Humanitext Reader

特土良 · 论悔改 §1-2

真正悔改的理知与异教徒的错误

第 1 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

作者批评不信者不理解悔改的真实理知,不合理地将其用于善行,并阐明上帝所设立的真正悔改仅适用于罪恶,旨在带来人类的救赎。

§1Paenitentiam hoc genus hominum, quod et ipsi retro fuimus, caeci, sine domini lumine, natura tenus norunt passionem animi quandam esse quae veniat de offensa sententiae peioris.
这一类人——曾经我们自己也是这样的人,盲目,没有主的生命之光——仅凭着本性知道,悔改是由于对更坏判断的冒犯而产生的一种心灵的情动。
Ceterum a ratione eius tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore.
然而,他们远离悔改的理知,正如他们远离理知的创始者本身一样。
Quippe res dei ratio; quia deus omnium conditor, nihil non ratione providit, disposuit, ordinavit, nihil non ratione tractari intellegique voluit.
因为理知乃是上帝的事物;既然上帝是万物的创造者,祂在没有理知的情况下不曾预备、配置、安排任何事物,也未曾意图在没有理知的情况下处理和理解任何事物。
Igitur ignorantes quique deum rem quoque eius ignorent necesse est, quia nullus omnino thesaurus extraneis patet.
因此,凡是不认识上帝的人,也必然不认识祂的事物,因为对于外人来说,没有任何宝藏是敞开的。
Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes imminentem saeculo procellam vitare non norunt.
因此,他们在没有理知之舵的情况下航行于人生的整个旅程,不知道如何避免那悬在世间上空的暴风雨。
Quam autem in paenitentiae actu irrationabiliter diversentur, vel uno isto satis erit expedire, cum illam etiam in bonis factis suis adhibent.
然而,他们在悔改的实际行动中是多么无理地迷失,仅凭这一个事实就足以说明:他们甚至在自己的善行中也使用悔改。
Paenitet fidei, amoris, simplicitatis, patientiae, misericordiae, prout quid in ingratiam cecidit.
每当有些事物陷入不讨好的境地时,他们便悔恨信仰、爱、纯朴、忍耐和怜悯。
Semetipsos exsecrantur, quia benefecerint, eamque maxime paenitentiae speciem quae optimis operibus irrogatur in corde figunt, meminisse curantes, ne quid boni rursus praestent;
他们因行了善而诅咒自己,并将那针对极好行为而强加的悔改形式深深铭刻在心中,留心记住不要再行任何善事;相反,他们对恶事的悔改却轻描淡写。
contra paenitentiae malorum levius incubant. Denique facilius per eandem delinquunt quam per eandem recte faciunt.
总之,他们借着悔改犯罪,比借着悔改行义更为容易。
§2Quod si dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo paenitentiae expenderent, nec unquam eam ad argumentum perversae emendationis adhiberent; modum denique paenitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent, timentes dominum scilicet.
但是,如果他们作为拥有上帝、从而也拥有理知的人行事,他们首先会衡量悔改的价值,而绝不会将其用作扭曲矫正的手段;最后,他们会节制悔改的程度,因为由于敬畏主,他们也会把握犯罪的界限。
Sed ubi metus nullus, emendatio proinde nulla: ubi emendatio nulla, paenitentia necessario vana; quia caret fructu suo cui eam deus sevit, id est hominis saluti.
然而,在没有敬畏的地方,便同样没有矫正;在没有矫正的地方,悔改必然是虚空的,因为它缺乏其果实,即上帝为此栽种它的目的——人的救赎。
Nam deus post tot ac tanta delicta humanae temeritatis a principe generis Adam auspicata, post condemnatum hominem cum saeculi dote, post eiectum paradiso mortique subiectum, cum rursus ad suam misericordiam maturavisset, iam inde in semetipso paenitentiam dedicavit, rescissa sententia irarum pristinarum, ignoscere pactus operi et imagini suae.
因为上帝在因人类始祖亚当开始的、人类轻率而犯下的如此之多且如此重大的罪恶之后,在人连同尘世的馈赠一同被判罪之后,在人被驱逐出乐园并屈服于死亡之后,当祂再次向着自己的怜悯成熟时,便从那时起在自身中确立了悔改,撤销了以往愤怒的判决,立约宽恕祂的造物和肖像。
Itaque et populum sibi congregavit, et multis bonitatis suae largitionibus fovit, et ingratissimum totiens expertus ad paenitentiam semper hortatus est, et prophetando universorum prophetarum emisit ora: mox gratiam pollicitus, quam in extremitatibus temporum per spiritum suum universo orbi illuminaturus esset, praeire intinctionem paenitentiae iussit, si quos per gratiam vocaret ad promissionem semini Abraham destinatam per paenitentiae subsignationem ante componeret.
