§25Inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium quoddam seminis spiritalis, sicut et ipsa Achamoth in filio Demiurgo sequestrauerat, ne hoc quidem gnaro.
然而,在阿哈莫特内部,存在着来自其母亲索非亚本体的某种属灵种子的私有财产,正如阿哈莫特自己将其存放在其子德谬哥之中,而他对此甚至毫无察觉。
accipe industriam clandestinae prouidentiae huius.
且听这秘密天意之精心策划。
ad hoc enim et deposuerat et occultauerat, ut, cum Demiurgus animam mox de suo adflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale quasi per canalem animam deriuaretur in choicum, atque ita, feturatum in corpore materiali uelut in utero et adultum illic, idoneum inueniretur suscipiendo quandoque sermoni perfecto.
因为她存放并隐匿它,正是为了这个目的:当德谬哥不久后将来自自己气息的灵魂分享给亚当的时候,那属灵的种子也能同样地、仿佛通过作为导管的灵魂,被引入属土的人之中;以此方式,在物质的身体(犹如在子宫内)中受孕并在那里发育成熟后,它能在未来的某一天被发现适合于接纳完美的道。
itaque dum Demiurgus traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis flatui eius insertus et pariter corpori inductus, quia non magis semen nouerat matris Demiurgus quam ipsam.
因此,当德谬哥将自己灵魂的接枝植入亚当之时,那插入其气息并同样被引入身体的属灵人便隐藏着,因为德谬哥对母亲的种子的了解,并不多于对她本身的了解。
hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum et hominis (spiritalis) censum, proinde eum ab Achamoth deputantes, quemadmodum animalem a Demiurgo, choicum substantia aparjc, carne materialem.
他们称这种子为“教会”,是天上教会的镜像,也是(属灵)人的定位;相应地,他们将他归于阿哈莫特,正如将动物性的人归于德谬哥,将属土的人归于“困惑的”本质,将物质的人归于肉体。
habes nouum, id est quadruplum Geryonem.
你得到了一个新的、也就是四重的革律翁。
§26Sic et exitum singulis diuidunt: materiali quidem, id est carnali, quem et sinistrum uocant, indubitatum interitum: animali uero, quem et dextrum appellant, dubitatum euentum, utpote inter materialem spiritalemque nutanti et iliac debito, qua plurimum adnuerit.
这样,他们也划分了每个人的结局:对物质的人,即肉体的人(他们也称其为“左”),是毫无疑问的毁灭;对动物性的人(他们也称其为“右”),则是存疑的结局,因为他在物质与属灵之间摇摆不定,并欠债于他倾斜最多的一方。
ceterum spiritalem emitti in animalis comparationem, ut erudiri cum eo et exerceri in conuersationibus possit.
此外,属灵的人是与动物性的人配对而被派出的,以便能与他一同受教并在交往中得到锻炼。
indiguisse enim animalem etiam sensibilium disciplinarum.
因为动物性的人甚至需要感官的训练。
in hoc et paraturam mundi prospectam, in hoc et Soterem in mundo repraesentatum, [in salutem scilicet animalis] alia adhuc compositione monstruosum.
为了这个目的,世界的准备工作被预见,也为了这个目的,救主呈现在世界上——显然是为了动物性的人的救赎——在另一种合成中他显得畸形。
uolunt illum prosicias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti esset redacturus, ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem uero a Demiurgo, quem mox induerit Christum: ceterum corporalem, ex animali substantia sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructam, administrationis causa interim tulisse, quo congressui et conspectui et contactui et defunctui ingratis subiaceret; materiale autem nihil in illo fuisse, utpote salutis alienum.
他们坚持认为,他穿上了那些他将带回救赎之中的诸本质的初物,即他从阿哈莫特那里接受了属灵的部分,从德谬哥那里接受了动物性的部分(他不久后便将其作为基督穿上);至于肉体的部分,虽然来自动物性的本质,却是以一种奇妙且难以言喻的理性巧妙构想而建成的,他为了经纶的缘故暂且承受了它,从而被迫顺从于会面、目睹、接触和死亡;而在他里面没有任何物质的东西,因为物质与救赎无缘。
quasi alii fuerit necessarius quam egenti salutem.
仿佛他是为了那些需要救赎者之外的其他人而必需的!
et totum hoc, ut carnis nostrae habitum alienando a Christo a spe etiam salutis expellant.
而这一切,都是为了通过使我们肉体的状况与基督脱离,从而也将我们从救赎的希望中驱逐出去。
§27Nunc reddo de Christo, in quem tanta licentia legum inserunt quidam, quanta spiritale semen animali cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti et hominum et deorum suorum: esse etiam Demiurgo suum Christum, filium naturalem eundemque animalem, prolatum ab ipso, promulgatum prophetis, in praepositionum quaestionibus positum, id est per uirginem, non ex uirgine editum, quia delatus in uirginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit, per ipsam, non ex ipsa, non matrem eam sed uiam passus.
现在我回来谈谈基督,某些人引入基督之中的要素,其任性无法无天,正如他们在动物性的气息中塞入属灵的种子一样,虚构了人类和他们自己的神灵的某种填料:德谬哥也有他自己的基督,即他的亲生子,也是动物性的基督,由他自己产生,并由先知们宣告。 而且,这个基督被置于前置词的争论之中,也就是说,他是“通过”处女、而不是“自”处女而生。 因为,被带入处女体内的他,是通过通道的、而非生育的方式出来的,是通过她,而不是自她,不把她当作母亲,而是当作一条通路来承受。
super hunc itaque Christum deuolasse tunc in baptismatis sacramento Iesum per effigiem columbae.
因此,在当时洗礼的圣事中,耶稣以鸽子的形象飞降在这位基督之上。
fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum, ne marcesceret scilicet reliqua farsura.
但是在基督之内,也有来自阿哈莫特的属灵种子的调味料,以防其余的填料腐烂。
nam in figuram principalis tetradis quatuor eum substantiis stipant, spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarratiua et illa Sotericiana, id est columbina.
因为,作为原始四元组的象征,他们用四种本质包裹着他:源自阿哈莫特的“属灵部分”,源自德谬哥的“动物性部分”,难以言喻的“肉体部分”,以及救主的那部分,即“鸽子般的部分”。
et Soter quidem permansit in Christo impassibilis inlaesibilis inadprehensibilis.
而救主确实作为不受苦、不受损、不可捉摸的存在留在了基督之内。
denique cum ad prehensiones uenitur, discessit ab illo, in cognitione Pilati.
最后,当到了逮捕的时刻,他在彼拉多的审问中离开了基督。
proinde nec matris semen admisit iniurias, aeque insubditiuum et ne ipsi quidem Demiurgo compertum.
同样,母亲的种子也没有受到伤害,它同样是不屈服的,甚至连德谬哥自己也一无所知。
patitur uero animalis et carneus Christus in deliniationem superioris Christi, qui Achamoth formando substantiuali non agnitionali forma, Cruci, id est Horo, fuerat innixus.
受苦的乃是动物性且肉体的基督,这是作为天上的基督的轮廓。 那天上的基督在以一种实体的而非认知的形式塑造阿哈莫特时,曾倚靠在十字架(即霍罗斯)上。
ita omnia in imagines urgent, plane et ipsi imaginarii Christiani.
这样,他们把一切都强行推入形象之中,显然,他们自己也是名义上的基督徒。