做”,其中 `ut... facerent` 是目的或结果从句。这与 `sed certe ut...`(但至少他们认为自己做到了这一点)形成对比。
  4. 1.9.11ne si summa quidem eorum in me merita constarent — 这是一个由 `ne... quidem`(“甚至不”)夹住条件从句 `si... constarent` 的结构,表示强烈的让步意义(“即使……也绝不……”)。这作为一种极端的假设性否定,附属于主句中未完成过去时虚拟语气 `ad eorum causam me adiungerem`(与过去事实相反的虚拟语气)。
  5. 1.9.12quales in re publica principes essent, talis reliquos solere esse civis — 这是一个间接引语(对格与不定式构文)结构。整个句子作为 `scripta [sunt]`(“被写着”)的内容。它使用了关系代词/形容词 `quales... talis...`(“什么样的……,也就怎么样……”),其中 `quales... essent` 是间接疑问句,因而使用虚拟语气;间接引语的主句 `talis reliquos [civis] solere esse` 中,动词 `solere` 采用不定式,其主语 `reliquos civis` 则采用对格。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §1.9.10-1.9.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:1.9.10-1.9.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。