§10Renuntiemus carnalibus, ut aliquando spiritalia fructificemus.
让我们放弃肉体的事,以便有时能结出属灵的果实。
Rape occasionem, etsi non exoptatissimam, attamen opportunam, non habere cui debitum solveres et a quo exsolvereris.
抓住这个机会,尽管它也许不是最令人向往的,但仍是适时的:即你不再有必须向其偿还债务、并由其免除债务的人。
Desisti esse debitor.
你已不再是债务人了。
O te felicem! Dimisisti debitorem: sustine damnum.
哦,幸福的你啊! 你已放走了债务人:请甘受损失吧。
Quid si, quod diximus damnum, lucrum senties? Per continentiam enim negotiaberis magnam substantiam sanctitatis, parsimonia carnis spiritum acquires.
如果我们将之称为损失的那件事,你却会感到是种收获,那又如何呢? 因为通过节制,你将交易大笔的神圣财富;通过对肉体的克制,你将获得心灵。
Recogitemus enim ipsam conscientiam nostram, quam alium se homo sentiat, cum forte a sua femina cessat.
让我们反省我们自己的良心,当一个人偶然离开他的女人时,他会觉得自已多么像另一个人。
Spiritaliter sapit.
他在属灵上思考。
Si orationem facit ad dominum, prope est caelo.
如果他向主祈祷,他就临近天堂。
Si scripturis incumbit, totus illic est.
如果他潜心研读圣经,他就完全沉浸其中。
Si psalmum canit, placet sibi.
如果他唱赞美诗,他会感到心中自足。
Si daemonem adiurat, confidit sibi.
如果他驱逐恶魔,他就对自己充满信心。
Ideo apostolus temporalem purificationem orationum commendandarum causa adiecit, ut sciremus, quod ad tempus prodest semper nobis exercendum esse, ut semper prosit.
因此,使徒为了推荐祈祷而加上了暂时的净化,以便让我们知道,那在特定时间内有益的事物应当为我们所经常实践,好使其能永远有益。
Quotidie, omni momento oratio hominibus necessaria est, utique et continentia, postquam oratio necessaria est.
每天,在每一个时刻,祈祷对人来说都是必要的,当然,既然祈祷是必要的,节制也就是必要的。
Oratio de conscientia procedit.
祈祷源于良心。
Si conscientia erubescat, erubescit oratio.
如果良心感到羞愧,祈祷也就感到羞愧。
Spiritus deducit orationem ad deum.
灵将祈祷带给上帝。
Si spiritus reus apud se sit conscientiae erubescentis, quomodo audebit orationem deducere ad altare, qua erubescente et ipse suffunditur sanctus minister? Etenim est prophetica vox veteris testamenti: Sancti eritis, quia deus sanctus, et rursus: Cum sancto sanctificaberis, et cum viro innocenti innocens eris et cum electo electus.
如果灵因羞愧的良心而在自身内部感到有罪,那么当祈祷感到羞愧,连作为神圣侍从的它自己也满面羞红时,它又怎敢将祈祷带到祭坛前呢? 因为旧约中确有先知的声音说:“你们要圣洁,因为上帝是圣洁的。 ”又说:“与圣洁的人在一起,你就会变得圣洁;与无瑕疵的人在一起,你就会变得无瑕疵;与蒙拣选的人在一起,你就会成为蒙拣选的。
Debemus enim ita ingredi in disciplina domini, ut dignum est, non secundum carnis squalentes concupiscentias.
”因为我们应该以配得上的方式行在主的规矩中,而不是顺从肉体污秽的私欲。
Ita enim et apostolus dicit, quod sapere secundum carnem mors sit, secundum spiritum vero sapere vita aeterna sit in Christo Iesu domino nostro.
因为使徒也是这样说的:顺从肉体的想法是死,而顺从灵的想法则是我们在主基督耶稣里的永生。
Item per sanctam prophetidem Priscam ita evangelizatur, quod sanctus minister sanctimoniam noverit ministrare.
同样,通过圣女先知普里斯卡,也传布了这样的福音:神圣的侍从懂得如何施予圣洁。
Purificantia enim concordat, ait, et visiones vident, et ponentes faciem deorsum etiam voces audiunt manifestas, tam salutares quam et occultas.
她说:“因为洁净的事物相契合,他们看见异象,而那些俯首面向下的人,也听见清晰的声音,既有救赎性的,也有隐秘的。
Si haec obtusio, etiam cum in unis nuptiis res carnis exercetur, spiritum sanctum avertit, quanto magis, cum in secundo matrimonio agitur?
”如果即使在单一次婚姻中行肉体之事时,这种迟钝也会排斥圣灵,那么在第二段婚姻中行此事时,又将更是何等严重呢?
§11Duplex enim rubor est, quia in secundo matrimonio duae uxores eundem circumstant maritum, una spiritu, alia in carne.
因为羞愧是双重的,因为在第二段婚姻中,有两个妻子围绕着同一个丈夫,一个在灵里,另一个在肉体中。
Neque enim pristinam poteris odisse, cui etiam religiosiorem reservas affectionem, ut iam receptae apud dominum, pro cuius spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis.
因为你不可能憎恨你的前妻,你甚至为她保留了更为敬虔的感情,将她视为已蒙主接纳的人,你为她的灵魂祈求,为她奉献年度祭物。
Stabis ergo ad dominum cum tot uxoribus, quot in oratione commemoras, et offeres pro duabus, et commendabis illas duas per sacerdotem de monogamia ordinatum aut etiam de virginitate sancitum, circumdatum viduis univiris? et ascendet sacrificium tuum libera fronte, et inter cetera bonae mentis postulabis tibi et uxori castitatem?
那么,你站在主面前时,会带着你在祈祷中所纪念的那么多妻子,并为两个妻子献祭,通过一位从一夫一妇制中被按立、甚至因童贞而被奉为神圣的、且被仅有一夫的孀妇们所环绕的司祭,来举荐这两个妻子吗? 你的祭物会带着无愧的额头升上去吗? 在健全心智的其他祈求中,你会为你自己和你的妻子祈求贞洁吗?