§8Liceat nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est.
现在的确可以再次结婚,如果凡是允许的都是好的话。
Idem apostolus exclamat, Omnia licent, sed non omnia prosunt.
同一位使徒大声宣告说:“凡事都可行,但不都有益处。
Quod non prodest, oro te, bonum potest dici? Si licita sunt et quae non pro salute, ergo et quae non bona sunt licita sunt.
”那么,请问你,那不带给人们益处的,能被称为是好的吗? 如果连那些对救赎无益的事也是被允许的,那么连那些不好的事也是被允许的了。
Quid autem magis velle debebis, quod ideo bonum est quia licet, an quod ideo quia prodest? Multum existimo esse inter licentiam et salutem.
那么,你更应该向往哪一个呢? 是因为被允许所以才是好的事物,还是因为有益所以才是好的事物? 我认为,在“被允许”与“救赎”之间存在着巨大的差别。
De bono non dicitur LICET, quia bonum permitti non exspectat, sed assumi.
对于好的事物,人们不说“这是被允许的”,因为好的事物不等待被允许,而是被采纳。
Permittitur autem quod an bonum sit in dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat aliquam sui causam primam, quia propter incontinentiae periculum permittitur nubere secundo, quia nisi licentia alicuius non bonae rei subiaceret, non esset in quo probaretur qui divinae voluntati et qui potestati suae obsequeretur, quis nostrum utilitatis praesentiam sectetur et quis occasionem licentiae amplexetur.
然而,被允许的事物,是其是否为好尚在可疑之中的事物,如果它自身没有某种首要的原因,它也是可以不被允许的,因为由于不节制的危险,才被允许第二次结婚;因为,如果不是以某种并非好事物的许可为前提,那么就没有什么可以用来检验:谁顺从上帝的旨意,而谁又顺从他自己的权能;我们中谁追求眼前的益处,而谁又拥抱许可的机会。
Licentia plerumque temptatio est disciplinae, quoniam disciplina per temptationem probatur, temptatio per licentiam operatur.
许可往往是对规矩的考验,因为规矩是通过考验来证明的,而考验是通过许可来运作的。
Ita fit, ut omnia liceant, sed non omnia expediant, dum temptatur cui permittitur, et iudicatur dum in permissione temptatur.
如此一来,便成了凡事都可行,但不都有益处,因为那被允许的人正受到考验,并且当他在允许中受考验时便受到了审判。
Licebat et apostolis nubere et uxores circumducere.
使徒们也被允许结婚和携带妻子同行。
Licebat et de evangelio ali.
他们也被允许靠福音养活。
Sed qui iure hoc non usus est in occasionem, ad exemplum nos suum provocat, docens in eo esse probationem in quo licentia experimentum abstinentiae praestruxit.
但是,那没有利用这一权利作为机会的人,把我们召唤到他自己的榜样面前,教导我们:考验正在于许可为节制预设了试炼的地方。
§9Si penitus sensus eius interpretemur, non aliud dicendum erit secundum matrimonium quam species stupri.
如果我们深入阐释他的本意,那么除了说第二段婚姻是一种奸淫之外,就别无他话了。
Cum enim dicat maritos hoc in sollicitudine habere, quemadmodum sibi placeant, non utique de moribus (nam bonam sollicitudinem non suggillaret), et de cultu et ornatu et omni studio formae ad inlecebras moliendas sollicitos intellegi velit, de forma autem et cultu.
因为当他说丈夫们有这样的忧虑,即如何取悦他们的妻子时,这绝非指道德操守(因为他不会诋毁好的忧虑),他显然是希望人们理解为:他们为了制造诱惑而焦虑于容貌、打扮和对美色的一切追求;而靠容貌和打扮来取悦他人,是肉体私欲的天性,这同时也是奸淫的起因。
placere carnalis concupiscentiae ingenium sit, quae etiam stupri causa est, ecquid videtur tibi stupri affine esse secundum matrimonium, quoniam ea in illo deprehenduntur quae stupro competunt? Ipse dominus, Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam stupravit eam in corde suo.
既然在第二段婚姻中发现了那些属于奸淫的特征,难道你觉得第二段婚姻不像是奸淫的近亲吗? 主亲自说过:“凡看见妇女就动淫念的,这人心里已经与她行淫了。
Qui autem eam ad ducendum viderit, minus an plus fecit? Quid si etiam duxerit? quod non faceret, nisi et ad ducendum concupisset et ad concupiscendum vidisset.
