Humanitext Reader

特土良 · 论悔改 §3

肉体的罪与精神的罪以及意志的责任

第 2 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

作者论述了需要悔改的罪恶,说明罪恶有属肉体(属身体)和属灵(意志)之分,并且在上帝面前,意志的罪恶不比行为的罪恶轻,两者同样需要悔改。

§3Quorum ergo paenitentia iusta et debita videatur, id est quae delicto deputanda sint, locus quidem expostulat denotare, sed otiosum videri potest.
因此,指出何种事物的悔改似乎是正当且理所当然的——也就是说,哪些事物应当归于罪恶——虽然是这一篇章所要求的,但似乎可能是多余的。
Domino enim cognito ultro spiritus a suo auctore respectus emergit ad notitiam veritatis, et admissus ad dominica praecepta ex ipsis statim eruditur id peccato deputandum a quo deus arceat.
因为一旦认识了主,被其创造者顾念的灵魂便会自发地升入对真理的认识,并且在被接纳进主的诫命时,立刻从诫命本身中受到教导,得知凡是上帝所禁止的都应当归于罪恶。
Quoniam, cum deum grande quid boni constet esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria sibi nulla amicitia est.
因为既然上帝显然是伟大的至善,那么对于善者而言,除了恶之外,绝无任何事物会令其不快,因为在相反的事物之间没有友谊。
Perstringere tamen non pigebit delictorum quaedam esse carnalia, id est corporalia, quaedam vero spiritalia.
然而,粗略地指出有些罪恶是属肉体的,即属身体的,而另一些则是属灵的,这并不会令人厌烦。
Nam cum ex hac duplicis substantiae congregatione confectus homo sit, non aliunde delinquit quam unde constat.
因为既然人是由这双重实质的结合而构成的,他的犯罪不外乎源自构成他自身的要素。
Sed non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt (alioquin eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt), ne quis pro diversitate materiarum peccata eorum discernat, ut alterum altero levius aut gravius existimet.
但是,它们并不因身体和灵魂是两样东西而彼此不同(否则它们就更加平等,因为二者构成一体),免得有人因物质的多样性而区分它们的罪恶,以至于认为一者比另一者更轻或更重。
Siquidem et caro et spiritus dei res, alia manu eius expressa, alia afflatu eius consummata.
既然肉体和灵魂都是上帝之物,一者由祂的手所塑,另一者由祂的生命之息所完成。
Cum ergo ex pari ad dominum pertineant, quodcunque eorum deliquerit, ex pari dominum offendit.
因此,既然它们同等地属于主,那么无论其中哪一个犯了罪,都同等地得罪了主。
An tu discernas actus carnis et spiritus, quorum et in vita et in morte et in resurrectione tantum communionis atque consortii est, ut pariter tunc aut in vitam aut in iudicium suscitentur, quia scilicet, pariter aut deliquerint aut innocenter egerint? Hoc eo praemiserimus, ut non minorem alteri quam utrique parti, si quid deliquerit, paenitentiae necessitatem intellegamus impendere.
难道你要区分肉体和灵魂的行为吗? 它们在生命、死亡以及复活中都有着如此深厚的共同与联结,以至于届时它们将同等地复活进入生命或审判,这显然是因为它们要么同等地犯了罪,要么同等地行了无辜的事。 我们预先说明这一点,是为了让我们理解,如果任何一方犯了罪,悔改的必要性对其中任何一方的迫切程度,都不亚于对双方的迫切程度。
Communis reatus amborum est, communis et iudex, deus scilicet, communis igitur et paenitentiae medela.
两者的罪责是共同的,裁判者也是共同的——即上帝,因此悔改的药剂也是共同的。
Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne aut agitur aut cogitatur, ut corporale sit quod in facto est, quia factum, ut corpus, et videri et contingi habet, spiritale vero quod in animo est, quia spiritus neque videtur neque tenetur.
由此,它们被称为属灵的和属身体的,因为一切罪恶要么是行出来的,要么是想出来的;因此,那在于行为之中的是属身体的,因为行为如同身体,既能被看见,也能被触及;而在心灵之中的是属灵的,因为灵魂既不能被看见,也不能被捉摸。
Per quod ostenditur, non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda et paenitentia purganda esse.
由此表明,不仅行为的罪恶,连意志的罪恶也必须避免,并借着悔改得以洁净。
