§10Ita cum idcirco proponis deorum saecularium ornamenta etiam apud deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque capitis communi usui vindices, ipse tibi iam praescribis non habendum in communionem usus apud nos quod non inveniatur in dei rebus.
因此,当你提出世俗神明的装饰也见于神那里,企图以此将头上的冠冕也据为我们共同使用时,你已经为自己作出了规定:凡在神的事物中找不到的东西,就不得纳入我们之间的共同使用中。
Quid enim tam indignum deo quam quod dignum idolo? Quid autem tam dignum idolo quam quod et mortuo? Nam et mortuorum est ita coronari. vel quoniam et ipsi idola statim fiunt et habitu et cultu consecrationis, quae apud nos secunda idololatria est.
因为,有什么比配得上偶像的东西更配不上神的呢? 又有什么比配得上死人的东西更配不上偶像的呢? 因为,这样戴冠正是死人的事;或者是因为死者自己也会因着圣礼的装束与崇拜立刻成为偶像,这在我们看来是第二重的偶像崇拜。
Igitur qui careant sensu, illorum erit perinde uti ea re, cuius careant sensu, atque si abuti ea vellent, si sensu non carerent.
因此,对于那些缺乏知觉者而言,使用他们本无知觉之物,就像是如果他们并非没有知觉而企图滥用它一样。
Nulla vero distantia est abutendi, cum veritas cessat utendi.
然而,当使用的实效不复存在时,滥用与使用之间便毫无区别。
Cessante natura sentiendi, qua vult, quis abutatur, cum non habeat qua utatur? Nobis autem abuti apud apostolum non licet, facilius non uti docentem, nisi quod nec abutuntur qui nihil sentiunt.
当感知的本能终止时,人又怎能如愿去滥用它,既然他连使用的手段都没有? 但对我们而言,根据使徒的教导,我们是不被允许滥用的,使徒更教导我们不要去使用——除非是那些毫无知觉者连滥用也做不到。
Sed vacat totum et est ipsum quoque opus mortuum, quantum in idolis, vivum plane, quantum in daemoniis, ad quae pertinet superstitio.
然而这一切都是空虚的,其自身也是死的工作,就偶像而言;但就恶魔而言则是显然活着的,而迷信正是与恶魔相关的。
Idola nationum, inquit David, argentum gentum et aurum.
大卫说:「列国的偶像是金和银。
Oculos habent, nec vident, nares, nec odorantur, manus, nec contrectabunt.
有眼却不能看,有鼻却不能闻,有手却不能摸。
Per haec enim floribus frui est.
」因为正是通过这些感官,人们才能享受花朵。
Quod si tales edicit futuros qui idola fabricantur, tales iam sunt qui secundum idolorum ornatum quid utuntur.
如果他宣告那些制造偶像的人将会变得和偶像一样,那么凡按照偶像的装饰使用某物的人,便已经是那样的人了。
Omnia munda mundis, ita et immunda omnia immundis, nihil autem immundius idolis.
对于洁净的人,凡物都洁净,同样对于污秽的人,凡物都污秽;但没有什么比偶像更污秽的了。
Ceterum substantiae mundae, ut dei res, et hac sua conditione communes usui.
此外,物质作为神的受造物本是洁净的,因其自身的这一属性而可供共同使用。
Sed et ipsius usus administratio interest.
但是在具体使用的管理方式上却有分别。
Nam et ego mihi gallinaceum macto, non minus quam Aesculapio Socrates, et si me odor alicuius loci offenderit, Arabiae aliquid incendo, sed non eodem ritu nec eodem habitu nec eodem apparatu quo agitur apud idola.
因为我也为自己宰杀一只公鸡,不亚于苏格拉底为埃斯库拉皮乌斯献祭;如果某个地方的气味冒犯了我,我会烧一些阿拉伯香料,但绝不采用在偶像前所行的那种仪式、装束和准备工作。
Si enim verbo nudo conditio polluitur, ut apostolus docet, Si quis autem dixerit, Hoc idolothytum est, non contigeris, multo magis, cum habitu et ritu et apparatu idolothytorum contaminatur.
