Humanitext Reader

奥古斯丁 · 致凯撒里亚教会民众讲道词 §5-6

教会合一之外的洗礼与救恩之不可得

第 4 段,共 5 段 · 拉丁语

内容简介

作者以亚伯拉罕之子的继承权为例,警告多纳特派信徒,即使他们拥有洗礼的标记,但只要处于公教会的一致(爱)之外,就无法获得救恩,哪怕因信仰殉道也无法获得冠冕。

§5Et certe uideamus quid habes.
且让我们确实看看你拥有什么。
\'habeo,\' inquis, \'sacramentum, habeo baptismum*.
你说:“我拥有圣事,我拥有洗礼。
si dicam tibi \'proba\', ostendis mihi quid acceperis, dicis quid confessus fueris, dicis quid teneas.
”如果我对你说“证明它”,你就向我展示你接受了什么,说出你宣信了什么,说出你持守着什么。
agnosco, non muto, non exsufflo; absit ut, cum quaero salutem desertoris, faciam iniuriam imperatori.
我承认它,不改变它,也不吹气排斥它;绝不至于,当我在寻找逃兵的救恩时,反倒对皇帝做出了冒犯。
ergo probasti mihi quod habeas sacramentum; exponendo sacramentum probasti mihi te habere fidem.
因此,你向我证明了你拥有圣事;通过阐释圣事,你向我证明了你拥有信仰。
proba mihi quod habeas caritatem: tene unitatem.
向我证明你拥有爱:请保持一致。
nolo mihi dicas \'habeo caritatem\': proba.
我不想你对我说“我拥有爱”:证明它。
unum patrem habemus: simul oremus.
我们拥有一位父亲:让我们一起祈祷。
quid tu dicis, quando oras, rogo te? \'pater noster qui es in caelis.
请问你祈祷时说什么? “我们在天的父。
\' deo gratias.
”感谢天主。
secundum magisterium domini nostri addidisti: qui es in caelis.
根据我们主的教导,你加上了:“在天的”。
singulos enim patres habebamus in terris, unum inuenimus simul in caelis.
因为我们在地上曾各有各的父亲,但在天上我们共同找到了一位。
pater noster qui es in caelis: ipsum inuocas patrem.
“我们在天的父”:你所呼求的就是这位父亲本身。
pater noster unam coniugem habere uoluit.
我们的父亲希望拥有一位妻子。
qui ergo adoramus unum patrem, quare non agnoscimus unam matrem? si natum te dicis de alia, et de sinu alieno ipsa te peperit.
那么,崇拜同一位父亲的我们,为什么不承认同一位母亲呢? 如果你说自己是由另一个女人所生,那么她是从外人的子宫里生下了你。
quod dixi, non omnes intellegere potuistis.
我所说的话,并不是你们所有人都能理解。
nouimus per legitimas coniuges factum esse, ut etiam, qui non de legitimis coniugibus nascerentur, in eadem hereditate sociarentur.
我们知道,通过合法的妻子,使得那些并非由合法妻子所生的人也能在同一继承权中联合起来。
hoc uoluntas coniugis fecit.
这是妻子的意愿做成的。
nam Ismahel exheredatus est.
因为以实玛利被剥夺了继承权。
ipsum Sara pepererat, etsi de utero alieno.
萨拉生下了他,虽然是通过别人的子宫。
Sara pepererat utero alieno, uoto suo.
萨拉出于自己的心愿,通过别人的子宫生下了他。
ipsa enim dixit: uolo enim de ista mihi filios facias, et ideo fecit Abraham.
因为她自己说:“我希望你通过那个女人生下属于我的孩子”,于是亚伯拉罕便这样做了。
uxor enim non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier.
因为妻子对自己的身体没有支配权,支配权在丈夫;同样,丈夫对自己的身体没有支配权,支配权在妻子。
nam filius esset, si non superbisset; superbus est exheredatus Ismahel.
因为如果他没有骄傲,他本会是一个儿子;骄傲的以实玛利被剥夺了继承权。
erexit enim ancilla ceruicem, ut diceretur: eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.
因为女奴抬高了头颈,以至于人们说:“赶走这女奴和她的儿子;因为女奴的儿子不能与我的儿子以撒一同承受产业。
nam uis nosse quid ualeat pax, quid ualeat concordia, quid ualeat humilitas, et quid impediat superbia? Ismahelem exheredauit, filios autem ancillarum de Iacob, quia et illi ut nascerentur coniugia iusta uoluerunt, filios ergo ancillarum de Iacob nouimus in unam hereditatem aduocatos.
”你想要知道和平有什么力量、和睦有什么力量、谦逊有什么力量,而骄傲又会造成什么阻碍吗? 他剥夺了以实玛利的继承权,但是对于雅各的众女奴的儿子们,因为他们也是为了出生而需要合法的婚姻,所以我们知道雅各的女奴的儿子们被召集来共享同一份产业。
simul numerati sunt omnes patriarchae duodecim; nullum ab altero uteri diuersitas separauit, quia omnes caritas sociauit.
所有十二位族长一起被计入总数;母腹的不同没有使他们中的任何一个与其他人分离,因为爱使他们联结在一起。
quid interest ergo ubi baptismum acceperis? baptismus meus est, dicit tibi Sara, baptismus meus est, dicit tibi Rachel.
那么,你在哪里接受洗礼又有什么关系呢? 萨拉对你说:“洗礼是我的”,拉结也对你说:“洗礼是我的”。
