- 底本
- Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa021.humanitext-lat1:3
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-24
著者は悔改の対象となる罪について論じ、罪には肉体的なものと精神的なもの(意志の罪)があること、神の前では行為だけでなく意志の罪も等しく重く、悔改を必要とすることを説明する。
Quorum1 ergo paenitentia iusta et debita videatur, id est quae delicto deputanda sint, locus quidem expostulat denotare, sed otiosum videri potest. Domino enim cognito ultro spiritus a suo auctore respectus emergit ad notitiam veritatis, et admissus ad dominica praecepta ex ipsis statim eruditur id peccato deputandum a quo deus arceat. Quoniam, cum deum grande quid boni constet esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria sibi nulla amicitia est. Perstringere tamen non pigebit delictorum quaedam esse carnalia, id est corporalia, quaedam vero spiritalia. Nam cum ex hac duplicis substantiae congregatione confectus homo sit, non aliunde delinquit quam unde constat. Sed non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt (alioquin2 eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt), ne quis pro diversitate materiarum peccata eorum discernat, ut alterum altero levius aut gravius existimet. Siquidem et caro et spiritus dei res, alia manu eius expressa, alia afflatu eius consummata. Cum ergo ex pari ad dominum pertineant, quodcunque eorum deliquerit, ex pari dominum offendit. An tu discernas actus carnis et spiritus, quorum et in vita et in morte et in resurrectione tantum communionis atque consortii est, ut pariter tunc aut in vitam aut in iudicium suscitentur, quia scilicet, pariter aut deliquerint aut innocenter egerint? Hoc eo praemiserimus, ut non minorem alteri quam utrique parti, si quid deliquerit, paenitentiae necessitatem intellegamus impendere. Communis reatus amborum est, communis et iudex, deus scilicet, communis igitur et paenitentiae medela. Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne aut agitur aut cogitatur, ut corporale sit quod in facto est, quia factum, ut corpus, et videri et contingi habet, spiritale vero quod in animo est, quia spiritus neque videtur neque tenetur. Per quod ostenditur, non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda et paenitentia purganda esse. Neque enim, si mediocritas humana facti solum iudicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco crimina eius etiam sub deo neglegamus. Deus in omnia sufficit. Nihil a conspectu eius remotum unde omnino delinquitur, quia non ignorat nec omittit, quominus in iudicium decernat. Dissimulator et praevaricator perspicaciae suae non est. Quid, quod voluntas facti origo est? Viderint enim, si qua casui aut necessitati aut ignorantiae imputantur, quibus exceptis iam non nisi voluntate delinquitur. Cum ergo facti origo est, non tanto potior ad poenam est, quanto principalis ad culpam, quae ne tunc quidem liberatur, cum aliqua difficultas perpetrationem eius intercipit? Ipsa enim sibi imputatur, nec excusari poterit per illam perficiendi infelicitatem, operata quod suum fuerat. Denique dominus quemadmodum se adiectionem legi superstruere demonstrat, nisi et voluntatis interdicendo delicta, cum adulterum non eum solum definit qui cominus in alienum matrimonium cecidisset, verum etiam illum qui aspectus concupiscentia contaminasset? Adeo quod prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat, et temere per voluntatem expungit effectum. Cuius voluntatis cum vis tanta sit, ut non solatium sui saturans pro facto cedat,3 pro facto ergo plectetur. Vanissimum est dicere: Volui, nec tamen feci. Atquin perficere debes, quia vis, aut nec velle, quia nec perficis. Sed ipse conscientiae tuae confessione pronuntias. Nam si bonum concupisceres, perficere gestisses: porro sicut malum non perficis, nec concupiscere debueras. Quaqua te constitueris, crimine adstringeris, quia aut malum volueris, aut bonum non adimpleveris.
