Humanitext Reader

居普良 · 论死亡的必然性 §11-13

逆境中切勿怨怼与借试炼砥砺信仰

第 4 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

作者援引亚伯拉罕、保罗等人的先例,阐明基督徒在逆境中不应抱怨,而应忍受试炼以锻炼并证明其信仰与美德。

§11Hanc tolerantiam iusti semper habuerunt, hanc apostoli disciplinam de Domini lege tenuerunt non mussitare in aduersis sed quaecumque in saeculo accidunt fortiter et patienter excipere, cum Iudaeorum populus hinc semper offenderit, quod aduersus Deum frequentius murmuraret, sicut testatur in Numeris Dominus Deus dicens: desinat murmuratio eorum a me, et non morientur.
这种忍耐义人们向来具有,这种规律使徒们从主的律法中予以坚守:在逆境中不嘟囔,而是勇敢且耐心地接受世上所发生的一切;而犹太人则在此处总是跌倒,因为他们过于频繁地向神发怨言,正如主上帝在《民数记》中见证说:“让他们的怨言从我面前平息,他们就不至死亡。
murmurandum non est in aduersis, fratres dilectissimi, sed patienter et fortiter quidquid acciderit sustinendum, cum scriptum sit: sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicit.
”亲爱的弟兄们,在逆境中绝不可发怨言,而必须耐心且勇敢地忍受所发生的一切,因为经上记着说:“忧伤的灵是献给上帝的祭物;忧伤痛悔的心,上帝必不轻看。
in Deuteronomio quoque monet per Moysen Spiritus sanctus et dicit: Dominus Deus tuus uexabit te et famem iniciet tibi, et cognoscetur in corde tuo si bene custodieris praecepta eius siue non, et iterum: temptat Dominus Deus uester uos ut sciat si diligitis Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra.
”在《申命记》中,圣灵也借着摩西警告并说:“耶和华你的上帝必磨炼你,使你受饥饿,好在你的心意中得知你是否真遵守他的诫命。 ”又说:“耶和华你们的上帝试验你们,为要得知你们是否尽心尽性爱耶和华你们的上帝。
§12Sic Abraham Deo placuit, quia ut placeret Deo nec amittere filium timuit nec gerere parricidium recusauit.
” 亚伯拉罕就是这样蒙神悦纳的,因为为了取悦上帝,他既不害怕失去儿子,也不拒绝行杀子之事。
qui filium non potes lege et sortem ortalitatis amittere, quid faceres, si filium iubereris occidere? ad omnia te paratum facere timor Dei et fides debet.
你这连因死亡的法则和命运而失去儿子都无法忍受的人,如果被命令去杀你的儿子,你又会怎么做呢? 对上帝的敬畏和信仰应当使你为一切做好准备。
sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus morbis adsidua membrorum et cruenta uexatio, sit de uxore, de liberis, de excedentibus caris funebris et tristis auulsio: non sint tibi offendicula ista sed proelia, nec debilitent aut frangant christiani fidem, sed potius ostendant in conluctatione uirtutem, cum contemnenda sit omnis iniuria malorum praesentium fiducia futurorum bonorum.
即使面临家产的丧失,即使面临折磨人的疾病对肢体造成的持续且流血的侵扰,即使面临对妻子、对儿女、对离世的挚爱的丧礼般悲哀的剥夺:这些对你而言都不应当是绊脚石,而应当是战斗,也不要让它们削弱或折断基督徒的信仰,而应当在搏斗中展现出美德,因为由于对信心里的未来美善,眼前恶事的任何伤害都应当被轻视。
nisi praecesserit pugna, non potest esse uictoria, cum fuerit in pugnae congressione uictoria, tunc datur uincentibus et corona.
如果不先有战斗,就不能有胜利;当在战斗的交锋中获得了胜利,那时战胜者才会被赐予冠冕。
gubernator in tempestate dinoscitur, in acie miles probatur.
舵手在风暴中被辨识,士兵在战线中被试炼。
delicata iactatio est, cum periculum non est: cum est conflictatio in aduersis, probatio est ueritatis.
在没有危险时的自夸是轻松容易的;当逆境中的冲突来临时,才是真理的检验。
arbor quae alta radice fundata est uentis incumbentibus non mouetur et nauis quae forti conpage solidata est pulsatur fluctibus nec foratur, et quando area fruges terit, uentos grana fortia et robusta contemnunt inanes paleae flatu portante rapiuntur.
根基深固的树木在狂风肆虐时不会动摇,结构坚固的船只在波涛拍击下不会穿透,且当打谷场脱粒作物时,强壮结实的谷粒会鄙视狂风,而空虚的糠秕则被吹过的风息夺走。
§13Sic et apostolus Paulus post naufragia, post flagella, post carnis et corporis multa et grauia tormenta non uexari sed emendari se dicit aduersis, ut dum grauius adfligitur uerius probaretur.
同样,使徒保罗在经历海难、鞭打以及肉体和身体的诸多重刑之后,也说自己并没有因逆境而苦恼,而是得到了纠正,以便在遭受更重折磨的同时,能更真实地经受检验。
datus est mihi, inquit, stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colafizet ut non extollar.
他说:“有一根刺赐在我的肉体上,就是撒旦的差役,要拍打我,免得我自高。
propter quod ter Dominum rogaui ut discederet a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea.
为此,我曾三次求主使它离开我。 他对我说:‘我的恩典够你用的。
uirtus enim in infirmitate perficitur.
因为我的能力是在软弱上显得完全。
quando ergo infirmitas et inbecillitas et uastitas aliqua grassatur, tunc uirtus nostra perficitur, tunc fides si temptata perstiterit coronatur, sicut scriptum est: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis.
’”因此,当某种软弱、无力和荒凉肆虐时,那时我们的美德就得以完全,那时信心若在经受试炼后坚立,就会获得冠冕,正如经上所记:“炉试验窑匠的器皿,磨难的试炼试验义人。
hoc denique inter nos et ceteros interest qui Deum nesciunt, quod illi in aduersis queruntur et murmurant, nos aduersa non auocant a uirtutis et fidei ueritate, sed conprobant in dolore.
”最后,我们与那些不认识上帝的其他人之间,区别就在于:他们在逆境中抱怨和发怨言,而逆境却不能使我们偏离美德与信仰的真理,反而在痛苦中证实我们。

词汇与语法注释

  1. 11non mussitare in aduersis sed quaecumque in saeculo accidunt fortiter et patienter excipere — 不定式 `mussitare` 与 `excipere` 作为同位语修饰前述名词 `disciplinam`,用于解释其具体内容。
  2. 12non potes lege et sorte mortalitatis amittere — `non potes` 结合不定式 `amittere`,在此并非指物理上的不可能,而是指心理或精神上无法承受:“连(因死亡的法则)失去儿子都无法忍受的你”。
  3. 12sit licet — 虚拟式现在时 `sit` 与无人称动词 `licet` 结合,构成让步表达,意为“即便有……”。在本句中修饰随后的 `rei familiaris amissio` 和 `vexatio` 等名词。
  4. 13non uexari sed emendari se dicit aduersis — 隶属于动词 `dicit` 的带对格不定式(AcI)结构,其中对格的 `se` 为说明主语,被动不定式 `uexari` 与 `emendari` 为述语。`aduersis` 为工具或原因夺格(“因逆境”)。

引用这一段

居普良, 论死亡的必然性 §11-13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.humanitext-lat1:11-13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。