§10TIMENDAS NON ESSE INIVRIAS ET POENAS PERSECVTIONVM QVIA MAIOR SIT DOMINVS AD PROTEGENDVM QVAM DIABOLVS AD INPVGNANDVM.
Iohannes in epistula sua probat dicens: maior est qui in uobis est quam qui in isto mundo.
¦ ¦ 不应害怕迫害的伤害与惩罚,因为主在保护上比魔鬼在攻击上更伟大。 ¦ ¦ 约翰在他的书信中证明道:“那在你们里面的,比那在世上的更大。
item in psalmo CXVII: non metuam quid mihi faciat homo: Dominus mihi auxiliator est.
”同样,在诗篇117中:“我不怕人能把我怎么样,主是我的帮手。
et iterum: isti in curribus et isti in equis, nos uero in nomine Dei nostri magnificabimur.
”又说:“有人靠车,有人靠马,但我们必因我们上帝的名而得尊荣。
illi copulati sunt pedes et ceciderunt, nos autem exsurreximus et erecti sumus.
他们的脚被绊住而跌倒,我们却起来并站立得直。
et adhuc fortius docens et ostendens Spiritus sanctus castra diaboli non timenda et si bellum nobis hostis indixerit, in ipso magis bello spem nostram consistere et congressionem illam iustorum ad diuinae sedis et salutis aeternae praemium peruenire in psalmo XXVI ponit et dicit: si directa fuerint in me castra, non timebit cor meum: et si exsurrexerit super me bellum, in illud ego spero.
”圣灵在诗篇26中指出并说道,更强有力地教导并表明:魔鬼的营盘是不可怕的,即使仇敌向我们宣战,我们的希望也更是在那战争之中,而且义人的那场冲突必能达到神圣宝座与永恒救恩的赏赐:“虽有军兵安营攻击我,我的心也不害怕;虽然兴起战争攻击我,我仍旧在此中寄托希望。
unum petii a Domino, hoc exquiram, ut habitem in domo Domini per omnes dies uitae meae.
有一件事我曾求主,我仍要寻求,就是一生一世住在主的殿中。
item in Exodo declarat scriptura diuina pressuris multiplicari nos potius et augeri dicens: quantoque eos deprimebant, tanto plures fiebant et inualescebant magis.
”同样,在出埃及记中,神圣圣经指出我们借着压迫反而增多并成长,说道:“他们越发压辖他们,他们就越发多起来,越发强盛。
et in Apocalypsi protectio diuina promittitur in passionibus nostris.
”在启示录中,我们在受难中得到了神圣保护的应许。
nihil, inquit, eorum timeas quae passurus es.
祂说:“你不用怕你将要受的苦。
nec alius securitatem nobis et protectionem pollicetur quam qui et per Esaiam prophetam loquitur dicens: noli timere, quia te redemi et uocaui te nomine tuo: meus es tu.
”那给我们承诺安全与保护的,不是别人,正是借着先知以赛亚说话的那位,祂说:“不要害怕,因为我赎了你,我凭你的名召了你:你是属我的。
et si transieris per aquam, tecum sum et flumina te non inundabunt.
你若从水中经过,我与你同在,江河必不漫过你。
et si transieris per ignem, non conbureris, flamma te non conburet, quoniam ego Dominus Deus tuus sanctus Israel qui te saluum facio.
你若从火中行过,必不被烧,火焰也不着在你身上,因为我是主你的上帝,以色列的圣者,使你得救的那位。
qui et in euangelio promittit auxilium diuinum Dei seruis in persecutionibus non defuturum dicens: cum autem uos tradiderint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini.
”祂也在福音书中应许,在迫害中神对上帝仆人的帮助绝不会缺席,说道:“你们被交的时候,不要思虑怎么说话,或说什么话。
dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini.
到那时候,必赐给你们该说的话。
non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis.
因为说话的不是你们,乃是你们父的灵在你们里面说话。
et iterum: ponite in cordibus uestris non praemeditari excusare.
”又说:“你们当记在心里,不要预先预备怎样申辩。
ego enim dabo uobis os et sapientiam, cui non possint resistere [aduersarii uestri].
因为我必赐你们口才和智慧,是你们的敌人不能敌挡的。
sicut in Exodo ad Moysen cunctantem et ad populum ire trepidantem [Deus] loquitur dicens: quis dedit os homini et quis fecit mogilalum et surdum et uidentem et caecum? nonne ego Dominus Deus? et nunc perge, et ego aperiam os tuum et instruam te quid loquaris.
”正如在出埃及记中,对那犹豫不决、害怕走向百姓的摩西,上帝说话说道:“谁造人的口呢? 谁使人口哑、耳聋、眼明、眼瞎呢? 岂不是我主上帝吗? 现在去吧,我必开你的口,指教你所该说的话。
nec difficile est Deo aperire os hominis deuoti sibi et confessori suo inspirare constantiam et fiduciam loquendi qui in Numeris aduersus Balaam prophetam etiam asinam fecerit loqui.
”对于使自己奉献于祂的人,上帝开启其口,并向祂的宣信者注入坚定与说话的信心,这并非难事,因为祂在民数记中甚至让一匹母驴开口说话以反对先知巴兰。
quare in persecutionibus nemo cogitet quod periculum diabolus inportet, sed immo consideret quod auxilium Deus praestet, nec mentem labefactet humana infestatio, sed corroboret fidem diuina protectio, quando unusquisque secundum dominica promissa et fidei suae merita tantum accipiat de Dei ope quantum se credat accipere, nec sit quod omnipotens praestare non possit, nisi si accipientis fides caduca defecerit.
因此,在迫害中,谁也不要想魔鬼会带来什么危险,而倒要思考上帝会提供什么帮助;不要让人的侵害动摇心志,而要让神的保护巩固信仰。 因为每个人根据主的应许和自己信仰的功绩,相信自己能得到多少,就从上帝的帮助中获得多少;全能者没有什么是不能提供的,除非接受者的信仰衰微而破产。