§4Omnibus ergo delictis seu carne seu spiritu seu facto seu voluntate commissis qui poenam per iudicium destinavit, idem et veniam per paenitentiam spopondit, dicens ad populum, Paenitere, et salvum faciam te.
因此,那对一切不论是因肉体、因灵魂、因行为还是因意志所犯的罪,都通过审判预定了惩罚的同一位,也通过悔改许诺了宽恕,祂对子民说:“你若悔改,我就救你。
Et iterum, Vivo, inquit, dominus, et paenitentiam malo quam mortem.
”祂又说:“主说:我指着我的永生起誓,我喜悦悔改胜过死亡。
Ergo paenitentia vita est, cum praeponitur morti.
”因此,当悔改被置于死亡之上时,悔改就是生命。
Eam tu peccator, mei similis (immo me minor, ego enim praestantiam in delictis meam agnosco), ita invade, ita amplexare, ut naufragus alicuius tabulae fidem.
你这像我一样的罪人啊(不,甚至比我更卑微,因为我承认自己在罪恶中的“杰出”),应当像落水者抓住木板的可靠性那样,去扑向它,去拥抱它。
Haec te peccatorum fluctibus mersum prolevabit et in portum divinae clementiae protelabit.
这会把你从罪恶的洪流中托起,并把你护送到神圣慈悲的避风港。
Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes deum nisi stilla situlae et areae pulvis et vasculum figuli arbor exinde fias illa quae penes aquas seritur et in foliis perennat et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securem videbit.
抓住这意想不到的幸福机会吧,好让你这曾经在上帝面前不过是桶中的一滴水、麦场上的尘土和陶匠的瓦器的人,从此成为一棵栽在溪水旁、叶子永不枯干、按时候结果子、既不见火也不见斧子的树。
Paeniteat errorum reperta veritate, paeniteat amasse quae deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea quibus offendimur non odisse permittimus.
既然找到了真理,就当为以往的迷误而悔改;当为爱了上帝所不爱的事物而悔改,因为连我们自己也不允许仆役不怨恨那些冒犯我们的事物。
Obsequii enim ratio in similitudine animorum constituta est.
因为顺从的原则建立在心意的相似之上。
De bono paenitentiae enumerando diffusa et pro hoc magno eloquio committenda materia est Nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus, bonum atque optimum esse quod deus praecipit.
关于列举悔改之益处的素材是极其宽广的,应当留给更伟大的雄辩去处理;但我们鉴于自己的浅陋,只强调一点:上帝所命令的就是善,且是至善。
Audaciam existimo de bono divini praecepti disputare.
我认为对神圣诫命的善恶进行争辩是狂妄的。
Neque enim quia bonum est, idcirco auscultare debemus, sed quia deus praecepit.
因为我们应当顺从,并非因为它是善的,而是因为上帝命令了它。
Ad exhibitionem obsequii prior est maiestas divinae potestatis, prior est auctoritas imperantis quam utilitas servientis.
为了展现顺从,神圣力量的威严和命令者的权威,要先于服务者的实用性。
Bonum est paenitere, an non? Quid revolvis? deus praecipit.
悔改是善的吗,还是不善? 你还在盘算什么? 上帝命令了它。
At enim ille non praecipit tantum, sed etiam hortatur.
而且祂不仅命令,还加以劝勉。
Invitat praemio, salute; iurans etiam, Vivo, dicens, cupit credi sibi.
祂以奖赏和拯救相邀请;甚至起誓说“我指着我的永生起誓”,渴望自己被信赖。
O beatos nos, quorum causa deus iurat! O miserrimos, si nec iuranti domino credimus! Quod igitur deus tantopere commendat, quod etiam humano more sub deieratione testatur, summa utique gravitate et aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae permanentes in fructu quoque eius et emolumento proinde perseverare possimus.
哦,我们是何等幸福,上帝竟为了我们的缘故起誓! 哦,我们又是何等悲惨,如果连主起誓我们都不信! 因此,对于上帝如此极力推荐、甚至按人的习惯以誓言来证实的事,我们必须以极大的庄重去着手并守护,以便留在神圣恩典的确认中,也能同样在其果实和益处中坚持到底。
§5Hoc enim dico, paenitentiam, quae per dei gratiam ostensa et indicta nobis in gratiam nos domino revocat, semel cognitam atque susceptam nunquam posthac iteratione delicti resignari oportere.
因为我是这样说的:那借着上帝的恩典向我们显明并吩咐、将我们召回与主和好的悔改,一旦被认识并接受,此后绝不应因重复犯罪而失效。
Iam quidem nullum ignorantiae praetextum tibi patrocinatur, quod domino agnito praeceptisque eius admissis denique paenitentia delictorum functus rursus te in delicta restituis.
如今,任何无知的借口都无法再庇护你,因为在认识了主、接受了祂的诫命、并最终履行了罪的悔改之后,你又将自己送回到罪恶之中。
Ita in quantum ignorantia segregaris, in tantum contumaciae adglutinaris.
