§5.2.1His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur.
これらの諸事を終え、司法集会を完了させると、彼はガリア・キテリオルへと戻り、そこから軍隊のところへと出発する。
§5.2.2Eo cum venisset, circumitis omnibus hibernis, singulari militum studio in summa omnium rerum inopia circiter sescentas eius generis cuius supra demonstravimus naves et longas XXVIII invenit instructas neque multum abesse ab eo quin paucis diebus deduci possint.
彼がそこに到着すると、すべての冬営地を巡視した。 兵士たちの並外れた熱意により、あらゆる物資が極端に不足している中、彼が上で説明した種類の船約600隻と、軍船28隻が完成しており、あと数日で進水できる状態にあるのを目にした。
§5.2.3Collaudatis militibus atque eis qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit atque omnes ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat, circiter milium passuum XXX transmissum a continenti: huic rei quod satis esse visum est militum reliquit;
兵士たちと、その任務を指揮していた者たちを褒め称えたのち、彼は自分が何をなされることを望むかを示し、全員に、大陸から約30マイルの渡航距離であり、ブリタニアへの最も都合の良い渡航路であることを彼が知っていたイツィウス港に集結するよう命じる。 この任務のために、十分であると思われるだけの数の兵士を残した。
§5.2.4ipse cum legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC in fines Treverorum proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebant Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur.
自身は、軽装の4個軍団と800騎の騎兵を率いてトレウェリー族の領土へと出発する。 なぜなら彼らは集会にも出席せず、命令にも従わず、ライン川の向こう側のゲルマニア人を煽動していると言われていたからである。