Humanitext Reader

居普良 · 论大公教会的合一 §14-15

缺乏爱德与合一的殉道之无效

第 6 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

作者警告说,分裂教会的人即使殉道,由于缺乏爱德,其罪恶也无法得到净化和宽恕。此外,他指出,即使是行预言或神迹的人,若不遵守神的诫命、维护教会的合一与爱,也无法进入天国。

§14Tales etiam si occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et grauis culpa discordiae nec passione purgatur.
这样的人,即使是在宣认主名时被杀,那污点也无法用血洗净:不和这种无法弥补的重罪,即使受难也无法洗净。
esse martyr non potest qui in ecclesia non eat: ad regnum peruenire non poterit qui eam quae regnatura est dereliquit.
不在教会之中的人,不能成为殉教者;抛弃了那将要统治的她(教会)的人,将无法到达天国。
pacem nobis Christus dedit, concordes adque unanimes esse praecepit, dilectionis et caritatis foedera incorrupta adque inuiolata mandauit: exhibere se non potest martyrem qui fraternam non tenuit caritatem.
基督赐给我们和平,命令我们要同心合意,吩咐那爱与慈悲的盟约要保持不朽坏且不受侵犯:没有保持兄弟之爱的人,无法证明自己是殉教者。
docet hoc et contestatur Paulus apostolus dicens: et si habuero fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum: et si in cibos distribuero omnia mea et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil proficio.
使徒保罗教导并见证这事说:“我若有信心,甚至能够移山,却没有爱,我就算不得什么;我若将我所有的分给穷人吃,又舍己身叫人焚烧,却没有爱,仍然与我无益。
caritas magnanima est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, non inritatur, non agit perperam, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
爱是宽容的,爱是善良的,爱是不嫉妒,不自夸,不轻易发怒,不作无礼的事,不计算人的恶,凡事包容,凡事相信,凡事盼望,凡事忍耐。
caritas numquam excidet.
爱是永不止息。
numquam, inquit, excidet caritas.
”“爱是永不止息,”他说。
haec enim semper in regno erit, haec in aeternum fraternitatis sibi cohaerentis unitate durabit.
因为爱将永远存在于天国之中,它将在紧密相连的兄弟情谊的合一中永远存续。
ad regnum caelorum non potest peruenire discordia, ad praemium Christi qui dixit: hoc est mandatum meum ut diligatis inuicem, quemadmodum dilexi uos, pertinere non poterit qui dilectionem Christi perfida dissensione uiolauit.
不和者不能到达天国,凡是用不忠的分裂破坏了基督之爱的人,也将无法获得基督的赏赐——基督曾说:“这是我的命令,你们要彼此相爱,正如我爱你们一样”。
qui caritatem non habet Deum non habet.
没有爱的人就没有神。
Iohannis beati apostoli uoxest: Deus, inquit, dilectio est et qui manet in dilectione in Deo manet et Deus in illo manet.
这是福者使徒约翰的话:“神就是爱,住在爱里面的,就住在神里面,神也住在他里面。
cum Deo manere non possunt qui esse in ecclesia Dei unanimes noluerunt.
”那些不愿在神的教会中同心合意的人,无法与神同在。
ardeant licet flammis et ignibus traditi uel obiecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei corona sed poena perfidiae nec religiosae uirtutis exitus gloriosus sed desperationis interitus.
即使他们被扔进火焰、交付于烈火,或者被抛给野兽而献出生命,那也不会是信仰的冠冕,而是不忠的惩罚;那不是虔诚德行的荣耀结局,而是绝望的灭亡。
occidi talis potest, coronari non potest.
这样的人可以被杀,却无法获得冠冕。
sic se christianum esse profitetur, quomodo et Christum diabolus saepe mentitur ipso Domino praemonente et dicente: multi uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, e.