noli superbire, ueni ad hereditatem, maxime quia ipsa hereditas non est illa terra quae data est filiis Iacob.
不要骄傲,来继承这份产业,尤其是因为这份产业本身并不是赐给雅各子孙的那片土地。
filiis Israel data est terra; quanto a pluribus possidebatur, tanto plus angustabatur.
以色列的子孙得到了土地;拥有它的人越多,它就显得越狭窄。
hereditas nostra pax uocatur; testamentum lego: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis.
我们的产业被称为和平;我宣读遗嘱:“我将我的和平赐给你们,我将我的和平留给你们。
simul teneamus quod diuidi non potest.
”让我们共同持守这无法分割的东西。
non eam angustat numerosus possessor, quanticumque uenerint, sicut promissum est: sic erit semen tuum tamquam stellae caeli et sicut arena quae est ad labium maris.
无论有多少人来,众多的占有者并不会使其变狭窄,正如应许的那样:“你的后裔将要像天上的星,又像海边的沙。
in semine tuo benedicentur omnes gentes.
”“地上万族都将因你的后裔而蒙受祝福。
et uidi, inquit in Apocalypsi, multos in stolis albis et habentes palmas, quos numerare nemo potest, uenientes ex omnibus gentibus.
”正如《启示录》中所说:“我看见,有许多人身穿白袍,手里拿着棕树枝,没有人能数过来,他们来自万国。
ueniant, pacem teneant.
”让他们来吧,让他们保持和平。
angusta non fit nostra possessio; angustias non facit nisi sola dissensio.
我们的产业不会变窄;除了分裂之外,没有什么会造成狭窄。
ecce, fratres mei, ut angustias adhuc patiamur, dissensio facit fratris nostri: consentiat in pace, et facta est latitudo.
看啊,我的弟兄们,我们至今仍遭受狭窄,正是我们弟兄的分裂所造成的:让他同意和平,宽阔便成就了。
§6Sed quid faciamus, nisi fraternam infirmitatem feramus et non deficiamus? sudor iste meus credimus quod erit fructuosus.
但除了担当弟兄的软弱并且不气馁之外,我们还能做什么呢? 我们相信我的这番汗水将会结出果实。
dominus deus noster, qui uoluit ut ueniremus ad uos, qui iussit ut eum quaereremus, qui fecit ut eum interim facie tenus inueniremus, adiutos orationibus uestris faciet nos inuenire cor eius, laetari de concordia eius, gratias agere deo de salute eius, quam non potest habere nisi in ecclesia catholica.
我们的主天主,祂意愿我们来到你们这里,祂命令我们寻找他,祂使我们目前得以与他面对面相遇,祂将在你们祈祷的助佑下,使我们找到他的心,因他的和睦而喜乐,并为他的救恩向天主献上感谢,而这救恩是他除了在公教会之外无法获得的。
extra catholicam ecclesiam totum potest praeter salutem: potest habere honorem, potest habere sacramenta, potest cantare alleluia, potest respondere \'amen\', potest euangelium tenere, potest in nomine patris et filii et spiritus sancti fidem habere et praedicare, sed nusquam nisi in ecclesia catholica salutem poterit inuenire.
在公教会之外,他能拥有除救恩以外的一切:他能拥有尊荣,他能拥有圣事,他能唱阿肋路亚,他能回答“阿门”,他能持守福音,他能在父、子及圣神之名内拥有并宣讲信仰,但除了在公教会内,他在任何地方都无法找到救恩。
transeunt enim omnia ista, fratres mei.
因为这一切都会过去,我的弟兄们。
modo putat quia magnus erit apud suos, si non consenserit et dictus fuerit martyr partis Donati.
现在他以为,如果他不表示同意,并且被称为多纳特派的殉教者,他在自己人当中就会变得伟大。
absit! tollatur in nomine domini de corde eius iste typhus.
绝非如此! 愿这骄傲奉主之名从他的心中被除去。
nouit et ipse, legit et ipse: si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest.
他自己也知道,他自己也读过:“我若舍身投火被焚烧,却没有爱,对我毫无益处。
ego non dico: si aliquas iniurias quasi iactet se passum esse pro parte Donati aut aliqua damna terrena, nihil ei prodest.
”我不是说:如果他夸耀自己为多纳特派遭受了某些侮辱或某些世俗的损失,这对他就毫无益处。
ego plus dico: si patiatur foris inimicum Christi, non catholicum fratrem suum quaerentem salutem eius, sed inimicum Christi si foras patiatur et dicat ei foras ab ecclesia Christi inimicus Christi: \'pone thus idolis, adora deos meos\', et non adorans occidatur ab inimico Christi, sanguinem fundere potest, coronam accipere non potest.
我说得更多:如果他在外面遭受基督仇敌的迫害——不是寻找他救恩的公教会弟兄,而是在外面遭受基督仇敌的迫害,并且基督的仇敌在基督的教会之外对他说:“给偶像献香,崇拜我的神明”,而他因不崇拜而被基督的仇敌杀害,他可以流血,却不能接受冠冕。

