- 底本
- Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa005.humanitext-lat1:8-9
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-24
§8では、信仰と恵みを全うするために不屈の精神で耐え忍ぶことが、旧約のヨシュアや新約の勧告を通じて説かれる。§9では、信徒が直面する苦難や迫害は、信仰を試すための神的な試験であることが示される。
INSISTENDVM ESSE ET PERSEVERANDVM IN FIDE ET VIRTVTE ET CAELESTIS AC SPIRITALIS GRATIAE CONSVMMATIONE VT AD PALMAM ET AD CORONAM POSSIT PERVENIRI. In Paralipomenon: Dominus uobiscum est, quamdiu estis uos cum ipso. si autem dereliqueritis eum, derelinquet uos. item aput Ezechiel: iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die exerrauerit. item in euangelio Dominus loquitur et dicit: qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit. et iterum: si permanseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis et cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos. praemonens quoque nos paratos semper esse debere et expeditos in procinctu1 firmiter stare adiecit et dicit: sint lumbi uestri accincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit aperiant ei. felices serui illi quos adueniens dominus inuenerit uigilantes. item beatus apostolus Paulus, ut fides nostra proficiat et crescat et ad summum perueniat, hortatur et dicit: nescitis quia qui in stadio currunt omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam? sic currite ut occupetis: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, uos autem incorruptam. et iterum: nemo militans Deo obligat se negotiis saecularibus, ut possit placere ei qui se probauit. sed et si certauerit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnauerit. et iterum: oro ergo uos, fratres, per misericordiam Dei ut constituatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, placentem Deo: nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renouatione sensus ad probandum quae sit uoluntas Dei bona et placens et perfecta. et iterum: sumus filii Dei: si autem filii, et heredes, coheredes autem Christi, siquidem conpatimur, ut et conmagnificemur. et in Apocalypsi eadem loquitur diuinae praedicationis hortatio dicens: tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. quod exemplum perseuerandi et permanendi designatur in Exodo, ubi Moyses ad superandum Amalech qui figuram portabat diaboli in signo et sacramento crucis adleuabat supinas manus, nec uincere aduersarium potuit, nisi postquam stabilis et in signo adleuatis iugiter manibus perseuerauit. et factum est, inquit, cum leuabat* manus Moyses, praeualebat Israel: ubi autem submiserat manus, inualescebat Amalech. et accepto lapide subposuerunt sub eo, et sedebat super eum. et Aaron et Ur sustinebant manus eius hinc et inde: et factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis. et fugauit Iesus2 Amalech et omnem populum eius. et dixit Dominus ad Moysen: scribe hoc, ut sit memoriale in libro, et da in aures Iesu, quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub caelo.