”那么,为了娶她而注视她的人,所做的比这更少还是更多呢? 如果他甚至娶了她呢? 如果不是因为渴望娶她而动了淫念,且为了动淫念而注视,他本是不会娶她的。
Nisi si potest duci uxor quam non videris nec concupieris.
除非真的可以娶一个你既未见过也未曾动过淫念的妻子。
Multum sane interest, maritus an caelebs aliam concupiscat.
当然,是一个结了婚的人还是一个单身的人对另一个女人动淫念,这有着巨大的差别。
Omnis mulier etiam caelibi alia est, quamdiu aliena, nec per aliud tamen fit marita, nisi per quod et adultera.
任何女人,只要她还属于他人,对单身汉来说也是“另一个女人”;然而,她成为妻子,不外乎是通过那使她也成为奸妇的同样行为。
Leges videatur matrimonii et stupri differentiam facere, per diversitatem inliciti, non per condicionem rei ipsius.
法律似乎是通过对违法行为的多样划分来区分婚姻与奸淫,而不是通过事物本身的性质。
Alioquin quae res et viris et feminis omnibus adest ad matrimonium et stuprum? commixtio carnis scilicet, cuius concupiscentiam dominus stupro adaequavit.
否则的话,对所有的男人和女人来说,婚姻和奸淫中共同存在的东西是什么? 当然是肉体的交合,主已将对此的私欲等同于奸淫。
Ergo, inquit, iam et primas, id est unas nuptias destruis? Nec immerito, quia et ipsae ex eo constant quod est stuprum.
“那么,”有人说,“你现在连第一段,也就是唯一的婚姻也要摧毁吗? ”这也并非没有道理,因为第一段婚姻本身也是由那属于奸淫的行为所构成的。
Ideo optimum est homini mulierem non attingere, et ideo virginis principalis est sanctitas, quia caret stupri affinitate.
因此,“男不近女倒好”,因此处女的神圣性是首要的,因为它不带任何奸淫的近亲属性。
Et cum haec etiam de primis et unis nuptiis praetendi ad causam continentiae possint, quanto magis secundo matrimonio recusando praeiudicabunt? Gratus esto, si semel tibi indulsit deus nubere.
既然这些理由连针对第一段且唯一的婚姻都可以作为实行节制的论据提出,那么对于拒绝第二段婚姻,它们将具有多么强大的先决否定效力呢? 如果上帝允许你结过一次婚,你就应当感恩。
Gratus autem eris, si iterum indulsisse illum tibi nescias.
如果你不知道他已经第二次宽容了你,你才是真正感恩的。
Celerum abuteris indulgentia, cum sine modestia uteris.
否则,如果你毫无节制地使用它,你就是在滥用宽容。
Modestia a modo intellegitur.
所谓“节制”是从“界限”来理解的。
Non tibi sufficit de summo illo immaculatae virginitatis gradu in secundum recidisse nubendo, sed in ter tium adhuc devolveris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam in secunda statione continens non fuisti, quia nec prohibere plures nuptias voluit qui de secundis provocandis retractavit.
从那纯洁无瑕的童贞之最高阶梯上,通过结婚而跌落到第二阶梯,这对你来说还不够,在第二阶段未能保持节制之后,你竟然还要堕入第三、第四、甚至更多阶梯。 因为一个连对促成第二次婚姻都感到犹豫的人,又怎么可能不希望禁止更多的婚姻呢?
Nubamus igitur quotidie, et nubentes ab ultimo die deprehendamur, tamquam Sodoma et Gomorra, quo die VAE illud super praegnantes et lactantes adimplebitur, id est super maritos et incontinentes; de nuptiis enim uteri et ubera et infantes.
那么,让我们每天都结婚吧,让我们在结婚时被末日所捕获,就像所多玛和蛾摩拉一样。 在那一天,针对怀孕的和哺乳的那个“哀哉”将会应验,也就是说,针对已婚者和不节制者;因为子宫、乳房和婴儿都是因婚姻而有的。
Et quando finis nubendi? Credo post finem vivendi.
那么,结婚的尽头在何时呢? 我相信,是在生命的尽头之后。