§8At enim quosdam mouet quod aequaliter cum gentilibus nostros morbi istius ualitudo corripiat: quasi ad hoc crediderit christianus, ut immunis a contactu malorum mundo et saeculo feliciter perfruatur et non hic omnia aduersa perpessus ad futuram laetitiam reseruetur.
然而,这种疾病的流行同样侵袭着我们的信徒与异教徒,这确实让一些人感到动摇:仿佛基督徒信仰的目的,就是为了免受邪恶的侵扰而幸福地享受这世界与现世,而不是在此处忍受了一切逆境之后,被保留以进入未来的喜乐。
mouet quosdam quod sit nobis cum ceteris mortalitas ista communis.
这一死亡对我们和他人是共同的,这也让一些人感到动摇。
quid enim nobis in hoc mundo non commune cum ceteris, quamdiu adhuc secundum legem primae natiuitatis manet caro ista communis? quoadusque istic in mundo sumus, cum genere humano carnis aequalitate coniungimur, spiritu separamur.
因为只要这具共同的肉体仍按照第一次出生的法则存在,在这世界上我们还有什么不与他人共同的呢? 只要我们还在这世界上,我们就在肉体的平等上与人类相连,但在灵性上分离开来。
itaque donec corruptiuum istud induat incorruptionem, et mortale hoc accipiat inmortalitatem, et spiritus nos perducat ad Deum patrem, quaecumque sunt carnis incommoda sunt nobis cum humano genere communia.
因此,在这必朽坏的穿上不朽、这必死的接受不灭、且灵性将我们引向父上帝之前,肉体的一切不便,对我们和全人类来说都是共同的。
sic cum fetu sterili terra ieiuna est, neminem fames separat: sic cum inruptione hostili ciuitas aliqua possessa est, omnes simul captiuitas uastat, et quando imbrem nubila serena suspendunt, omnibus siccitas una est, et cum nauem scopulosa saxa confringunt nauigantibus naufragium sine exceptione commune est, et oculorum dolor et impetus febrium et omnium ualitudo membrorum cum ceteris communis est nobis, quamdiu portatur in saeculo caro ista communis.
正如当土地因作物歉收而饥荒时,饥饿不会把任何人挑拣出来;正如当某座城市因敌人的入侵而被占领时,俘囚会同时使所有人荒凉;当晴朗的云彩阻留雨水时,所有人的干旱是一样的;当岩石碎裂船只时,对航海者来说海难毫无例外是共同的;眼部的痛苦、发热的侵袭以及所有肢体的疾病,对我们和其余的人来说都是共同的,只要这具共同的肉体还在世上被承载。
§9Quin immo si qua condicione, qua lege crediderit christianus noscat et teneat, sciet plus sibi quam ceteris in saeculo laborandum, cui magis sit cum diaboli inpugnatione luctandum.
相反地,如果一个基督徒认识并坚守自己是在何种条件、何种法则下信仰的,他就会知道,自己在这个世界上必须比别人承受更多的劳苦,因为他更需要与魔鬼的攻击进行格斗。
docet et praemonet scriptura diuina dicens: fili, accedens ad seruitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem, et iterum: in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum.
神圣的圣书教导并预先警告说:“我儿,你来侍奉上帝的时候,当立于正义与敬畏之中,并预备你的心去迎受试炼。 ”又说:“在痛苦中要坚持,在你的卑微中要有恒心,因为金银是在火中经受锻炼的。
§10Sic Iob post rerum damna, post pignerum funera uulneribus quoque et uermibus grauiter adflictus non uictus est sed probatus, qui in ipsis conflictationibus et doloribus suis patientiam religiosae mentis ostendens ait: nudus exiui de matris utero, nudus etiam ibo sub terram.
” 同样,约伯在失去财产、亲爱的孩子们死亡之后,又遭受了严重的创伤和虫咬,但他并没有被打败,而是经受了试炼;他在自身的格斗和痛苦中展现出虔诚心灵的忍耐,说道:“我赤身出于母胎,也必赤身归于地底。
Dominus dedit et Dominus abstulit: sicut Domino uisum est, ita factum est.
赏赐的是耶和华,收回的也是耶和华:耶和华怎样看为好,事情就怎样成就。
sit nomen Domini benedictum.
耶和华的名是应当称颂的。
et cum eum uxor quoque conpelleret, ut ui doloris inpatiens aliquid aduersus Deum querula et inuidiosa uoce loqueretur, respondit et dixit: tamquam una ex insipientibus mulieribus locuta es.
”当他的妻子也迫于痛苦的剧烈而无法忍受,驱使他用抱怨和嫉恨的声音说些反对上帝的话时,他回答并说:“你说话像一个愚顽的妇人。
si bona excepimus de manu Domini, mala non tolerabimus? in his omnibus quae contigerunt ei nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini.
我们难道只从上帝手里接受福分,而不承受祸患吗? ”在临到他身上的这一切事上,约伯在耶和华面前没有用他的嘴唇犯任何罪。
itaque illi Dominus Deus perhibet testimonium dicens: animaduertisti puerum meum Iob? non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine querella, uerus Dei cultor.
因此,主上帝为他作见证说:“你曾用心察看我的仆人约伯没有? 地上再没有人像他那样,是无瑕无疵、真正敬畏上帝的人。
et Tobias post opera magnifica, post misericordiae suae multa et gloriosa praeconia caecitatem luminum passus timens et benedicens in aduersis Deum per ipsam corporis sui cladem creuit ad laudem, quem et ipsum uxor sua deprauare temptauit dicens: ubi sunt iustitiae tuae? ecce quae pateris.
”还有托比德,在行了伟大的善行、在他的仁慈获得许多荣耀的称赞之后,双目失明,但在逆境中他依然敬畏并称颂上帝,通过他肉体的这一灾难,他的名声反而增长,以致获得赞美;他的妻子也试图败坏他,说道:“你的义行在哪里呢? 看你所受的苦。
at ille circa timorem Dei stabilis et firmus et ad omnem tolerantiam passionis fide religionis armatus temptationi uxoris inualidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia maiore promeruit, quem postmodum Raphael angelus conlaudat et dicit: opera Dei reuelare et confiteri honorificum est.
”但他对上帝的敬畏坚定不移,并因宗教信仰武装起来以忍受一切苦难,在痛苦中没有屈服于虚弱妻子的诱惑,反而以更大的忍耐更蒙上帝的悦纳。 此后,天使拉斐尔一同称赞他说道:“宣扬和承认上帝的作为是光荣的。
nam quando orabas tu et Sarra ego optuli memoriam orationis uestrae in conspectu claritatis Dei: et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exurgere et derelinquere prandium tuum et abisti et condidisti mortuum, et missus sum temptare te: et iterum me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam: ego enim sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis qui adsistimus et conuersamur ante claritatem Dei.
因为当你和撒拉祈祷时,我把你们祈祷的记忆呈献在上帝荣耀的面前;当你极其诚实地埋葬死者,且因为毫不迟疑地站起来、离开你的午餐,前去安葬死者时,我被派去试探你;上帝再次派遣我来医治你和你的儿媳撒拉。 因为我是拉斐尔,是在上帝荣耀面前侍立并往来的七位圣天使之一。 ”