§2.17.1His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit qui locum castris idoneum deligant.
得知这些情况后,他派斥候和百人队长先行,去选择一个适合筑营的地方。
§2.17.2Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse quicquam negotii, cum prima legio in castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adoriri; §2.17.3qua pulsa impedimentisque direptis, futurum ut reliquae contra consistere non auderent.
在投降的比利时人和其余高卢人中,有许多人跟随凯撒一同行军,其中有些人(正如后来从俘虏那里得知的那样)在观察了我们军队那些天的行军习惯后,于夜间来到内尔维人那里,向他们说明,在每两个军团之间都夹着大量的辎重,因此,当第一个军团抵达营地,而其余军团还相距很远时,乘其背负着行囊时发起袭击,是轻而易举的事;一旦这个军团被击退,其辎重被掠夺,其余的军团将不敢与之抗衡。
§2.17.4Adiuvabat etiam eorum consilium qui rem deferebant quod Nervii antiquitus, cum equitatu nihil possent (neque enim ad hoc tempus ei rei student, sed quicquid possunt, pedestribus valent copiis), quo facilius finitimorum equitatum, si praedandi causa ad eos venissent, impedirent, teneris arboribus incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis enatis [et] rubis sentibusque interiectis effecerant ut instar muri hae saepes munimentum praeberent, quo non modo non intrari sed ne perspici quidem posset.
那些前来通报情况的人的建议,还得益于这样一个事实:内尔维人自古以来在骑兵方面毫无力量(因为直到现在他们也不重视这方面,而是将全部力量放在步兵部队上),为了在邻近的骑兵为了劫掠而来到他们这里时能更容易地加以阻碍,他们砍损并弯折幼树,使其向横向生出繁茂的枝条,并夹杂以黑莓和荆棘,以此形成了一道如墙一般的树篱屏障,不仅无法进入,甚至连看都看不透。
§2.17.5His rebus cum iter agminis nostri impediretur, non omittendum sibi consilium Nervii existimaverunt.
由于我们队伍的行军会受到这些因素的阻碍,内尔维人认为,他们不应当放弃这个建议。