Humanitext Reader

特土良 · 劝贞洁书 §6-7

旧约多婚的终结与信徒皆祭司的婚姻纪律

第 4 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

作者论证了旧约的多婚只是人类初期的临时经纶,在新约之下单婚法则已被完全恢复;由于平信徒在属灵上也是祭司,因此必须像祭司一样遵守严格的婚姻规矩。

§6Sed et benedicti, inquis, patriarchae non modo pluribus uxoribus, verum etiam concubinis coniugia miscuerunt.
“但是,”你说,“蒙福的族长们不仅娶了多个妻子,甚至还与妾侍混杂婚姻。
Ergo propterea nobis quoque licebit innumerum nubere? Sane licebit, si adhuc typi, futuri alicuius sacramenta, supersunt quos nuptiae tuae figurent, vel si etiam nunc locus est vocis illius: Crescite et multiplicamini, id est, si nondum alia vox supervenit, Tempus iam in collecto esse, restare, ut et qui uxores habeant tamquam non habentes agant.
”那么,因此我们也可以无限制地结婚吗? 当然可以,如果现在还有预型,即某种未来之物的奥秘留存,而你的婚姻正可以象征它们,或者如果直到现在,那句话仍有空间:“要生殖繁衍”,也就是说,如果另一句话还没有临到:“时候减少了,从此以后,那有妻子的,要像没有妻子的一样。
Utique enim continentiam indicens et compescens concubitum, seminarium generis, abolefecit Crescite illud et multiplicamini.
”因为毫无疑问,他通过指示节制和约束性交(人类的苗圃),废除了那句“要生殖繁衍”。
Ut opinor autem, unius et eiusdem dei utraque pronuntiatio et dispositio est, qui tum quidem in primordio sementem generis emisit indultis coniugiorum habenis, donec mundus repleretur, donec novae disciplinae materia proficeret.
但在我看来,这两者宣告和经纶都属于同一位上帝,他在起初放任婚姻的缰绳,撒下人类的种子,直到世界被充满,直到新规矩的素材得以成熟。
Nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat et revocavit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio et repastinationis in ultimo.
但如今在时间的末尾,他收紧了曾经放任的,并收回了曾经允许的,这并非没有起初扩展与末了重新犁地的合理解释。
Semper initia laxantur.
开端总是宽松的。
Propterea silvam quis instituit et crescere sinit, ut tempore suo caedat.
为此,人们开辟林地并任其生长,是为了在合适的时候进行采伐。
Silva erat vetus dispositio, quae ab evangelio novo deputatur, in quo et securis ad radices posita.
森林就是旧的经纶,它被新的福音所砍伐,在福音里,斧子已经放在树根上了。
Sic et Oculum pro oculo et dentem pro dente iam senuit ex quo iuvenuit Malum pro malo nemo reddat.
同样,“以眼还眼,以牙还牙”自“谁也不要以恶报恶”焕发青春以来,也已经老化了。
Puto autem etiam in humanas constitutiones atque decreta posteriora pristinis praevalere.
而且我认为,即使在人类的宪章和法令中,后来的也胜过先前的。
§7Cur autem de pristinis exemplis non ea potius agnoscamus quae cum posterioribus communicant de disciplina et formam vetustatis ad novitatem transmittunt? Ecce enim in vetere lege animadverto castratam licentiam saepius nubendi.
但为什么在先前的例子中,我们不更去认同那些在规矩上与后来的相通、并将古老的模式传递给新事物的例子呢? 因为看哪,即使在旧律法中,我也注意到多次结婚的自由受到了阉割。
Cautum in Levitico: Sacerdotes mei non plus nubent.
利未记中规定:“我的祭司不可多娶。
Possum dicere etiam illud plus esse quod semel non est.
”我可以认为,凡不是仅有一次的,也就是“多”。
Quod non unum est, numerus est.
凡不是单一的,就是复数。
Denique post unum incipit numerus.
毕竟,在一之后复数才开始。
Unum autem est omne quod semel est.
而凡是发生一次的,都是单一的。
Sed Christo servabatur, sicut in ceteris, ita in isto quoque legis plenitudo.
然而正如在其他事上一样,在这件事上,律法的圆满也是为基督保留的。
Inde igitur apud nos plenius atque instructius praescribitur unius matrimonii esse oportere qui alleguntur in ordinem sacerdotalem.
因此,在我们中间,对于被选入祭司阶层的人,有着更圆满、更有指导意义的规定:必须是只结过一次婚的人。
Usque adeo quosdam memini digamos loco deiectos.
