← カルタゴのキュプリアヌス

主の祈りについて

§17-19

未信者の救いの祈願と日用の糧の二重の意味

主の祈りの「みこころが行われますように」を未信者の救いの祈りとしても捉え直し、続く「日用の糧」を、キリストの体(聖体)の霊的な糧、および世俗的欲求を絶った日々の必要最小限の食物という二重の解釈で説明する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§17

​Potest et sic intellegi, fratres dilectissimi, ut quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro his quoque qui nos persecuntur orare, petamus1 et pro illis2 qui adhuc terra sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et circa illos uoluntas Dei fiat quam Christus hominem conseruando et redintegrando perfecit. nam cum discipuli ab eo iam non terra appellentur sed sal terrae et apostolus primum hominem uocet de terrae limo, secundum uero de caelo, merito et nos qui esse debemus patri Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, sic Christo monente oramus et petimus, ut precem pro omnium salute faciamus, ut quomodo in caelo id est in nobis per fidem nostram uoluntas Dei facta est ut essemus e caelo, ita et in terra hoc est in illis credere nolentibus fiat uoluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima natiuitate terreni incipiant esse caelestes ex aqua et spiritu nati.

愛する兄弟たちよ、次のようにも理解され得る。すなわち、主が敵をも愛し、私たちを迫害する者たちのために祈るようにも命じ勧められているのであるから、私たちは、いまだ地上のものであり、いまだ天上のものとなり始めていない者たちのためにも祈り求め、彼らの上にも、キリストが人間を保護し再生させることによって成し遂げられた神の意志が行われるようにとするのである。なぜなら、弟子たちがもはや主によって「地」と呼ばれずに「地の塩」と呼ばれており、また使徒が第一の人を地の泥から、第二の人を天からの者と呼んでいるのであるから、当然、ご自分の太陽を善人の上にも悪人の上にも昇らせ、正しい者の上にも正しくない者の上にも雨を降らせてくださる父なる神に似た者であるべき私たちも、キリストの勧めにより次のように祈り求め、すべての人の救いのために祈りを捧げるのである。すなわち、天において、つまり私たちの信仰を通じて私たちの内において、私たちが天上のものとなるようにと神の意志が行われたのと同様に、地において、つまり信じようとしない者たちの内においても、神の意志が行われ、いまだ最初の誕生によって地上の者である人々が、水と霊とによって生まれて天上の者となり始めるように、と。

§18

​Procedente oratione postulamus et dicimus: panem nostrum cottidianum da nobis hodie. quod potest et spiritaliter et simpliciter intellegi, quia et uterque intellectus utilitate diuina proficit ad salutem. nam panis uitae Christus est et panis hic omnium non est, sed noster est. et quomodo dicimus pater noster, quia intellegentium et credentium pater est, sic et panem nostrum uocamus, quia Christus eorum qui corpus eius contingimus panis est. hunc autem panem dari nobis cottidie postulamus, ne qui in Christo sumus et eucharistiam eius cottidie ad cibum salutis accipimus intercedente aliquo grauiore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur3 ipso praedicante et dicente: ego sum panis uitae qui de caelo descendi. si qui ederit de meo pane, uiuet in aeternum. panem autem quem ego dedero caro mea est pro saeculi uita. quando ergo dicit in aeternum uiuere si qui ederit4 de eius pane, ut manifestum est eos uiuere qui corpus eius adtingunt et eucharistiam iure communicationis accipiunt, ita contra timendum est et orandum, ne dum quis abstentus separatur a Christi corpore remaneat a salute comminante ipso et dicente: nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis. et ideo panem nostrum id est Christum dari nobis cottidie petimus, ut qui in Christo manemus et uiuimus a sanctificatione eius et corpore non recedamus.

祈りが進むにつれて、私たちは願い求めて次のように言う。「私たちの日常の糧を今日私たちに与えてください」と。これは霊的にも、また文字通りにも理解され得る。なぜなら、どちらの理解も神的な有益さによって救いへと役立つからである。というのも、命の糧とはキリストであり、この糧はすべての人々のものではなく、私たちのものだからである。そして私たちが「私たちの父」と言うのが、彼が理解し信じる者たちの父であるからであるのと同様に、私たちはこれを「私たちの糧」とも呼ぶ。なぜなら、キリストは、その体にあずかる私たちの糧だからである。ところで、私たちはこの糧が毎日私たちに与えられるようにと求める。それは、キリストの内にあり、救いの食物としてそのユーカリスト(聖体)を毎日受け取っている私たちが、何か重い罪が介在することによって、[聖体拝領を]差し止められてあずからない間に天上の糧から禁じられ、キリストの体から切り離されてしまうことのないようにするためである。彼ご自身が宣言して次のように言っておられる通りである。「私は天から降ってきた命の糧である。もし私の糧から食べる者がいれば、その人は永遠に生きるであろう。また、私が与える糧とは、世の命のための私の肉である」と。したがって、彼の糧から食べる者がいれば永遠に生きると彼が言うとき、彼の体に触れ、交わりの権利によってユーカリストを受け取る人々が生きるということは明らかであるが、その一方で、誰かが[聖体拝領を]差し止められてキリストの体から切り離されている間に、彼ご自身が警告して「人の子の肉を食べ、その血を飲まなければ、あなたがたの内に命はないであろう」と言っておられる通り、救いから遠ざけられたままになってしまうのではないかと恐れ、祈らなければならない。それゆえ私たちは、私たちの糧、すなわちキリストが毎日私たちに与えられるようにと求める。それは、キリストの内に留まり生きている私たちが、その聖化と体から離れ去ることがないようにするためである。