因为如果正如使徒所教导的那样,仅仅因为一句话,性质就被玷污了——「若有人对你们说,这是献给偶像的物,就不要摸」——那么,当它被献给偶像之物的装束、仪式和准备工作所污染时,就更是如此了。
Ita et corona idolothytum efficitur.
这样,冠冕也就成了献给偶像之物。
Hoc enim ritu et habitu et apparatu idolis immolatur auctoribus suis, quorum eo vel maxime proprius est usus, ne in communionem possit admitti quod in dei rebus non invenitur.
因为通过这种仪式、装束和准备,它是献给作为其创造者的偶像的,对它的使用尤其是专属那些偶像的,以至于在神的事物中找不到的东西绝不能被允许纳入共同使用中。
Propterea apostolus inclamat, Fugite idololatriam! Omnem utique et totam.
因此使徒大声呼喊:「要远避拜偶像的事! 」——自然是避开一切且彻底避开。
Recogita silvam et quantae latitant spinae.
想想森林,以及其中潜伏着多少荆棘。
Nihil dandum idolo, sic nec sumendum ab idolo.
不可给偶像献纳任何东西,同样不可从偶像那里拿取任何东西。
Si in idolio recumbere alienum est a fide, quid in idoli habitu videri? Quae communio Christo et Beliae? Et ideo fugite.
如果坐在偶像庙里席地而坐是背离信仰的,那么穿着偶像的装束被人看见又算什么呢? 基督和贝利亚有什么相通呢? 所以你们要逃避。
Longum enim divortium mandat ab idololatria, in nullo proxime agendum.
因为祂命令与偶像崇拜彻底决裂,在任何事情上都不得靠近行事。
Draco etiam terrenus de longinquo homines spiritu absorbet.
地上的龙甚至能从远处用气息吸入人类。
Altius Iohannes, Filioli, inquit, custodite vos ab idolis! non iam ab idololatria quasi officio, sed ab idolis, id est ab ipsa effigie eorum.
约翰说得更为深远:「小子们哪,你们要自守,远避偶像! 」——不再只是把远避偶像崇拜当作一种本分,而是要远避偶像,也就是远避它们的形象本身。
Indignum enim, ut imago dei vivi imago idoli et mortui fias.
因为,作为活神的形象,你若变成偶像和死物的形象,那是极其不配的。
Usque adhuc proprietatem istius habitus et ex originis censu et ex superstitionis usu idolis vindicamus, ex eo praeterea, quod dum in rebus dei non refertur, magis magisque illorum deputatur, in quorum et antiquitatibus et sollemnitatibus et officiis convenitur.
到目前为止,我们根据其起源的判定和迷信的使用,主张这种装束是专属偶像的;此外还因为,既然它没有被记录在神的事物中,它就越来越多地被归属于那些在古老传统、节日和仪式中与它相符的人。
Ipsae denique fores, et ipsae hostiae et arae, ipsi ministri ac sacerdotes eorum coronantur.
总之,他们自己的门、牺牲祭物和祭坛,甚至服侍者和祭司自己都会戴上冠冕。
Habes omnium collegiorum sacerdotalium coronas apud Claudium.
在克劳狄乌斯的著作中,你可以找到所有祭司团体的冠冕。
Sed et illam interstruximus distinctionem differentium rationalium et irrationalium eis occurrentem, qui communionem in omnibus de quorundam exemplorum occasione defendunt.
但是,我们也穿插了理性事物与非理性事物之间的区别,以应对那些借着某些先例企图捍卫凡物皆可共同使用的人。
Ad hanc itaque partem causas iam ipsas coronarias inspici superest, ut, dum ostendimus extraneas, immo et contrarias disciplinae, nullam earum rationis patrocinio fultam probemus, quod posset habitus huiusmodi quoque communioni vindicari, sicut et quidam, quorum exempla nobis obiectantur.
因此,对于这一部分,剩下的就是审查戴冠本身的原因,以便在我们揭示它们是外来的、甚至是与我们的戒律相违背的同时,证明其中没有一个是有理性的支持作后盾的,否则这种装束也会被主张用于共同使用,就像那些被拿来反驳我们的某些事物的先例一样。