以至于我记得有些二次结婚的人甚至被免去了职位。
Sed dices: Ergo ceteris licet, quos excipit.
但你会说:“那么对于其余被排除在外的人来说,就是允许的了。
Vani erimus, si putaverimus quod sacerdotibus non liceat laicis licere.
”如果我们认为祭司不准做的事,平信徒却准做,那我们就太愚妄了。
Nonne et laici sacerdotes sumus? Scriptum est: Regnum quoque nos et sacerdotes deo et patri suo fecit.
我们平信徒不也是祭司吗? 经上记着说:“他也使我们成为国民,作他父上帝的祭司。
Differentiam inter ordinem et plebem constituit ecclesiae auctoritas, et honor per ordinis consessum sanctificatus.
”圣职人员与平信徒之间的区别是由教会的权威确立的,而这种荣誉是通过圣职会议的座席而圣化的。
Adeo ubi eccelsiastici ordinis non est consessus, et offers et tinguis et sacerdos es tibi solus.
以至于在没有圣职人员会议的地方,你既献祭又施洗,你独自一人就是你自己的祭司。
Sed ubi tres, ecclesia est, licet laici.
但只要有三个人在,就是教会,即便他们都是平信徒。
Unusquisque enim sua fide vivit, nec est personarum exceptio apud deum; quoniam non auditores legis iustificantur a domino, sed factores, secundum quod et apostolus dicit.
因为每个人都因自己的信而活,在上帝面前也没有人情可言;因为被主宣判为义的,不是听律法的人,而是行律法的人,正如使徒所说的那样。
Igitur si habes ius sacerdotis in temetipso ubi necesse est, habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere ius sacerdotis.
所以,如果你在必要时在自己里面拥有祭司的权利,那么在必须拥有祭司权利的地方,你也应该拥有祭司的规矩。
Digamus tinguis? digamus offers? Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote, cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem? Sed necessitati, inquis, indulgetur.
你一个结过两次婚的人在施洗吗? 你一个结过两次婚的人在献祭吗? 一个结过两次婚的平信徒代替祭司行事,是多么严重的罪过,更何况如果祭司自己成了结过两次婚的人,他作为祭司行事的权力就会被剥夺? 但是你说,对于迫不得已的情况是可以宽容的。
Nulla necessitas excusatur quae potest non esse.
然而,凡是可以避免的迫不得已,都不能成为借口。
Noli denique digamus deprehendi, et non committis in necessitatem administrandi quod non licet digamo, Omnes nos deus ita vult dispositos esse, ut ubique sacramentis eius obeundis apti simus.
总之,不要让自己被发现是个结过两次婚的人,你也就不会陷入不得不去执行一个结过两次婚的人所不准执行之事务的尴尬境地。 上帝希望我们所有人都处于这样一种预备状态,以便我们随时随地都适合去执行他的圣礼。
Unus deus, una fides, una et disciplina.
一位上帝,一种信仰,以及一种规矩。
Usque adeo nisi et laici ea observent per quae presbyteri alleguntur, quomodo erunt presbyteri qui de laicis alleguntur? Ergo pugnare debemus ante laicum iussum a secundo matrimonio abstinere, dum presbyter esse non alius potest quam laicus semel fuerit maritus.
以至于除非平信徒也遵守那些借以选拔长老的规定,否则如何能有从平信徒中选拔出来的长老呢? 因此,我们必须首先争辩说,平信徒也被命令禁绝第二段婚姻,因为除了只当过一次丈夫的平信徒之外,没有人能成为长老。

词汇与语法注释

  1. §6Tempus iam in collecto esse, restare, ut... — 基于哥林多前书7:29的拉丁语译文引用。前半部分“Tempus... esse”是间接引语中的宾格加不定式结构,后半部分“restare ut”构成无人称句,意为“剩下的是……”。
  2. §7Differentiam inter ordinem et plebem constituit... — 虽然两个名词短语“ecclesiae auctoritas”与“honor...”并列作为主语,但动词“constituit”采用单数形式。这或者是将两个主语视为单一的联合概念,或者是由于靠近一致(近接一致)。
  3. §7Sed ubi tres, ecclesia est, licet laici. — 这是一个省略结构,用作连词的“licet”(即便,虽然)省略了动词“sint”,直接连接了复数主格的名词/形容词“laici”。
  4. §7Ergo pugnare debemus ante laicum iussum... — 此处“ante”非前置词,而是意为“首先,第一”的副词。“laicum iussum [esse]...”是一个宾格加不定式结构(被动完成分词“iussum”省略了“esse”),充当动词“pugnare”(争辩、论证)的宾语。

引用这一段

特土良, 劝贞洁书 §6-7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.humanitext-lat1:6-7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。