勝利の栄冠と冠に至ることができるように、信仰と徳、そして天上の、また霊的な恵みの全うにおいて、たゆまず耐え忍ぶべきこと。 歴代誌において:「あなた方が主と共にある限り、主はあなた方と共にいます。しかし、もしあなた方が主を捨てるなら、主もあなた方を捨てるでしょう。」またエゼキエルにおいて:「正しい者の正しさは、彼が踏み外したいかなる日にも、彼を救うことはない。」また福音書の中で主は語り、言われる:「最後まで耐え忍ぶ者、この者が救われるであろう。」また再び:「もしあなた方が私の言葉にとどまるなら、あなた方は本当に私の弟子であり、真理を知るであろう。そして真理はあなた方を自由にするであろう。」また、私たちが常に準備を整え、武装して堅固に立っていなければならないとあらかじめ警告しつつ、付け加えて言われる:「あなた方の腰は帯を締め、灯火は燃えていなさい。そしてあなた方は、婚礼から戻る主人が来て戸を叩くとき、すぐに開けられるようにと主人を待っている人々のようでありなさい。主人が帰ってきたとき、目を覚ましているのを見出されるそれらの僕たちは幸いである。」また、福者使徒パウロは、私たちの信仰が進歩し、成長し、頂点に達するようにと、勧めて言われる:「競技場で走る者たちは皆走るが、栄冠を得るのはただ一人であることを、あなた方は知らないのですか。得る(獲得する)ことができるように、そのように走りなさい。彼らは朽ちる冠を得るためですが、あなた方は朽ちない冠のためです。」また再び:「神のために兵役に服する者は誰も、自分を募兵した方に気に入られることができるように、世俗の用事に自分を縛りつけることはありません。しかし、もし誰かが競技で戦うとしても、規則に従って戦わなければ冠を得ることはありません。」また再び:「それゆえ、兄弟たちよ、神の慈悲によってあなた方に勧めます。あなた方の体を、神に喜ばれる、聖なる、生きた生贄として献げなさい。そして、この世に同調するのではなく、神の御心が何であるか、何が良いことであり、喜ばしく、完全であるかを見極めるために、心の刷新によって自分を変革しなさい。」また再び:「私たちは神の子です。もし子であるなら、相続人でもあります。キリストの共同相続人です。もし本当に私たちが共に苦しむなら、共に栄光を受けるためです。」そして黙示録において、神的な宣教の同じ勧めが語って言われる:「あなたが持っているものを固く保ちなさい。他の者があなたの冠を奪い取ることがないように。」この、耐え忍びとどまることの模範は、出エジプト記に示されている。そこでは、悪魔の象徴を帯びていたアマレクに打ち勝つために、モーセが十字架の印としるしにおいて両手を高く上げていたが、手がしっかりと固定され、しるしにおいて絶えず手を上げたまま耐え忍んだ後でなければ、敵に打ち勝つことはできなかった。「そしてこうなった」と彼は言う、「モーセが手を上げているときは、イスラエルが優勢になり、手を下げたときは、アマレクが優勢になった。そして彼らは石を取って彼の足元に置き、彼はその上に座った。そしてアロンとフルが彼の両手をこちら側とあちら側から支えた。こうしてモーセの両手は日の沈むまでしっかりと保たれた。そしてヨシュアはアマレクとそのすべての民を敗走させた。そして主はモーセに言われた。『これを本に書いて記念とし、ヨシュアの耳に伝えよ。私はアマレクの記憶を天の下から完全に消し去るからである。』」
AD HOC PRESSVRAS ET PERSECVTIONES FIERI VT PROBEMVR. In Deuteronomio: Temptat Dominus Deus uester uos ut sciat si diligitis Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra et ex tota uirtute uestra. et iterum aput Salomonem: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis.3 Paulus quoque paria testatur ac loquitur dicens: gloriamur in spe claritatis Dei. non solum autem sed et gloriamur in pressuris scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem: spes autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. et Petrus in epistula sua ponit et dicit: carissimi, nolite mirari ardorem accidentem uobis qui ad temptationem uestram fit, nec excidatis, tamquam nouum uobis contingat. sed quotienscumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut et in reuelatione facta claritatis eius gaudentes exultetis. si inproperatur uobis in nomine Christi, beati estis, quia maiestatis et uirtutis Domini nomen in uobis requiescit, quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur.
私たちが試されるために、圧迫や迫害が起こること。 申命記において:「あなた方の神なる主は、あなた方が心を尽くし、魂を尽くし、力を尽くして、あなた方の神なる主を愛しているかどうかを知るために、あなた方を試しておられるのである。」また再びソロモンにおいて:「陶工の器を炉が試すように、正しい人々を苦難の試練が試す。」パウロも同様のことを証言し、語って言われる:「私たちは神の栄光の希望を誇りとします。それだけではなく、圧迫をも誇りとします。なぜなら、圧迫は忍耐を生み出し、忍耐は試練を生み出し、試練は希望を生み出すことを知っているからです。そして希望は失望に終わることはありません。なぜなら、私たちに与えられた聖霊によって、神の愛が私たちの心に注がれているからです。」またペトロはその手紙の中に記して言われる:「愛する者たちよ、あなた方を試すために起こる、あなた方に降りかかる火のような試練を、何か奇妙なことが起こったかのように驚いてはなりません。また落胆してはなりません。むしろ、キリストの苦難に与る限りにおいて、あらゆることにおいて喜びなさい。それは、キリストの栄光が現れるときにも、喜び、歓喜するためです。もしあなた方がキリストの名のために非難されるなら、あなた方は幸いです。威厳と力の主の名があなた方のうちにとどまっているからです。その名は、彼らに従えば冒瀆されますが、私たちに従えばあがめられるのです。」
- 8in procinctu
「戦闘準備を整えて」「臨戦態勢で」を意味するローマの軍事用語。名詞 procinctus(帯を締めること、戦闘準備)の奪格であり、"in procinctu stare" は、キリスト者が悪魔との霊的な戦いに対して常に武装し、警戒を怠らない状態を表している。
- 8Iesus
旧約聖書のヨシュア(民数記 13:16等)を指す。ラテン語聖書(古ラテン語訳やウルガタ訳)では、ヘブライ語の「ヨシュア」がギリシア語経由で「イエス(Iesus)」と同一に音訳されるため、原文でも Iesus と表記されている。キリスト教教父文学においては、ヨシュアによるアマレクへの勝利が、キリストによる悪魔への勝利の予型(タイポロジー)として解釈される重要な判断点である。
- 9temptatio tribulationis
「苦難の試練」。「試練」を表す temptatio に対し、属格 tribulationis(苦難、圧迫)は「定義的属格」または「原因の属格」として機能しており、「苦難という試練」あるいは「苦難によってもたらされる試練」と解釈される。
