Humanitext Reader

居普良 · 论主祷文 §20-22

财富的危险、天国财宝与免罪祈求

第 7 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

作者阐述了财富的危险性以及在天国积攒财宝的重要性,结合圣经实例说明义人绝不缺乏日用食物,并论证了主祷文中对宽免罪债的祈求如何促使人们时刻警醒自身的日常过犯。

§20Docet non tantum contemnendas sed et periculosas esse diuitias, illic esse radicem malorum blandientium, caecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium.
祂教导我们,财富不仅应当被轻看,而且也是危险的,在其中有着诱惑人的诸恶之根,以隐蔽的欺骗迷惑着人类心智的盲目。
unde et diuitem stultum saeculares copias cogitantem et se exuberantium fructuum largitate iactantem redarguit Deus dicens: stulte, hac nocte expostulatur anima tua.
因此,对于那个考虑着世俗财富、并因自己丰盛收穫的充裕而自夸的愚蠢财主,神也予以驳斥并说道:“无知的人哪,今夜就要征收你的灵魂;你所预备的要归谁呢?
quae ergo parasti cuius erunt? laetabatur stultus in fructibus nocte moriturus et cui uita iam deerat uictus abundantiam cogitabat.
”这愚人在那夜将死之时还在为收穫而欢乐,并且在生命已经匮乏之际,还在考虑着食物的丰足。
contra autem Dominus perfectum et consummatum docet fieri qui omnibus suis uenditis adque in usum pauperum distributis thesaurum sibi condat in caelo.
但相反地,主指引那变卖自己一切所有并分给穷人、在天上为自己积攒财宝的人,成为完全和完备的人。
eum dicit posse se sequi et gloriam dominicae passionis imitari qui expeditus et succinctus nullis laqueis rei familiaris inuoluitur, sed solutus ac liber facultates suas ad Dominum ante praemissas ipse quoque comitatur.
祂说,那轻装上阵、束紧腰带、不被任何家产的网罗所缠绕,而是解脱且自由、自己也伴随着已预先送到主那里的财产的人,能够跟随祂并效法主受难的荣耀。
ad quod ut possit unusquisque nostrum parare se, sic discit orare et de orationis lege qualis esse debeat noscere.
为了我们每一个人都能为此准备自己,我们如此学习祈祷,并从祈祷的法则中认识到自己应当成为怎样的人。
§21Neque enim deesse cottidianus cibus potest iusto, cum scriptumsit: non occidet Dominus fame animam iustam, et iterum: iuuenior fui et senui et non uidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem, item Dominus promittat et dicat: nolite cogitare dicentes: quid edemus aut quid bibemus aut quid uestiemur? haec enim nationes quaerunt.
因为义人绝不会缺乏日用的食物,因为经上记着说:“主必不使义人的灵魂因饥饿而死。 ”又说:“我从前年幼,现在年老,却未见过义人被弃,也未见过他的后裔讨饭。 ”同样,主也应许并说道:“不要忧虑说,我们吃什么? 喝什么? 穿什么? 这都是外邦人所求的。
scit autem pater uester quia horum omnium indigetis.
你们的天父是知道你们需要这一切的。
quaerite primo regnum et iustitiam Dei, et haec omnia adponentur uobis.
你们要先求神的国和祂的义,这些东西都要加给你们了。
quaerentibus regnum et iustitiam Dei omnia promittit adponi.
”对于寻求神的国和祂的义的人,祂应许将一切都加给他们。
nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit.
因为既然万物都属神,那么对于拥有神的人,只要他自己不亏欠于神,他就一无所缺。
sic Danieli in leonum lacum iussu regis incluso prandium diuinitus procuratur et inter feras esurientes et parcentes homo Dei pascitur.
正如但以理因国王的命令被关进狮子坑时,神意为他预备了饭食,在饥饿却克制不伤害他的野兽中,神的人得到了喂养。
sic alitur Helias in fuga et solitudine coruis ministrantibus et uolucribus cibum sibi adportantibus in persecutione nutritur.
正如以利亚在逃亡和荒野中被供养,在迫害中通过乌鸦的服侍和鸟类为他带来食物而得以生存。
adque — o humanae malitiae detestanda crudelitas! – ferae parcunt, aues pascunt, et homines insidiantur et saeuiunt!
而且 ―― 噢,人类恶意的憎恶的残酷! ―― 野兽尚且宽容,飞鸟尚且喂养,而人类却在设下阴谋、肆虐残暴!
§22Post haec et pro peccatis nostris precamur dicentes: et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris.
在此之后,我们也为自己的罪祈求说:“免我们的债,如同我们免了人的债。
post subsidium cibi petitur et uenia delicti, ut qui a Deo pascitur in Deo uiuat nec tantum praesenti et temporali uitae sed aeternae consulatur, ad quam ueniri potest, si peccata donentur quae debita Dominus appellat, sicut in euangelio suo dicit: dimisi tibi omne debitum, quia me rogasti.
”在求得食物的帮助之后,过犯的宽免也被祈求,使那被神养活的人在神里面活着,不仅是为当前和暂时的生命,也是为永恒的生命作预备;而如果罪得赦免,就能到达那永恒的生命,主将这些罪称为“债”,正如祂在福音书中所说:“因为你央求我,我就把你一切的债都免了。
quam necessario autem, quam prouidenter et salubriter admonemur quod peccatores sumus qui pro peccatis rogare conpellimur, ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur! ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se cottidie, dum cottidie pro peccatis iubetur orare.
”而我们这些被迫为罪祈求的人,被提醒我们是罪人,这是何等必要、何等有先见且何等有益啊! 这是为了在向神寻求宽免时,心智能够省察自己的良心! 免得有人自以为无罪而自我满足,因自我高大而更加灭亡;他被教导和指引自己每日都在犯罪,因为他每日都被命令为罪祈祷。
sic denique et Iohannes in epistula sua monet dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est.
因此,正如约翰在他的书信中也劝诫道:“我们若说自己无罪,便是自欺,真理不在我们心里了。
si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et iustus est Dominus qui nobis peccata dimittat.
我们若认自己的罪,主是信实的,是公义的,必要赦免我们的罪。
in epistula sua utrumque conplexus est, quod et rogare pro peccatis debeamus et inpetremus indulgentiam cum rogamus.
”在他的书信中,他包揽了这两点:我们既应当为罪祈求,并且当我们祈求时也能获得宽免。
ideo et fidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata fidem pollicitationis suae reseruantem, quia qui orare nos pro debitis et peccatis docuit paternam misericordiam promisit et ueniam secuturam.
因此,祂也称主在赦免罪恶上是信实的,保守了祂应许的信义,因为那教导我们为债和罪祈祷的,应许了父亲般的慈悲以及随之而来的宽免。

