§2.17.1His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit qui locum castris idoneum deligant.
これらのことを知ると、彼は陣営に適した場所を選定させるために、斥候と百人隊長たちを先行させた。
§2.17.2Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse quicquam negotii, cum prima legio in castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adoriri;
降伏したベルガエ人やその他のガリア人のうち多くの者がカエサルに従って同行していたが、彼らのうちのある者たちが、後に捕虜から知られたように、その当時における我が軍の行軍の慣習を観察した上で、夜間にネルウィイ族のもとに至り、彼らに、個々の軍団の間に多量の輜重が挟まっていること、そして最初の軍団が陣営に到着し、残りの軍団が大きく離れているときに、これを携行品を背負った状態のまま襲撃することは何ら困難ではないことを示した。
§2.17.3qua pulsa impedimentisque direptis, futurum ut reliquae contra consistere non auderent.
これが撃退され、輜重が略奪されれば、残りの軍団は立ち向かって踏みとどまる勇気を持たなくなるだろう、というのである。
§2.17.4Adiuvabat etiam eorum consilium qui rem deferebant quod Nervii antiquitus, cum equitatu nihil possent (neque enim ad hoc tempus ei rei student, sed quicquid possunt, pedestribus valent copiis), quo facilius finitimorum equitatum, si praedandi causa ad eos venissent, impedirent, teneris arboribus incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis enatis [et] rubis sentibusque interiectis effecerant ut instar muri hae saepes munimentum praeberent, quo non modo non intrari sed ne perspici quidem posset.
情報を伝えた者たちの計画を、次の事実も助けていた。 すなわち、ネルウィイ族は古くから、騎兵においては何ら力を持たず(実際、今日に至るまで彼らはこのことに熱心ではなく、持っている力のすべては歩兵部隊によっている)、略奪目的で隣人の騎兵が自分たちのもとへやってきた場合に、これをより容易に妨害できるようにと、若い木々に切れ込みを入れて曲げ、横方向へ多くの枝を茂らせ、またキイチゴや茨を間に挟むことによって、これらの生け垣が壁のように防壁を提供し、そこへは侵入することはおろか、見通すことさえできないようにしていたのである。
§2.17.5His rebus cum iter agminis nostri impediretur, non omittendum sibi consilium Nervii existimaverunt.
これらのことによって我が軍の列の行軍が妨げられるであろうから、ネルウィイ族は、その提案を無視すべきではないと考えた。