§18Hac auctoritate trium scilicet liberorum agendis rebus exercitior facta formare singula genera constituit.
因这三个孩子——即这三种族——的权威而在处理事务上变得更加熟练,她决定塑造每一个种族。
sed spiritale quidem non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis.
但对于属灵的种族,她却无法以同样的方式触及,尽管她自己也是属灵的。
fere enim paria et consubstantiua in alterutrum ualere societas naturae negauit.
因为自然界同气相求的法则几乎否定了平等且同质的事物能相互施加作用。
eo animo se unum ad animale conuertit, prolatis Soteris disciplinis.
怀着这种意图,在救主(索泰尔)的教导被提出后,她将自己完全转向了动物性的种族。
et primum, quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et audiendum, deum fingit hunc nostrum et omnium praeter haereticorum, Patrem et Demiurgum et Regem uniuersorum, quae post illum.
首先——这真是一件必须带着对亵渎的极大恐惧去宣说、阅读和聆听的事——她塑造了我们以及除异端之外所有人的神,将其立为‘父亲’、‘德谬哥’以及在他之后的万物的‘君王’。
ab illo enim; si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth, a qua occulto, nihil sentiens eius, et uelut sigillario extrinsecus ductu in omnem operationem mouebatur.
因为万物皆出于他;然而,这还得是出于他,而不是出于阿哈莫特本身才行——在不被察觉的情况下,他被她以隐秘的方式,仿佛在外被牵线木偶般拉扯着去进行一切工作。
denique ex hac personarum in operibus ambiguitate nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus ceteris secundum status et situs operum, ut animalium quidem substantiarum, quas ad dextram commendant, Patrem nuncupent, materialium uero, quas ad laeuam delegant, Demiurgum nominent, Regem autem communiter in uniuersitatem.
最后,由于工作中主体的这种模糊性,他们给外加了一个‘母父’(麦特罗帕托尔)的名字,而其余的称呼则根据工作的状态和位置进行区分,例如:把他们委派到右侧的动物性实体称为‘父亲’,把分配到左侧的物质性实体命名为‘德谬哥’,而‘君王’则是共同针对整个宇宙的称呼。
§19Sed nec nominum proprietas competit f proprietati operum, de quibus nomina, cum deberet illa haec omnia uocitari, a qua res agebantur; nisi quod iam nec ab illa.
然而,名称的合适性与这些名称所源自的工作之合适性并不相符,因为既然事情是由她做成的,本该由她来承担所有这些称呼;除非说现在甚至也不是由她做成的。
cum enim dicant Achamoth in honorem Aeonum **« imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus, ut ipsam quidem imaginem Patris inuisibilis et incogniti daret, incognitam licet et inuisibilem Demiurgo, eundem autem Demiurgum Nun filium effingeret, Archangeli uero, Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent.
因为,当他们说阿哈莫特是为了向诸艾翁致敬而虚构了这些‘形象’时,他们又把这归咎于作为创造者的救主,认为是他通过她进行工作的,以便使她自己呈现为那不可见且不可知之‘父亲’的形象(虽然对德谬哥而言,她依然是不可知且不可见的),并把那同一个德谬哥塑造成子‘奴斯’(努斯)的形象,而作为德谬哥作品的大天使们,则代表其余的诸艾翁。
cum imagines audio tantas trium illorum, feminam Achamoth imaginem patris, et ignarum matris Demiurgum, multo magis patris, imaginem (Nu) non ignorantis patrem, et Angelos famulos simulacra dominorum, quaero: non uis nunc, ut imagines rideam peruersissimi pictoris? hoc est mulum de asino pingere et Ptolomaeum describere de Valentino.
当我听到那三者的如此宏大的形象——女性阿哈莫特作为父亲的形象,而对母亲一无所知、对父亲更是茫然的德谬哥则是并非不知父亲的‘奴斯’的形象,作为仆人的天使们则是主人们的影子——时,我问:难道你现在不想让我嘲笑这极度荒谬的画家的作品吗? 这简直是在驴的基础上画骡子,照着瓦伦廷抄袭托勒密。
§20Igitur Demiurgus, extra Pleromatis limites constitutus, in ignominiosa aeterni exilii uastitate nouam prouinciam condidit, hunc mundum, repurgata confusione et distincta diuersitate duplicis substantiae illius detrusae animalium et materialium.
因此,被置于普勒罗麻边界之外的德谬哥,在永恒流放的耻辱荒野中,建立了一个新的行省,即这个世界;这是在清除并区分了那被贬黜的、兼具动物性与物质性的双重物质的混乱与多样性之后进行的。
ex incorporalibus corpora aedificat: grauia leuia, sublimantia atque uergentia, caelestia atque terrena.
他从无形的事物中构建出有形之体:重与轻、上升与下沉、天上与地上。
tum ipsam caelorum septemplicem scaenam solio desuper suo finit.
随后,他用自己上方的宝座为那七重天的舞台划定了界限。
unde et Sabbatum dictus est ab hebdomade sedis suae, ut Ogdoada mater Achamoth ab argumento ogdoadis primigenitalis. caelos autem voapοό;
因此,他也因其宝座的‘七’(赫布多马斯)而被称作‘沙巴图姆’(安息日),正如他的母亲阿哈莫特因那原始的‘八’(奥格多阿斯)的主题而被称作‘奥格多阿斯’一样。
deputant et interdum angelos eos faciunt, sicut et ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum Archangelum quartum, quoniam et hunc supra caelum tertium pangunt, ex cuius uirtute sumpserit (aliquid) Adam, deuersatus illic inter nubeculas et arbusculas.
而且,他们将诸天视为‘理性的(诺埃托伊)’,有时将它们当作天使,就像对待德谬哥本身一样,同样也把乐园当作第四位大天使,因为他们把这乐园安在第三重天之上,据说亚当曾在那里寄居于小云朵和小灌木之间,并从其力量中汲取了某些东西。
satis meminerat Ptolomaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci et in arbore pisces; sic et in caelestibus nuceta praesumpsit.
托勒密显然对小孩子的童话记忆犹新,比如海里长苹果、树上生鱼;于是他也在天上臆造了核桃林。
operatur Demiurgus ignorans et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere.
德谬哥在无知中进行创造,因此也许他并不知道树木应当只在陆地上种植。
plane mater sciebat.
显然母亲是知道的。
quidni suggerebat, quae et effectum suum ministrabat? sed tantum fastigium filio extruens per ea opera, quae illum et patrem et deum et regem ante Valentinianorum quoque ingenia testantur, cur se ipsam noluit ei notam, postea quaeram.
她既然还向他输送自己的力量,为什么不提示他呢? 但是,通过那些甚至在瓦伦廷派的聪明才智出现之前就见证他是父亲、神和君王的工作,她为儿子建立了如此崇高的地位,却为何不愿让他认识自己,这一点我稍后再作探究。