§8INSISTENDVM ESSE ET PERSEVERANDVM IN FIDE ET VIRTVTE ET CAELESTIS AC SPIRITALIS GRATIAE CONSVMMATIONE VT AD PALMAM ET AD CORONAM POSSIT PERVENIRI.
In Paralipomenon: Dominus uobiscum est, quamdiu estis uos cum ipso.
¦ ¦ 为了能够获得胜利的棕榈和冠冕,必须在信仰、德行以及天国与属灵恩典的成全中坚持不懈、持之以恒。 ¦ ¦ 历代志中:“只要你们与主同在,主就与你们同在。
si autem dereliqueritis eum, derelinquet uos.
但如果你们离弃祂,祂也必离弃你们。
item aput Ezechiel: iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die exerrauerit.
”同样,在以西结书:“义人的义,在他走入歧途的任何一天,都不能救他。
item in euangelio Dominus loquitur et dicit: qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit.
”同样,在福音书中主说话,说道:“那忍耐到底的,必然得救。
et iterum: si permanseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis et cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos.
”又说:“你们若常常遵守我的道,就真是我的门徒;你们必晓得真理,真理必叫你们得以自由。
praemonens quoque nos paratos semper esse debere et expeditos in procinctu firmiter stare adiecit et dicit: sint lumbi uestri accincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit aperiant ei.
”祂还预先警告我们应当常常准备好、束好腰,在战场上坚定地站立,祂补充说道:“你们腰里要束上带,灯也要点着,自己要像预备等候主人从婚姻的宴席上回来一样,他来敲门,就立刻给他开门。
felices serui illi quos adueniens dominus inuenerit uigilantes.
主人来到,看见奴仆警醒,那些奴仆就有福了。
item beatus apostolus Paulus, ut fides nostra proficiat et crescat et ad summum perueniat, hortatur et dicit: nescitis quia qui in stadio currunt omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam? sic currite ut occupetis: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, uos autem incorruptam.
”同样,福使徒保罗为了让我们的信仰得到进步、成长并达到顶峰,劝勉并说道:“你们不知道在场上赛跑的,虽然大家都赛跑,但得奖的只有一人吗? 你们也当这样跑,好叫你们得着。 他们不过是要得能坏的冠冕,我们却是要得不能坏的冠冕。
et iterum: nemo militans Deo obligat se negotiis saecularibus, ut possit placere ei qui se probauit.
”又说:“凡在上帝麾下当兵的,不让世俗的事缠身,好叫那招兵他的人喜悦。
sed et si certauerit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnauerit.
而且,若有人竞赛,若不按规矩,就不能得冠冕。
et iterum: oro ergo uos, fratres, per misericordiam Dei ut constituatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, placentem Deo: nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renouatione sensus ad probandum quae sit uoluntas Dei bona et placens et perfecta.
”又说:“所以,兄弟们,我以上帝的慈悲劝你们,将身体献上,当作活祭,是圣洁的,是上帝所喜悦的;不要效法这个世界,只要心意更新而变化,叫你们察验何为上帝那善良、纯全、可喜悦的旨意。
et iterum: sumus filii Dei: si autem filii, et heredes, coheredes autem Christi, siquidem conpatimur, ut et conmagnificemur.
”又说:“我们是上帝的儿女。 既是儿女,便是后嗣,也是与基督同作后嗣。 如果我们和祂一同受苦,也必和祂一同得荣耀。
et in Apocalypsi eadem loquitur diuinae praedicationis hortatio dicens: tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.
”在启示录中,神圣宣教的同样劝勉说话,说道:“你要持守你所有的,免得别人夺去你的冠冕。
quod exemplum perseuerandi et permanendi designatur in Exodo, ubi Moyses ad superandum Amalech qui figuram portabat diaboli in signo et sacramento crucis adleuabat supinas manus, nec uincere aduersarium potuit, nisi postquam stabilis et in signo adleuatis iugiter manibus perseuerauit.
”这种坚持与持守的榜样在出埃及记中被表明,在那里,摩西为了战胜预表魔鬼的亚玛力,在十字架的印记与圣事中举起双手,然而,除非在坚定并且在印记中不断举起双手坚持之后,否则他就不能战胜敌人。
et factum est, inquit, cum leuabat* manus Moyses, praeualebat Israel: ubi autem submiserat manus, inualescebat Amalech.
他说:“事情是这样的,摩西举手的时候,以色列人就得胜;他手放下来的时候,亚玛力人就得胜。
et accepto lapide subposuerunt sub eo, et sedebat super eum.
但摩西的手沉重,他们就搬一块石头来放在他以下,他就坐在上面。
et Aaron et Ur sustinebant manus eius hinc et inde: et factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis.
亚伦与户珥扶着他的手,一个在这边,一个在那边,摩西的手就稳住,直到日落。
et fugauit Iesus Amalech et omnem populum eius.
约书亚杀败了亚玛力以及他的百姓。
et dixit Dominus ad Moysen: scribe hoc, ut sit memoriale in libro, et da in aures Iesu, quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub caelo.
主对摩西说:‘写在书上作纪念,并念给约书亚听:我必从天下全然涂抹亚玛力的名号。
§9AD HOC PRESSVRAS ET PERSECVTIONES FIERI VT PROBEMVR.
In Deuteronomio: Temptat Dominus Deus uester uos ut sciat si diligitis Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra et ex tota uirtute uestra.
’” ¦ ¦ 压迫与迫害的发生,是为了让我们受到考验。 ¦ ¦ 在申命记中:“主你们的上帝考验你们,为要晓得你们是否尽心、尽性、尽力爱主你们的上帝。
et iterum aput Salomonem: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis.
”在所罗门中又说:“炉子试验陶匠的器皿,苦难的考验试验义人。
Paulus quoque paria testatur ac loquitur dicens: gloriamur in spe claritatis Dei.
”保罗也见证并说道:“我们因盼望上帝的荣耀而欢喜。
non solum autem sed et gloriamur in pressuris scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem: spes autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
不但如此,我们也在患难中欢喜,因为知道患难生忍耐,忍耐生老练,老练生盼望;盼望不至于蒙羞,因为上帝的爱,借着所赐给我们的圣灵,浇灌在我们心里。
et Petrus in epistula sua ponit et dicit: carissimi, nolite mirari ardorem accidentem uobis qui ad temptationem uestram fit, nec excidatis, tamquam nouum uobis contingat.
”彼得在他的书信中写道:“亲爱的,有火炼的试验临到你们,不要以为奇怪,似乎是遭遇非常的事;也不要落胆。
sed quotienscumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut et in reuelatione facta claritatis eius gaudentes exultetis.
相反,你们既然在基督的苦难上有份,倒要处处欢喜,使祂荣耀显现的时候,你们也可以欢喜快乐。
si inproperatur uobis in nomine Christi, beati estis, quia maiestatis et uirtutis Domini nomen in uobis requiescit, quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur.
你们若为基督的名受辱骂,便是有福的,因为上帝荣耀与力量的名常住在你们身上。 在他们那边,这名被亵渎;但在我们这边,这名却得荣耀。 ”