词汇与语法注释

  1. 20caecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium — 现在分词属格复数 `fallentium` 与前文的 `blandientium` 并列,修饰 `malorum`。宾格 `caecitatem` 是 `fallentium` 的直接宾语,构成“欺骗人类心智的盲目”之结构。
  2. 20perfectum et consummatum docet fieri qui — 动词 `docet`(教导)引导的宾格不定式结构。不定式 `fieri` 的主语宾格是省略了的代词(`eum`),该代词作为关系从句 `qui...` 的先行词。`perfectum et consummatum` 是配合省略的宾格主语而采用宾格形式的谓语补足语。
  3. 22nec tantum praesenti et temporali uitae sed aeternae consulatur — `consulatur` 是支配与格的自动词 `consulo`(为……谋划、配虑)的无人称被动式。即使在被动语态中,其支配的与格 `uitae`(以及形容词 `praesenti`, `temporali`, `aeternae`)依然保留,表示“为……而配虑”。
  4. 22admonemur quod peccatores sumus — 紧随动词 `admonemur`(我们被提醒/劝诫)之后的 `quod` 从句是一个表示事实的名词性从句(“……这件事”),表示被提醒的内容。其后紧跟的关系代词 `qui` 的先行词是包含在 `admonemur` 主语中的“我们”。

引用这一段

居普良, 论主祷文 §20-22. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.humanitext-lat1:20-22

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。