§1.18.1Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem, designari sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet.
カエサルはこのリスクスの演説によって、ディウィキアクスの兄弟であるドゥムノリクスが指し示されていると感じ取ったが、多くの者が同席している場でこれらの事柄が議論されることを望まなかったため、速やかに会合を解散し、リスクスを引き留めた。
§1.18.2Quaerit ex solo ea quae in conventu dixerat.
彼は一人になった彼に、会合で述べた事柄について尋ねる。
Dicit liberius atque audacius.
彼はより自由に、かつより大胆に話す。
Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse vera:
カエサルは秘密裏に同じことを他の人々にも尋ね、それらが真実であることを知る。
§1.18.3ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum.
ドゥムノリクス本人が、極めて大胆な性格であり、その気前の良さゆえに民衆の間で多大な人気を得ており、変革を熱望していること。
Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo.
数年もの間、関税をはじめとするハエドゥイ族の他のすべての税を安い価格で落札して請け負っていること。 なぜなら、彼が入札しているときには、誰も対抗して入札する勇気がないからである。
§1.18.4His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse;
これらの手段によって、彼は私財を増やし、施しのための莫大な資力を蓄えたこと。
§1.18.5magnum numerum equitatus suo sumptu semper alere et circum se habere,
常に自費で多数の騎兵を養い、自分の周囲に付き従わせていること。
§1.18.6neque solum domi, sed etiam apud finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo conlocasse;
故郷においてのみならず、近隣の部族においても絶大な影響力を持ち、この権力のために、母親をビトゥリゲス族の現地で最も高貴かつ強力な男に嫁がせたこと。
§1.18.7ipsum ex Helvetiis uxorem habere, sororum ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates conlocasse.
彼自身はヘルウェティイ族から妻を娶り、異父妹や親戚の女性たちを他国に嫁がせて婚姻関係を結んでいること。
§1.18.8Favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus.
この姻戚関係のためにヘルウェティイ族を支持し、彼らの安泰を望んでおり、また彼自身の個人的な理由から、カエサルとローマ人を憎んでいること。 なぜなら、彼らの到来によって彼の権力が衰え、兄弟のディウィキアクスがかつての好意と名誉の地位に復帰させられたからである。
§1.18.9Si quid accidat Romanis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam habeat gratia desperare.
もしローマ人に万一のことがあれば、ヘルウェティイ族を通じて王権を獲得できるという最大の希望を抱くようになるが、ローマ民衆の支配下においては、王権どころか、現に有している人気さえも失うだろうと絶望していること。
§1.18.10Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum, initium eius fugae factum a Dumnorige atque eius equitibus (nam equitatui, quem auxilio Caesari Haedui miserant, Dumnorix praeerat): eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.
カエサルはまた、調査する中で、数日前に戦われて敗北した騎兵戦において、その敗走の発端がドゥムノリクスおよび彼の騎兵たちによって作られたこと(というのも、ハエドゥイ族がカエサルへの援助として派遣した騎兵隊を、ドゥムノリクスが指揮していたからである)、そして彼らの逃亡によって残りの騎兵隊が恐怖に陥ったということを知った。