§14Tales etiam si occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et grauis culpa discordiae nec passione purgatur.
このような者たちは、たとえ名の告白において殺されたとしても、その汚れは血によっても洗い流されることはない。 不和という、償い得ない重い罪は、受難によっても浄化されない。
esse martyr non potest qui in ecclesia non eat: ad regnum peruenire non poterit qui eam quae regnatura est dereliquit.
教会の中にいない者は、殉教者であることはできない。 (将来天国で)支配することになる彼女を捨て去った者は、御国に到達することはできないだろう。
pacem nobis Christus dedit, concordes adque unanimes esse praecepit, dilectionis et caritatis foedera incorrupta adque inuiolata mandauit: exhibere se non potest martyrem qui fraternam non tenuit caritatem.
キリストは私たちに平和を与え、調和し一心の状態でいることを命じ、慈愛と愛の契約を朽ちることなく侵されざるものとして命じられた。 兄弟への愛を保たなかった者は、自分自身を殉教者として示すことはできない。
docet hoc et contestatur Paulus apostolus dicens: et si habuero fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum: et si in cibos distribuero omnia mea et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil proficio.
使徒パウロはこのことを教え、また証言してこう言っている。 「たとえ山を移すほどの信仰を持っていても、愛がなければ、私は無に等しい。 また、たとえ全財産を貧しい人々の食物として分け与え、たとえ焼かれるためにこの身を引き渡しても、愛がなければ、私には何の益もない。
caritas magnanima est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, non inritatur, non agit perperam, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
愛は寛大であり、愛は親切であり、愛は妬まず、高ぶらず、苛立たず、不正を行わず、悪を企てず、すべてを愛し、すべてを信じ、すべてを望み、すべてを耐え忍ぶ。
caritas numquam excidet.
愛は決して絶えることがない」。
numquam, inquit, excidet caritas.
「愛は決して絶えることがない」と彼は言う。
haec enim semper in regno erit, haec in aeternum fraternitatis sibi cohaerentis unitate durabit.
というのも、愛は常に御国の中にあり、互いに結びついた兄弟関係の合一において永遠に存続するからである。
ad regnum caelorum non potest peruenire discordia, ad praemium Christi qui dixit: hoc est mandatum meum ut diligatis
inuicem, quemadmodum dilexi uos, pertinere non poterit qui dilectionem Christi perfida dissensione uiolauit.
不和は天の御国に到達することはできず、また「わたしがあなたがたを愛したように、互いに愛し合いなさい。 これが私の掟である」と言われたキリストの報いに、不信の分裂によってキリストの愛を損なった者が与ることはできないだろう。
qui caritatem non habet Deum non habet.
愛を持たない者は神を持たない。
Iohannis beati apostoli uoxest: Deus, inquit, dilectio est et qui manet in dilectione in Deo manet et Deus in illo manet.
福者たる使徒ヨハネの言葉がある。 「神は愛であり、愛にとどまる者は神にとどまり、神もまたその人のうちにとどまられる」と彼は言う。
cum Deo manere non possunt qui esse in ecclesia Dei unanimes noluerunt.
神の教会において一心であることを望まなかった者たちは、神と共にとどまることはできない。
ardeant licet flammis et ignibus traditi uel obiecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei corona sed poena perfidiae nec religiosae uirtutis exitus gloriosus sed desperationis interitus.
たとえ彼らが炎に身を投げ、火に引き渡されたり野獣に投げ与えられて命を落としたとしても、それは信仰の冠ではなく不信の刑罰であり、宗教的な徳の栄光ある最期ではなく絶望による破滅となるだろう。
occidi talis potest, coronari non potest.
このような者は殺されることはあっても、冠を授けられることはあり得ない。
sic se christianum esse profitetur, quomodo et Christum diabolus saepe mentitur ipso Domino praemonente et dicente: multi uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, e. t multos fallent.
彼がキリスト者であることを自称するのは、悪魔がしばしばキリストを偽るのと同様である。 主ご自身が以下のようにあらかじめ警告し、言っておられる通りである。 「多くの者が私の名によってやって来て、『私がキリストだ』と言い、多くの者を惑わすだろう」。
sicut ille Christus non est, quamuis fallat in nomine, ita nec christianus uideri potest qui non permanet in euangelio eius et fidei ueritate.
あの悪魔が、その名によって惑わすとしてもキリストではないのと同様に、その福音と信仰の真理にとどまらない者は、キリスト者とみなされることはできない。
§15Nam et prophetare et daemonia excludere et uirtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum caeleste consequitur quisque in his omnibus inuenitur, nisi recti et iusti itineris obseruatione gradiatur.
というのも、預言すること、悪霊を追い出すこと、そして地上で偉大な奇跡を行うことは、確かに気高く驚嘆すべきことであるが、これらすべての点で認められる者が誰でも天の御国を得られるわけではなく、正しく義にかなった道を固く守って歩むのでなければならないからである。
denuntiat Dominus et dicit: multi mihi dicent in illo die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus? et tunc dicam illis: numquam uos cognoui, recedite a me qui operamini iniquitatem.
主は警告して言っておられる。 「その日、多くの者が私に言うだろう。 『主よ、主よ、私たちはあなたの名によって預言し、あなたの名によって悪霊を追い出し、あなたの名によって偉大な奇跡を行わなかったでしょうか』と。 そのとき私は彼らに言うだろう。 『私はあなたがたをまったく知らない。 不法を行う者ども、私から離れ去れ』と」。
iustitia opus est, ut promereri quis possit Deum iudicem: praeceptis eius et monitis obtemperandum est, ut accipiant merita nostra mercedem.
裁き主である神の歓心を得るためには義が必要であり、私たちの功績が報いを受け取るために、主の掟と警告に従わなければならない。
Dominus in euangelio cum spei et fidei nostrae uiam conpendio breuiante dirigeret, Dominus Deus tuus, inquit, Dominus unus est, et: diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota uirtute tua.
主は福音の中で、私たちの希望と信仰の道を簡潔な要約をもって示されたとき、こう言された。 「あなたの神である主は、唯一の主である」。 そして「あなたの心を尽くし、魂を尽くし、力を尽くして、あなたの神である主を愛しなさい」と。
hoc primum et secundum simile huic: diliges proximum tuum tamquam te.
「これが第一であり、第二はこれに似ている。 『あなたの隣人を自分自身のように愛しなさい』」。
in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae.
この二つの掟に、全律法と預言者たちとが懸かっている。
unitatem simul et dilectionem magisterio suo docuit, prophetas omnes et legem praeceptis duobus inclusit.
彼はご自身の教えによって合一と愛を同時に教え、すべての預言者と律法をこの二つの掟の中に包含された。
quam uero unitatem seruat, quam dilectionem custodit aut cogitat qui discordiae furore uesanus ecclesiam scindit, fidem destruit, pacem turbat, caritatem dissipat, sacramentum profanat P
しかし、不和の狂気に駆られて狂い、教会を切り裂き、信仰を破壊し、平和を乱し、愛を散らし、秘跡(サクラメント)を冒涜する者が、いったいいかなる合一を守り、いかなる愛を保持し、あるいは念頭に置いているというのだろうか。