词汇与语法注释

  1. §5absit ut, cum quaero salutem desertoris, faciam iniuriam imperatori. — ‘absit ut’ 结构后接虚拟语气(此处为 ‘faciam’),表示强烈的否定或厌恶(“绝非……”、“万不至于……”)。‘cum quaero’ 引导时间状语从句。通过 ‘desertoris’(逃兵)与 ‘imperatori’(皇帝/指挥官)的对比,奥古斯丁将多纳特派信徒比作带标记迷失的逃兵,强调若将洗礼(基督的标记)视作无效,则是对皇帝(基督)的冒犯。
  2. §5nam filius esset, si non superbisset — 一个混合型的反事实条件句。条件从句(protasis)使用虚拟语气过去完成时(‘superbisset’,“如果他没有骄傲的话”),而主句(apodosis)则使用虚拟语气未完成时(‘esset’,“[现在也]会是儿子”,指过去持续的状态或现在的状态)。
  3. §6si patiatur... et dicat... et non adorans occidatur... sanguinem fundere potest, coronam accipere non potest. — 这是一个混合条件句,在条件从句中使用了现在时虚拟语气(‘patiatur’,‘dicat’,‘occidatur’)来表达假设性的可能性(即使他在外面遭受如此迫害并被杀),而在主句中使用了现在时直说语气(‘potest’),将结果(他能够流血,却无法得到冠冕)作为客观事实进行强调。

引用这一段

奥古斯丁, 致凯撒里亚教会民众讲道词 §5-6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077c.humanitext-lat1:5-6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。