Neque enim, si mediocritas humana facti solum iudicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco crimina eius etiam sub deo neglegamus.
因为,即使人类的卑微因无法企及意志的隐秘处而仅对行为进行审判,我们也不应因此在上帝面前忽视意志的罪行。
Deus in omnia sufficit.
上帝对一切事物都是充足的。
Nihil a conspectu eius remotum unde omnino delinquitur, quia non ignorat nec omittit, quominus in iudicium decernat.
没有任何从其中犯下罪恶的事物能避开祂的视线,因为祂既非不知,亦不漏掉将其裁决入审判。
Dissimulator et praevaricator perspicaciae suae non est.
祂绝不是自己洞察力的伪装者或纵容者。
Quid, quod voluntas facti origo est? Viderint enim, si qua casui aut necessitati aut ignorantiae imputantur, quibus exceptis iam non nisi voluntate delinquitur.
再者,意志是行为的根源,这难道不是事实吗? 因为且看那些归咎于偶然、必然或无知的事物,除去这些,罪恶便只能是由意志所犯下的。
Cum ergo facti origo est, non tanto potior ad poenam est, quanto principalis ad culpam, quae ne tunc quidem liberatur, cum aliqua difficultas perpetrationem eius intercipit? Ipsa enim sibi imputatur, nec excusari poterit per illam perficiendi infelicitatem, operata quod suum fuerat.
因此,既然意志是行为的根源,那么它对于惩罚的强力程度,难道不正如它对于罪责的主导程度一样吗? 甚至当某种困难阻碍了意志的实施时,它也绝不能免除罪责。 因为意志自身归咎于自己,并且无法通过那未完成的遗憾来为自己开脱,因为它已经行了属于它自己的事。
Denique dominus quemadmodum se adiectionem legi superstruere demonstrat, nisi et voluntatis interdicendo delicta, cum adulterum non eum solum definit qui cominus in alienum matrimonium cecidisset, verum etiam illum qui aspectus concupiscentia contaminasset? Adeo quod prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat, et temere per voluntatem expungit effectum.
最后,主如何表明自己是在法律之上构建补充呢? 难道不正是通过禁止意志的罪恶吗? 因为祂定义奸淫者,不仅是指那些实际陷入他人婚姻的人,而且也指那些以渴望的目光玷污他人婚姻的人。 以至于,心灵极其危险地在自身中呈现那被禁止实施的事物,并借着意志轻率地完成了其效果。
Cuius voluntatis cum vis tanta sit, ut non solatium sui saturans pro facto cedat, pro facto ergo plectetur.
既然这种意志的力量如此巨大,以至于它满足于自身的慰藉便等同于行为,那么它便要因行为而受罚。
Vanissimum est dicere: Volui, nec tamen feci.
说“我想了,但我没做”是最虚伪的。
Atquin perficere debes, quia vis, aut nec velle, quia nec perficis.
相反,你若想了就应当完成,或者因为不完成就根本不该想。
Sed ipse conscientiae tuae confessione pronuntias.
但你正是通过自己良心的坦白宣告了这一点。
Nam si bonum concupisceres, perficere gestisses: porro sicut malum non perficis, nec concupiscere debueras. Quaqua te constitueris, crimine adstringeris, quia aut malum volueris, aut bonum non adimpleveris.
因为如果你渴望善,你本会切望去完成它;同样,既然你不完成恶,你本也不该渴望它。 无论你将自己置于何种境地,你都被罪恶所束缚,因为你要么渴望了恶,要么未能圆满善。

词汇与语法注释

  1. §3Quorum — 关系代词的复数属格。正如紧随其后的 'id est quae delicto deputanda sint'(即应当归于罪恶的事物)所表明的,其先行词是中性名词 'delicta'(罪恶),作为 'paenitentia' 的宾格性属格(“对它们的悔改”)发挥作用。
  2. §3alioquin — 表示假设性让步的副词(“否则”,“即便不如此”)。这里在“即便肉体与灵魂是两样不同的东西”这一反事实假设的背景下,引出了一个反折性的强调:因为这两种实质结合构成了一个完整的人,所以它们的罪恶反而更加平等('eo magis paria sunt')。
  3. §3pro facto cedat — 短语 'cedere pro' + 夺格是一个法律和惯用表达,意为“代替”或“等同于”。在这里,它支持了这一逻辑:意志在内心满足自身('solatium sui saturans'),即使没有外在的执行,也被视为等同于外在的行为('factum'),因此要作为行为受到惩罚('pro facto plectetur')。

引用这一段

特土良, 论悔改 §3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa021.humanitext-lat1:3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。