§5.3.1Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque habet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit.
この部族は、ガリア全体の中で群を抜いて最も強力な騎兵力を誇り、歩兵の大きな軍勢を擁し、上で示したようにライン川に接している。
§5.3.2In ea civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et Cingetorix;
この部族では、インドゥティオマールスとキンゲトリクスという二人の者が、首長権をめぐって互いに争っていた。
§5.3.3e quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit, se suosque omnes in officio futuros neque ab amicitia populi Romani defecturos confirmavit quaeque in Treveris gererentur ostendit.
彼らのうちの一方は、カエサルと軍団の到着が知られるやいなや、彼のところに来て、自身と自身のすべての者たちが忠誠を尽くし続け、ローマ民衆の友好から離反しないことを言明し、トレウェリー族の間で何が行われているかを明らかにした。
§5.3.4At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere, eisque qui per aetatem in armis esse non poterant in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit.
他方、インドゥティオマールスは、騎兵と歩兵を集め、年齢のために武器を取ることができない者たちを、膨大な大きさでトレウェリー族の領土の中央を通ってライン川からレミ族の領土の始まりまで延びているアルドゥエンナの森に隠した上で、戦争を準備することに決めた。
§5.3.5Sed posteaquam nonnulli principes ex ea civitate et familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus perterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, veritus ne ab omnibus desereretur Indutiomarus legatos ad Caesarem mittit:
しかしその後、その部族の何人かの首長たちが、キンゲトリクスとの親交に促され、また我が軍の到着に恐れおののいてカエサルのもとにやって来て、部族のためを図ることはできなかったので、自分たちの個人的な事柄について彼に請い求め始めると、全員から見捨てられることを恐れたインドゥティオマールスは、カエサルのもとに使者を送った。
§5.3.6sese idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius civitatem in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam laberetur:
自分は、部族をより容易に忠誠にとどめておくために、それゆえに自身の者たちから離れて彼のところへ行くことを望まなかったのだ、すなわち、すべての貴族が離脱することによって、平民が無知のために過ちを犯すことのないように、と。
§5.3.7itaque esse civitatem in sua potestate, seseque, si Caesar permitteret, ad eum in castra venturum, suas civitatisque fortunas eius fidei permissurum.
したがって部族は自分の支配下にあり、自分は、もしカエサルが許すなら、宿営地の彼のところへ行き、自分と部族の運命を彼の信義に委ねるつもりである、と。