§21interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem et, quod magis rideas, etiam Spiritum Sanctum, quasi marem [terram].
暂且应当记住,索非亚也被冠以“大地”和“母亲”之名,而且——让你更想发笑的是——甚至被称为“圣灵”,仿佛她是个男性。
ita omnem illi (masculi) honorem contulerunt feminae, puto et barbam, ne dixerim cetera.
就这样,他们把男性的所有荣耀都赋予了一个女性,我想甚至还包括胡须,更不用说其他了。
alioquin Demiurgus adeo rerum non erat compos, de animalis scilicet census inualitudine spiritalia accedere, ut se solum ratus contionaretur: ego deus, et absque me non est.
此外,德谬哥对事物的掌握是如此不足——显然由于他动物性等级的软弱,无法触及属灵的事物——以至于他自以为唯我独尊而宣称:“我是神,除我以外再无他者。
certe tamen non fuisse se retro sciebat.
”然而,他确实知道自己以前并不存在。
ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcumque.
因此,他既明白自己是被造的,也知道被造之物必有某种造作者。
quomodo ergo solus sibi uidebatur, etsi non certus, saltim suspectus de aliquo factitatore?
那么,他怎么会觉得自己是独自一人呢? 即使不能确定,至少也该对某种造作者有所怀疑吧?
§22Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, uel quia origo sordidior capit.
在他们那里,关于魔鬼的恶名还算说得过去,或者是因为他的起源被认为更加肮脏。
ex nequitia enim maeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant.
因为他被归结为她(索非亚)忧伤的邪恶,他们从中记录了天使、恶魔和所有属灵恶势力的产生。
et tamen diabolum quoque opus Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, ut animalem.
然而,他们也坚称魔鬼是德谬哥的作品,并称他为“世界的主宰”,并辩称他因本性属灵,比动物性的德谬哥更懂得天上的事物。
meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur.
他理应受到他们的优待,因为所有的异端都是为他准备的。
§23Singularium autem potestatum arces his finibus collocant: in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma, Horo signante lineam extremam.
然而,他们将个别权能的堡垒安置在这些界限内:在最高峰由三十重的普勒罗麻统治,霍罗斯划定了最外侧的界线。
inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans.
在其下方,阿哈莫特践踏着她的儿子,占领了中间地带。
subest enim Demiurgus in Hebdomade sua.
因为德谬哥位于下方的七重天之中。
magis diabolus in isto nobiscum conuenit mundo, coelementato et concorporificato, ut supra editum est.
正如上文所言,魔鬼则更符合我们这个共享元素且共同肉体化的世界。
ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciporcandi spiritus spatium, teneram omnium corporum uestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia metus, sicut conuersio eius ipsum Demiurgum.
在索非亚最有利的灾难中,如果索非亚的忧伤没有把这空气 ——即呼吸的空间、万物的柔和外衣、万色的指标、时间的器官——也滤出的话(正如恐惧滤出动物、她的皈依滤出德谬哥本身一样),她甚至连空气都不会有。
his omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est.
在所有这些元素和物体中,火被煽动起来。
cuius originalem Sophiae passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis eius excussum.
由于他们还没有公布这火的索非亚的原始情念,我暂且论证它是从她轻微的发热颤抖中抖落出来的。
credas enim illam in tantis uexationibus etiam febricitasse.
因为你可以相信,她在如此巨大的烦扰中甚至发过烧。
§24Cum talia de deo uel de diis, qualia de homine figmenta? molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida, quam nos unicam nouimus, terra, — quasi non, etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc, aquis * ante segregatis, superstite limo succida fuerit — sed ex inuisibili corpore materiae, illius scilicet philosophicae, de fluxili et fusili eius, quod unde fuerit audeo aestimare, quia nusquam * est.
既然关于神或众神都有这样的虚构,那么关于人又会有怎样的虚构呢? 因为德谬哥在建造了世界之后,着手创造人,据说,他获取人的质料并非来自我们唯一所知的这块干燥的大地——仿佛,虽然后来变干了,但当时在水预先分离之后,残留的泥浆使其依然是湿润的——而是来自物质的不可见实体,即那哲学上的物质之流动且可熔的部分。 我敢推测这部分来自何处,因为它在任何地方都不存在。
si enim fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur, ut limum ex pituitis et gramis Sophiae constitisse credamus, quae lacrimarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est.
因为如果可熔与流动是液体的性质,而所有的液体都流自索非亚的眼泪,那么顺理成章地,我们必须相信那泥土是由索非亚的黏液和眼垢构成的,这些东西同样也是眼泪的渣滓,正如沉淀下来的泥土是水的渣滓一样。
figulat ita(que) hominem Demiurgus et de afflatu suo animat.
因此,德谬哥塑造了人,并用自己的气息赋予其生命。
sic erit et choicus et animalis, ad imaginem et similitudinem factus, quadruplex res, ut imago quidem choicus deputetur, — materialis scilicet, etsi non ex materia. Demiurgus — similitudo autem animalis; hoc enim et Demiurgus.
这样,他既是属土的(尘埃的),又是动物性的,按照形象和相似性创造,成为一个四重的存在,其中属土的被视作形象——即物质的,尽管德谬哥并非来自物质——而动物性的则被视作相似性;因为德谬哥也是如此。
habes duos interim.
暂且你得到了这两个。
carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.
他们说,后来一个肉体的表层被织在属土的人之上,这就是那易受感官支配的皮衣。