他自称是基督徒,正如魔鬼也经常冒充基督一样,主亲自预先警告并说:“将来会有许多人奉我的名来,说:‘我是基督’,并且要迷惑许多人。
t multos fallent. sicut ille Christus non est, quamuis fallat in nomine, ita nec christianus uideri potest qui non permanet in euangelio eius et fidei ueritate.
”正如那个魔鬼虽然用这名来迷惑人却并非基督一样,凡是不留存在祂的福音与信仰真理之中的人,也不能被视为基督徒。
§15Nam et prophetare et daemonia excludere et uirtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum caeleste consequitur quisque in his omnibus inuenitur, nisi recti et iusti itineris obseruatione gradiatur.
因为,预言、驱逐恶魔以及在地上行伟大的神迹,固然是崇高而令人赞叹的事,但并非任何在这所有事上被显明出来的人都能获得天国,除非他行走在遵守正直和正义的道路上。
denuntiat Dominus et dicit: multi mihi dicent in illo die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus? et tunc dicam illis: numquam uos cognoui, recedite a me qui operamini iniquitatem.
主警告并说:“在那日,必有许多人对我说:‘主啊,主啊,我们不是奉你的名预言,奉你的名驱逐恶魔,奉你的名行许多伟大的神迹吗? ’ 那时我将对他们说:‘我从来不认识你们,你们这些作恶的人,离开我吧。
iustitia opus est, ut promereri quis possit Deum iudicem: praeceptis eius et monitis obtemperandum est, ut accipiant merita nostra mercedem.
’” 为了能博得审判者神的欢心,公义是必需的:必须顺从祂的诫命和警告,好使我们的功绩能获得赏赐。
Dominus in euangelio cum spei et fidei nostrae uiam conpendio breuiante dirigeret, Dominus Deus tuus, inquit, Dominus unus est, et: diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota uirtute tua.
当主在福音中以简短的纲要指明我们希望和信仰之路时,祂说:“主你的神是独一的主”,以及:“你要尽心、尽性、尽力爱主你的神。
hoc primum et secundum simile huic: diliges proximum tuum tamquam te.
”“这是第一条,第二条也是相仿:‘要爱邻如己’。
in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae.
”“这两条诫命是律法和先知一切道理的总纲。
unitatem simul et dilectionem magisterio suo docuit, prophetas omnes et legem praeceptis duobus inclusit.
”祂通过自己的教导同时传授了合一与爱,将所有的先知和律法都包含在这两条诫命之中。
quam uero unitatem seruat, quam dilectionem custodit aut cogitat qui discordiae furore uesanus ecclesiam scindit, fidem destruit, pacem turbat, caritatem dissipat, sacramentum profanat P
然而,一个因不和的狂妄而发疯、割裂教会、毁灭信仰、扰乱和平、驱散爱德、亵渎圣礼(奥秘)的人,究竟是在遵守怎样的合一,在维护或考虑怎样的爱呢?

词汇与语法注释

  1. 14non eat — 动词 'eo'(去、走)的现在时虚拟语气第三人称单数。在表示普遍条件或特征的关系从句(qui... non eat)中使用虚拟语气。
  2. 14eam quae regnatura est — 'eam' 是指代前文阴性名词 'ecclesia'(教会)的代词宾格形式。'regnatura est' 是由主动将来分词 'regnatura' 与 'est' 组成的主动将来迂回曲折变化,表现了教会“注定要统治”的本质命运与角色。
  3. 14ardeant licet — 起让步连词作用的无人称动词 'licet' 直接支配现在时虚拟语气 'ardeant'(即使他们被焚烧),构成让步从句。
  4. 15quisque in his omnibus inuenitur — 'quisque' 是主句动词 'consequitur' 的主语,此处在 'inuenitur' 之前省略了关系代名词 'qui'。该结构整体作为修饰 'quisque' 的关系从句,意为“在这一切事上被显明出来的每个人”。

引用这一段

居普良, 论大公教会的合一 §14-15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa010.humanitext-lat1:14-15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。