§19

​Potest uero et sic intellegi, ut qui saeculo renuntiauimus et diuitias eius et pompas fide gratiae spiritalis abiecimus cibum nobis tantum petamus et uictum, quando instruat Dominus et dicat: qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus discipulus esse. qui autem Christi coepit esse discipulus secundum magistri sui uocem renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere nec in longum desideria petitionis extendere ipso iterum Domino praescribente et dicente: nolite in crastinum cogitare: crastinus enim dies ipse cogitabit sibi. sufficit diei malitia sua. merito ergo Christi discipulus uictum sibi in diem postulat qui de crastino cogitare prohibetur, quia et contrarium sibi fit et repugnans, ut quaeramus5 in saeculo diu uiuere qui petimus regnum Dei uelociter aduenire. sic et beatus apostolus monet formans et corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem. nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. habentes itaque exhibitionem et tegumentum his contenti sumus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipulas et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.

しかしながら、次のようにも理解され得る。すなわち、世を放棄し、その富と虚栄を霊的な恵みの信仰によって投げ捨てた私たちは、自分たちのためにただ食物と糧だけを求めるということである。主が教えて次のように言われる通りである。「自分の持ち物をすべて放棄しない者は、私の弟子になることはできない」と。ところで、自分の師の言葉に従ってすべてを放棄し、キリストの弟子になり始めた者は、毎日の食物を求めるべきであり、求めの欲望を遠い将来にまで引き延ばすべきではない。主ご自身が再び指示して次のように言われる通りである。「明日のことを思い悩むな。明日のことは明日自身が思い悩むであろう。一日の苦労はその一日だけで十分である」と。したがって、明日のことを思い悩むのを禁じられているキリストの弟子が、一日のための糧を求めるのは当然である。なぜなら、神の国が速やかに来ることを求めている私たちが、世において長く生きることを求めることは、自己矛盾であり相容れないことだからである。そのように、聖なる使徒も、私たちの希望と信仰の堅固さを形成し補強しつつ勧めている。「私たちはこの世に何も持ってこなかったし、また何も持って行くこともできない。だから、食べ物と着る物があるならば、私たちはこれらで満足すべきである。しかし、富もうとする者は、誘惑と罠、そして人を滅びと破滅に沈める、多くの有害な欲望に陥る。なぜなら、すべての悪の根は貪欲であり、ある人々はそれを追い求めるうちに信仰から迷い出て、多くの苦しみで自分を刺し貫いたからである」と。

構文注5 件
  1. 17Potest et sic intellegi... ut... petamus

    非人称の potest と受動不定詞 intellegi に、相関的な副詞 sic と接続法名詞節を導く ut が結びついて、解釈の具体的な内容を指示している。petamus(私たちが祈り求めること)は ut 節内の主動詞(接続法現在)である。

  2. 17ut quomodo in caelo id est in nobis... ita et in terra hoc est in illis...

    「天(in caelo)」を「私たちの内(in nobis)」、「地(in terra)」を「信じようとしない者たち(in illis credere nolentibus)」と対比させる、著者独自の比喩的かつ注解的な構造。quomodo... ita... の相関関係によって、すでに信仰を得た者とそうでない者の救いを対比している。

  3. 18ne qui in Christo sumus... separemur

    否定目的節 ne... separemur(私たちが切り離されることのないように)が全体の骨格。主語である第一人称複数の代名詞(省略)を関係代名詞節 qui in Christo sumus et eucharistiam eius cottidie... accipimus が先行詞として修飾し、さらに独立奪格句 intercedente aliquo grauiore delicto と時間副詞節 dum... prohibemur が割り込んでいるため、文の主要な係り受けを迷わず追う必要がある。

  4. 18quando ergo dicit in aeternum uiuere si qui ederit...

    対格不定詞句 in aeternum uiuere が dicit の直接目的語(間接話法)であり、その主語は条件節 si qui ederit(もし誰かが食べるなら)に含まれる不定代名詞 qui である。続く ut... ita contra... の構造は、「〜であることが明らかであるのと同様に、それとは逆に〜を恐れなければならない」という対比を導く。

  5. 19contrarium sibi fit et repugnans, ut quaeramus...

    主節の非人称表現 contrarium sibi fit et repugnans(それ自身にとって矛盾し相容れないことになる)に対して、ut quaeramus... 節(私たちが〜を求めること)が実質的な主語(名詞節)として働いている。また、その中の関係代名詞 qui は、quaeramus の主語(第一人称複数)を先行詞としている。

翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.humanitext-lat1:17-19