§4Haec egomet saepe mecum.
这些事我常在心中自忖。
nam et ipse quam plurimis uitae prioris erroribus inplicatus tenebar, quibus exui me posse non crederem: sic uitiis adhaerentibus obsecundans eram, desperatione meliorum malis meis uelut iam propriis ac uernaculis et fauebam.
因为我自己以前也曾被束缚于旧生活的极多错误之中,我不相信自己能从中解脱出来:我是如此顺从于那些纠缠不清的恶德,以至于在对更好事物的绝望中,我甚至纵容自己的邪恶,视其为已经属于我自己的、土生土长的东西。
sed postquam undae genetalis auxilio superioris aeui labe detersa in expiatum pectus ac purum desuper se lumen infudit, postquam caelitus spiritu hausto in nonum me hominem natiuitas secunda reparauit, mirum in modum protinus confirmare se dubia, patere clausa, lucere tenebrosa, facultatem dare quod prius difficile uidebatur, geri posse quod inpossibile putabatur, ut esset agnoscere terrenum fuisse, quod prius carnaliter natum delictis obnoxium uiueret, Dei esse coepisse, quod iam Spiritus sanctus animaret.
但是,在重生的泉水帮助下,前世的污垢被洗净,天上的光芒注入了得到净化而纯洁的胸怀之后;在吸入了来自上天的灵,第二次诞生将我重塑为新人之后,顿时以奇妙的方式,疑惑之事开始变得确定,封闭之事敞开,黑暗之事照亮,先前看似困难的事情变得可行,先前被认为不可能的事情得以完成,从而让人能认识到,先前那依肉体出生、受制于罪恶而活着的部分,是属于尘土的;而今由圣灵赋予生命的部分,已开始属于上帝。
scis profecto et mecum pariter recognoscis, quid detraxerit nobis quidue contulerit mors ista criminum, uita uirtutum.
你当然知道,并且和我一同承认,那罪恶之死、美德之生,从我们身上夺去了什么,又给我们带来了什么。
scis ipse, nec praedico.
你自己知道,我无须宣扬。
in proprias laudes odiosa iactatio est: quamuis non iactatum possit esse sed gratum, quicquid non uirtuti hominis adscribitur, sed de Dei munere praedicatur, ut iam non peccare esse, coeperit fidei, quod ante peccatum est, fuerit erroris humani.
夸耀自己的功绩是令人厌恶的自吹自擂;尽管,只要任何事情不归功于人的美德,而被宣扬为上帝的恩赐,那就不是夸耀,而是感恩。 从而,如今不再犯罪已开始属于信仰,而以前所犯的罪则属于人类的谬误。
Dei est, inquam, Dei omne, quod possumus.
我说,我们所能做到的一切,都是上帝的,全都是上帝的。
inde uiuimus, inde pollemus, inde sumpto et concepto uigore hic adhuc positi futurorum indicia praenoscimus: sit tantum timor innocentiae custos, ut qui in mentes nostras indulgentiae caelestis adlapsu clementer Dominus influxit, in animi oblectantis hospitio iusta operatione teneatur, ne accepta securitas indiligentiam pariat et uetus denuo hostis obrepat.
由此我们生存,由此我们强壮,由此我们汲取并怀抱活力,虽然仍被置于此地,却能预知未来的预兆。 但愿只有敬畏作为无辜的守护者,使那因天恩之降临而仁慈地流入我们心灵的主,能通过正义的行持,被留置于欢喜的灵魂之款待中,免得获得的安逸产生疏忽,而那古老的仇敌再次悄悄侵入。
§5Ceterum si tu innocentiae, si iustitiae uiam teneas inlapsa firmitate uestigii tui, si in Deum uiribus totis ac toto corde suspensus hoc sis tantum quod esse coepisti, tantum tibi ad licentiam datur, quantum gratiae spiritalis augetur.
然而,如果你能以坚定不移的步伐走在无辜与正义的道路上,如果你全身心仰赖上帝,仅保持你已经开始成为的样式,那么你所被赋予的权能,便与你所增加的属灵恩典等量。
non enim, qui beneficiorum terrestrium mos est, in capessendo de Deo munere munere ulla uel modus est.
因为,接受来自上帝的赐予,并不像尘世恩惠的习俗那样,有任何限制或度量。
profluens largiter spiritus nullis finibus premitur nec coercentibus claustris intra certa metarum spatia frenatur.
丰沛流淌的灵不受任何边界的压制,也不被限制性的障碍约束在特定界限的范围内。
manat iugiter, exuberat afluenter: nostrum tantum sitiat pectus et pateat.
它源源不断地流动,充盈地溢出:只要我们的胸怀渴望并敞开。
quantum illuc fidei capacis adferimus, tantum gratiae inundantis haurimus.
我们带去多少容纳信仰的器皿,就汲取多少泛滥的恩典。
inde iam facultas datur, castitate sobria, mente integra, uoce pura in medellam dolentium posse uenenorum uirus extitinguere, animorum desipientium labes reddita sanitate purgare, infestis iubere pacem, uiolentis quietem, ferocientibus lenitatem, inmundos et erraticos spiritus, qui se expugnandis hominibus inmerserint, ad confessionem minis increpantibus cogere, ut recedant duris uerberibus urguere, conflictantes, eiulantes, gementes incremento poenae propagantis extendere, flagris caedere, igne torrere.
由此,权能已被赋予:以清醒的贞洁、纯全的心灵、纯洁的声音,去治愈痛苦之人,熄灭毒药的毒素,通过恢复健康来清除愚妄灵魂的污点,命令敌对者和平,暴力者安静,狂暴者温和,以威胁的指责强迫那些为侵害人类而潜入的污秽流荡之灵进行忏悔,以严厉的鞭笞驱逐他们使之退去,以不断扩大的惩罚拉长那些挣扎、哀号、呻吟的恶灵,用皮鞭抽打他们,用烈火炙烤他们。
res illic geritur nec uidetur: occulta plaga et poena manifesta.
事情在那里进行,却看不见:暗中的打击,明显的惩罚。
ita quod esse iam coepimus, acceptus spiritus licentia sua potitur: quod necdum corpus ac membra mutauimus, adhuc carnalis aspectus saeculi nube caecatur.
如此,对于我们已经开始成为的样式,所接受的灵行使其自主的权能;因为我们尚未改变身体与肢体,肉眼的视线仍被尘世之云所蒙蔽。
quantus hic animi potentatus est, quanta uis est, non tantum ipsum esse subtractum perniciosis contactibus mundi, ut quis expiatus et purus nulla incursantis inimici labe capiatur, sed adhuc maiorem et fortiorem uiribus fieri, ut in omnem adversarii grassantis exercitum inperioso iure dominetur.
这是何等的心灵主权,何等的力量! 不仅使自己免受世俗有害接触的侵害,从而使被净化和纯洁的人不被任何来袭仇敌的污点所俘获,而且在力量上变得更加伟大和强壮,从而以统治性的权利主宰行暴仇敌的整个军队。