Humanitext Reader

居普良 · 论主祷文 §17-19

为未信者得救的祈愿与日用饮食的涵义

第 6 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

作者将“愿祢的旨意成就”重新阐释为为未信者得救的祈祷,并将接下来的“日用饮食”作双重解释:既是基督圣体(圣餐)的属灵粮食,也是已撇下世俗财富之门徒每日所需的最基本食物。

§17Potest et sic intellegi, fratres dilectissimi, ut quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro his quoque qui nos persecuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et circa illos uoluntas Dei fiat quam Christus hominem conseruando et redintegrando perfecit.
亲爱的弟兄们,这也可以这样理解:既然主命令并劝诫我们要爱仇敌,并为那些迫害我们的人祈祷,我们也就当为那些仍属地上、尚未开始成为属天的人祈祷,使神的旨意也在他们身上成就,这旨意是基督通过保护和更新人类而成就的。
nam cum discipuli ab eo iam non terra appellentur sed sal terrae et apostolus primum hominem uocet de terrae limo, secundum uero de caelo, merito et nos qui esse debemus patri Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, sic Christo monente oramus et petimus, ut precem pro omnium salute faciamus, ut quomodo in caelo id est in nobis per fidem nostram uoluntas Dei facta est ut essemus e caelo, ita et in terra hoc est in illis credere nolentibus fiat uoluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima natiuitate terreni incipiant esse caelestes ex aqua et spiritu nati.
因为既然门徒不再被祂称为“地”,而是被称为“地上的盐”,且使徒称第一个人来自地上的尘土,第二个人则来自天上,那么理所当然地,我们这些应当效法父神(祂使太阳照好人也照坏人,降雨给义人也给不义的人)的人,在基督的劝诫下,如此祈祷并恳求,为万人的救恩献上祈祷:正如在天上,即在因我们的信仰而成为属天的人的我们里面,神的旨意得以成就,同样在地上,即在那些不愿相信的人里面,愿神的旨意也得以成就,使那些因第一次出生仍属地上的人,开始通过水和圣灵重生而成为属天的人。
§18Procedente oratione postulamus et dicimus: panem nostrum cottidianum da nobis hodie.
随着祈祷的进行,我们恳求并说:“我们日用的饮食,今日赐给我们。
quod potest et spiritaliter et simpliciter intellegi, quia et uterque intellectus utilitate diuina proficit ad salutem.
”这既可以从属灵上理解,也可以从字面上理解,因为这两种理解因着神的益处,都有助于救恩。
nam panis uitae Christus est et panis hic omnium non est, sed noster est.
因为基督是生命的粮,这粮不是所有人的,而是我们的。
et quomodo dicimus pater noster, quia intellegentium et credentium pater est, sic et panem nostrum uocamus, quia Christus eorum qui corpus eius contingimus panis est.
正如我们说“我们在天上的父”,因为祂是那些理解并相信之人的父,同样我们也称之为“我们的粮”,因为基督是接触祂身体(圣体)的我们的粮。
hunc autem panem dari nobis cottidie postulamus, ne qui in Christo sumus et eucharistiam eius cottidie ad cibum salutis accipimus intercedente aliquo grauiore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur ipso praedicante et dicente: ego sum panis uitae qui de caelo descendi.
我们恳求每天将这粮赐给我们,免得我们这些在基督里、每天领受祂的圣餐作为救恩食物的人,因着某种更严重的罪恶介入,在被停止圣餐且不领受期间,被禁止领受天上的粮,从而与基督的身体分离,正如祂自己宣告并说:“我是从天上降下来的生命之粮。
si qui ederit de meo pane, uiuet in aeternum.
人若吃我的粮,就必永远活着。
panem autem quem ego dedero caro mea est pro saeculi uita.
我所要赐的粮,就是我的肉,为世人的生命所赐的。
quando ergo dicit in aeternum uiuere si qui ederit de eius pane, ut manifestum est eos uiuere qui corpus eius adtingunt et eucharistiam iure communicationis accipiunt, ita contra timendum est et orandum, ne dum quis abstentus separatur a Christi corpore remaneat a salute comminante ipso et dicente: nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis.
”因此,当祂说人若吃祂的粮就永远活着时,显然那些接触祂身体并凭圣餐权领受圣体的人是活着的;但相反地,我们也应当畏惧并祈祷,免得有人在被停止圣餐并与基督身体分离期间,远离了救恩,正如祂自己警告并说:“你们若不吃人子的肉,不喝人子的血,就没有生命在你们里面。
et ideo panem nostrum id est Christum dari nobis cottidie petimus, ut qui in Christo manemus et uiuimus a sanctificatione eius et corpore non recedamus.
”因此,我们祈求每天将我们的粮,即基督,赐给我们,使我们这些在基督里常存并活着的人,不致偏离祂的圣化与身体。
§19Potest uero et sic intellegi, ut qui saeculo renuntiauimus et diuitias eius et pompas fide gratiae spiritalis abiecimus cibum nobis tantum petamus et uictum, quando instruat Dominus et dicat: qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus discipulus esse.
然而,这也可以这样理解:我们这些已经放弃了世界,并因着属灵恩典的信仰而丢弃了它的财富与虚华的人,只为自己寻求食物与生存之粮,因为主指引并说道:“无论什么人,若不撇下他一切所有的,就不能作我的门徒。
qui autem Christi coepit esse discipulus secundum magistri sui uocem renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere nec in longum desideria petitionis extendere ipso iterum Domino praescribente et dicente: nolite in crastinum cogitare: crastinus enim dies ipse cogitabit sibi.
”而那开始作基督门徒、并照着自己导师的话撇下一切的人,应当寻求每日的食物,而不该将祈求的欲望伸延到遥远的未来,正如主自己再次规定并说: “不要为明天忧虑,因为明天自有明天的忧虑;一天的难处一天的担子就够了。
sufficit diei malitia sua. merito ergo Christi discipulus uictum sibi in diem postulat qui de crastino cogitare prohibetur, quia et contrarium sibi fit et repugnans, ut quaeramus in saeculo diu uiuere qui petimus regnum Dei uelociter aduenire.
”因此,那被禁止为明天忧虑的基督门徒,理所当然地只为自己求一天的食物;因为对于我们这些祈求神的国快快降临的人来说,若又在世上寻求长久活着,这就成了自相矛盾和对立的事。
sic et beatus apostolus monet formans et corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem. nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus.
同样,圣徒使徒也在塑造并巩固我们希望与信仰的坚定性时劝诫道:“因为我们没有带什么到世上来,”他说,“也不能带什么去。
habentes itaque exhibitionem et tegumentum his contenti sumus.
只要有衣有食,就当知足。
qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipulas et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum.
但那些想要发财的人,就陷在迷惑、落在网罗和许多无知有害的私欲里,叫人沉在败坏和灭亡中。
radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
因为贪财是万恶之根。 有人贪恋钱财,就被引诱离了真道,用许多愁苦把自己刺透了。 ”