因此,祂不仅为自己聚集了子民,用祂良善的诸多赐予来抚育他们,而且在多次经历他们极度忘恩负义之后,仍始终劝勉他们悔改,并借着众预言者的口发出预言;不久,祂承诺了恩典,这恩典在时间的终结时祂将借着自己的灵照亮整个世界,祂命令悔改的洗礼先行,以便如果祂借着恩典召唤任何人进入注定给亚伯拉罕后裔的应许,祂能先通过悔改的印记使他们做好准备。
Non tacet Ioannes, Paenitentiam initote, dicens, iam enim salus nationibus appropinquabit, dominus scilicet, afferens secundum dei promissum.
约翰没有保持沉默,他说:“你们当悔改,因为现在万民的救赎,即主,已按照上帝的应许带来了,并且已经临近了。
Cui praeministrans paenitentiam destinabat purgandis mentibus praepositam, uti quicquid error vetus inquinasset, quicquid in corde hominis ignorantia contaminasset, id paenitentia verrens et radens et foras abiciens mundam pectoris domum superventuro spiritui sancto paret, quo se ille cum caelestibus bonis libens inferat.
”约翰在主面前侍奉,指定了旨在净化心灵的悔改,以便凡是古老的错误所玷污的、凡是无知在人心所污染的,悔改通过扫除、刮除和抛弃,能为即将到来的圣灵预备一个干净的胸怀之所,使圣灵乐意带着天上的诸般美善进入其中。
Horum bonorum unus est titulus, salus hominis, criminum pristinorum abolitione praemissa.
这些美善的凭证只有一,即通过先消除先前的罪恶而实现的人的救赎。
Haec paenitentiae causa, haec opera negotium divinae misericordiae curans.
这就是悔改的原因,这就是顾念神圣怜悯之业的悔改工作。
Quod homini proficit, deo servit.
对人有益的,便是侍奉上帝。
Ceterum ratio eius, quam cognito domino discimus, certam formam tenet, ne bonis unquam factis cogitatisve quasi violenta aliqua manus iniciatur.
然而,我们因认识主而学习到的悔改的理知,持有确定的规范,即绝不对善行或善念施加暴力的干涉。
Deus enim reprobationem bonorum ratam non habens, utpote suorum, quorum cum auctor, et defensor sit necesse est, proinde et acceptator, si acceptator, etiam remunerator.
因为上帝不承认对善物的抛弃,因为它们是祂自己的,祂必然是它们的创始者与捍卫者,因而也是接纳者;既然是接纳者,也就是赏赐者。
Viderit ergo ingratia hominum, si etiam bonis factis paenitentiam cogit.
因此,如果人的忘恩负义甚至对善行也强加悔改,那就由它去吧。
Viderit et gratia, si captatio eius ad benefaciendum incitamento est, terrena, mortalis utraque.
如果对恩惠的追求成了行善的动力,那就由它去吧;这两者都是属地的、必死的。
Quantulum enim compendii, si grato benefeceris? vel dispendii, si ingrato? Bonum factum deum habet debitorem, sicuti et malum, quia iudex omnis remunerator est causae.
因为如果你对知恩的人行善,会有多少利益? 或者对忘恩的人,会有多少损失? 善行有上帝作为债务人,恶行也是如此,因为一切裁判者都是对行为的赏赐者。
At cum index deus iustitiae carissimae sibi exigendae tuendaeque praesideat, et in eam omnem summam disciplinae suae sanciat, dubitandum est, sicut in universis actibus nostris, ita in paenitentiae quoque causa iustitiam deo praestandam esse? quod quidem ita impleri licebit, si peccatis solummodo adhibeatur.
但是,既然作为裁判者的上帝为了要求和捍卫祂最珍爱的正义而掌权,并在其中确立祂全部教导的总体,那么,是否应当怀疑,正如在我们的一切行为中一样,在悔改的事情上也必须向上帝履行正义? 而这确实只有在悔改仅适用于罪恶时,才能得以实现。
Porro peccatum nisi malum factum dici non meretur, nec quisquam benefaciendo delinquit.
此外,罪恶若非恶行便不配被称为罪,也没有人因行善而犯罪。
Quodsi non delinquit, cur paenitentiam invadit, delinquentium privatum? Cur malitiae officium bonitati suae imponit? Ita evenit, ut, cum aliquid ubi non oportet adhibetur, illic ubi oportet neglegatur.
但如果他没有犯罪,为什么要侵占那属于犯罪者的特权——悔改呢? 为什么要将恶的职责强加于自己的善行呢? 这样便导致,当某样事物被用于不该用的地方时,在应该用的地方它便被忽略了。

词汇与语法注释

  1. §1norunt — norunt 是动词 noscere 的第三人称复数完成时(表示“知道”)。它支配着以 paenitentiam 为主格对格、esse 为不定式的“对格与不定式”(A.C.I.)结构。
  2. §1Paenitet — 非人称动词 paenitet(后悔、懊悔)的用法。通常要求对格表示感到后悔的人,属格表示后悔的原因。此处表示人的对格代词因上下文而省略,直接列出了属格并列项(fidei, amoris...)。
  3. §2compotes — compotes(拥有、掌握)是形容词 compos 的主格复数,支配属格 dei 和 rationis。它在反事实条件从句(Quod si ... agerent)中充当表语。
  4. §2Viderit — Viderit 是动词 video 的单数第三人称完成时虚拟语气或将来完成时直陈语气。这是一种惯用表达,意为“让某人自己去管/去考虑吧”或“那是某人自己的事”。

引用这一段

特土良, 论悔改 §1-2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa021.humanitext-lat1:1-2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。