したがって、どのようなものに対して悔改が正当かつ当然と見なされるべきか、すなわち、どのようなものが罪に帰せられるべきかについて指摘することは、この箇所が要求するところではあるが、余計なことと思われるかもしれない。主を知ったなら、その創造主によって顧みられた霊は、自ずから真理の認識へと現れ出て、主の戒めに与かることで、神が退けられるものを罪に帰すべきであると、それらの戒めから直ちに教えられるからである。なぜなら、神は偉大な善そのものであることが明白である以上、善なるものにとって、悪なるもの以外は不快であり得ないからである。対立するものの間には、いかなる友情も存在しない。それでも、罪の中には肉体的なもの、すなわち身体的なものがあり、他方で精神的なものがあることを、大雑把に述べることは不快ではない。なぜなら、人間はこの二重の物質の結合から造られている以上、自己を構成する原因以外から罪を犯すことはないからである。しかし、肉体と霊が二つのものであるという理由で(さもなければ、二つが一つのものを構成するがゆえに、それだけいっそう等しいのであるが)、それらの罪を物質の多様性によって区別し、一方が他方よりも軽いとか重いとか考えるべきではない。肉体も霊も神の被造物であり、一方はその手で形作られ、他方はその息によって完成されたからである。したがって、両者が等しく主に属する以上、どちらが罪を犯しても、等しく主を怒らせる。生においても死においても復活においても、これほど深い共同と共同関係にあり、等しく命へ、あるいは裁きへと蘇らされる肉体と霊の行為を、あなたは区別するのだろうか。それは、両者が等しく罪を犯したか、あるいは罪なく生きたからではないか。我々がこれをあらかじめ述べておいたのは、どちらの側であれ、罪を犯したならば、双方に劣らず、一方の側にも悔改の必要性が迫っていることを理解するためである。両者の有罪は共通であり、裁判官、すなわち神も共通であり、したがって悔改という治療薬も共通である。それゆえ、精神的なものと肉体的なものと呼ばれるのは、すべての罪が行われるか、あるいは思われるかのいずれかだからである。肉体的なものとは行為におけるものであり、行為は肉体のように、見られ触れられ得る。精神的なものとは心の中にあるものであり、霊は観ることも捉えることもできない。これによって、行為だけでなく、意志の罪も避けられ、悔改によって清められるべきことが示される。なぜなら、人間の卑小さが行為のみを裁くとしても(意志の隠れ家には及ばないから)、だからといって神の御前でもその罪を怠ってはならないからである。神は万事に十分であられる。罪が犯されるところで、神の目から隠されているものは何一つない。なぜなら、神は知らぬことも見過ごすこともなく、裁きを下されるからである。神は、ご自身の洞察力を偽ったり見て見ぬふりをしたりはされない。さて、意志が行為の源泉であることはどうだろうか。実際、偶然や必然や無知に帰せられるものは別として、これらを除けば、意志によらずに犯される罪はない。したがって、意志が行為の源泉であるなら、それが罪にとって主犯であるのと同様に、罰に対してもそれだけ強力なのではないか。意志は、何らかの困難がその実行を妨げたときでさえ、罪を免れることはない。なぜなら、意志それ自体が自身に帰せられるのであり、実行の不運を理由に言い訳することはできないからである。それはすでに自身のなすべきことをなしたからである。最後に、主はご自身が法に付け加えを構築されることを、意志の罪をも禁止することによってどのように示されているか。主は姦淫する者を、他人の結婚関係に現実に陥った者だけでなく、情欲を抱いてまなざしで汚した者をもそのように定義しておられる。まさに、実行を禁じられていることを、心は極めて危険にも自らに描き出し、意志を通じて軽率にその結果を遂行してしまう。この意志の力が非常に大きく、自らの満足を得ることが行為の代わりとなるほどであり、したがって行為として罰せられるのである。「私は望んだが、行わなかった」と言うのは極めて虚しい。むしろ、望むなら実行すべきであり、実行しないなら望むべきでもない。しかし、あなた自身が良心の告白によって宣言している。もしあなたが善を望むなら、それを実行したいと切望したはずである。同様に、悪を実行しないのなら、それを望むべきでもなかった。どちらの立場にあなた自身を置こうとも、あなたは罪に縛られる。なぜなら、悪を望んだか、あるいは善を満たさなかったかのどちらかだからである。
- 3Quorum
関係代名詞の複数属格。直後の id est quae delicto deputanda sint(すなわち罪に帰せられるべきこと)から明らかなように、先行詞は中性名詞 delicta(罪)であり、paenitentia にかかる客観的属格(「それらに対する悔改」)として解釈される。
- 3alioquin
仮定的な譲歩(さもなければ、そうでないとしても)を表す副詞。ここでは「もし肉体と霊が別のものであるとしても」という反実的な仮定を背景に、二つの実体が結合して一つの人間を構成しているがゆえに、それらの罪はなおさら等しい(eo magis paria sunt)という逆説的な強調を導いている。
- 3pro facto cedat
cedere pro + 奪格は「〜の代わりとなる」「〜と同等に通用する」という法学・慣用的表現。ここでは、意志が心の中で自己を満足させること(solatium sui saturans)が、外的な行為(factum)を行わなかったとしてもそれと同等に見なされ、それゆえ行為として罰せられる(pro facto plectetur)という論理を支えている。
翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(1 件・最終 2026-10-12)
- 2026-10-12 AI校閲 — 訳文 1 件