词汇与语法注释

  1. 17Potest et sic intellegi... ut... petamus — 无人称被动句式 `potest... intellegi`(可以理解为)与相关副词 `sic` 结合,并由 `ut` 引导名词性从句。`ut... petamus` 解释了该理解的具体内容,`petamus` 为该从句中的虚拟式现在时主动词。
  2. 17ut quomodo in caelo id est in nobis... ita et in terra hoc est in illis... — 这是塞浦路斯独特的寓意式释经结构,通过 `quomodo... ita...` 的相相关系,将“在天上(in caelo)”等同于“在我们里面(in nobis)”,将“在地上(in terra)”等同于“在那些不愿相信的人里面(in illis credere nolentibus)”,以此对比已信者与未信者的救恩。
  3. 18ne qui in Christo sumus... separemur — 否定目的从句 `ne... separemur`(免得我们……被分离)是该句的主干。省略的第一人称复数主语由关系从句 `qui in Christo sumus et... accipimus` 修饰,其中又插入了夺格独立结构 `intercedente aliquo grauiore delicto`(因某种更重之罪的介入)和时间状语从句 `dum... prohibemur`(在我们被禁止领受期间)。
  4. 18quando ergo dicit in aeternum uiuere si qui ederit... — 对格不定式短语 `in aeternum uiuere` 作为 `dicit` 的直接宾语(间接引语),其逻辑主语由条件从句 `si qui ederit` 中的不定代名词 `qui` 充当。接下来的 `ut... ita contra...` 结构则引导出“正如……是显然的,相反地,我们也必须惧怕……”的对比关系。
  5. 19contrarium sibi fit et repugnans, ut quaeramus... — 从句 `ut quaeramus...` 作为名词性从句,充当无人称表达 `contrarium sibi fit et repugnans`(对于自身是自相矛盾且不相容的)的逻辑主语。同时,其中的关系代词 `qui` 以 `quaeramus` 的主语(第一人称复数“我们”)为先行词。

引用这一段

居普良, 论主祷文 §17-19. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.humanitext-lat1:17-19

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。