这样,你离无知有多远,你就与顽梗结合得有多深。
Nam si idcirco te deliquisse paenituerat, quia dominum coeperas timere, cur, quod metus gratia gessisti, rescindere maluisti, nisi quia metuere desisti? Neque enim timorem alia res quam contumacia subvertit.
因为,如果你先前悔改犯罪是因为你开始敬畏主,那么,为什么你甘愿撤销你因敬畏而做出的决定,除非是因为你不再敬畏了? 因为除了顽梗,没有别的事物能颠覆敬畏。
Cum etiam ignorantes dominum nulla exceptio tueatur ad poenam, quia deum in aperto constitutum et vel ex ipsis caelestibus bonis comprehensibilem ignorari non licet, quanto cognitum despici periculosum est? Despicit porro qui bonorum ac malorum intellectum ab illo consecutus quod intellegit fugiendum quodque iam fugit resumens intellectui suo, id est dei dono, contumeliam facit: respuit datorem, cum datum deserit, negat beneficum, cum beneficium non honorat.
既然连不认识主的人也无法免于惩罚——因为上帝已昭然若揭,甚至从天上的恩赐中也完全可以被理解,不认识祂是不可容许的——那么,轻慢已经认识的主该是何等危险? 再者,那从上帝那里获得了明辨善恶的悟性,却又重新拾起自己明知应当逃避、且已经逃避的事物的人,就是在轻慢祂,对他自己的悟性,即上帝的恩赐,做出了侮辱:当他抛弃恩赐时,他就拒绝了赐予者;当他不尊重恩惠时,他就否定了施恩者。
Quemadmodum ei potest placere cuius munus sibi displicet? Ita in dominum non modo contumax, sed etiam ingratus appare.
那对祂的赐予感到不满的人,又怎能取悦于祂呢? 这样,对主而言,你不仅显得顽梗,而且显得忘恩负义。
Ceterum non leviter in dominum peccat qui, cum aemulo eius diabolo paenitentia renuntiasset et hoc nomine illum domino subiecisset rursus eundem regressu suo erigit et exultationem eius seipsum facit, ut denuo malus recuperata praeda sua adversus dominum gaudeat.
此外,那借着悔改宣告与主的宿敌魔鬼决裂,并以此名义使魔鬼屈服于主的人,若因自己的倒退而重新扶植魔鬼,使自己成为魔鬼欢庆的源泉,以至于恶者因夺回猎物而再次对主幸灾乐祸,他得罪主便绝非轻微。
Nonne, quod dicere quoque periculosum est, sed ad aedificationem proferendum est, diabolum domino praeponit? Comparationem enim videtur egisse qui utrumque cognoverit, et iudicato pronuntiasse eum meliorem cuius se rursus esse maluerit.
他岂不是——这说出来虽令人警惕,但为了建德仍须表明——将魔鬼置于主之上吗? 因为对于两者都有所了解的人,似乎做出了比较,并借着判定宣告那他甘愿重新归属者为更优。
Ita qui per delictorum paenitentiam instituerat domino satisfacere, diabolo per aliam paenitentiae paenitentiam satisfaciet, eritque tanto magis perosus deo, quanto aemulo eius acceptus.
这样,那原打算通过对罪的悔改来向主补偿的人,将通过另一种对“悔改的悔改”来满足魔鬼,而且他越是被魔鬼接纳,就越是被上帝所憎恶。
Sed aiunt quidam satis deum habere, si corde et animo suspiciatur, licet actu minus fiat; itaque se salvo metu et fide peccare, hoc est salva castitate matrimonia violare, salva pietate parenti venenum temperare.
但有些人说,只要在心和灵中敬重上帝就足够了,即使在行为上少有表现也无妨;因此,他们可以在敬畏和信仰不受损的情况下犯罪,也就是在贞洁不受损的情况下破坏婚姻,在孝道不受损的情况下为父母调配毒药。
Sic ergo et ipsi salva venia in gehennam detrudentur, dum salvo metu peccant.
那么,他们自己也将在宽恕不受损的情况下被投入地狱,因为他们是在敬畏不受损的情况下犯罪。
Primum exemplum perversitatis: quia timent, delinquunt.
这是颠倒错乱的首要例证:因为敬畏,所以犯罪。
Opinor, non delinquerent, si non timerent.
我想,如果他们不敬畏,他们就不会犯罪了。
Igitur qui deum nolit offensum, nec revereatur omnino, si timor offendendi patrocinium est.
因此,若敬畏冒犯成为了犯罪的挡箭牌,那么不想冒犯上帝的人,就根本不该敬畏祂。
Sed ista ingenia de semine hypocritarum pullulare consuerunt, quorum individua cum diabolo amicitia est, quorum paenitentia nunquam fidelis.
但这些聪明才智通常是从伪善者的种子里萌发出来的,他们与魔鬼的友谊密不可分,他们的悔改绝非真实。