Humanitext Reader

奥古斯丁 · 致凯撒里亚教会民众讲道词 §7-9

多纳特派的迫害历史与出于爱的挽回

第 5 段,共 5 段 · 拉丁语

内容简介

作者指出了多纳特派曾迫害凯基利安奴斯并上诉于世俗皇帝的历史事实,以此反驳对方,证明根据其自身逻辑,义人也可以迫害不义之人。作者进一步揭露了多纳特派过去的暴力行径,并强调公教会争取弟兄回归的努力是出于爱的救恩。

§7Ipsi nouerunt, quando in collatione nostra fuerunt quam Carthagine habuimus, quomodo confessi sunt, quia parentes eorum fecerunt persecutionem Caeciliano episcopo.
他们自己知道,当他们在我们于迦太基举行的会议上时,他们是如何承认他们的先人曾对主教凯基利安奴斯施加迫害的。
tunc a catholica discordantes schisma fecerunt.
那时,他们与公教会产生分歧,制造了分裂。
persecuti sunt illum parentes ipsorum, id est primi qui fecerunt partem Donati persecuti sunt Caecilianum.
他们自己的先人迫害了他,也就是说,最初创立多纳特派的人迫害了凯基利安奴斯。
perduxerunt illum persequendo usque ad iudicium imperatoris, miserunt crimina ipsius imperatori, quae uera non existebant.
他们通过迫害,将他一直带到皇帝的审判面前,并把对他的指控呈送给皇帝,而那些指控并非属实。
iussit audiri causam imperator.
皇帝下令审理此案。
audita est apud episcopos, falsa illa crimina inuenta sunt, absolutus est Caecilianus.
案件在主教们面前进行了审理,那些指控被发现是虚假的,凯基利安奴斯被宣告无罪。
nec illi a persequendo destiterunt, sed imperatorem saepe interpellauerunt, ubi postea iudicem causae constituerunt et ipse inter partes audiuit et cognouit.
但他们并未停止迫害,而是多次向皇帝申诉,随后他们以此指定了该案的裁判官,皇帝亲自在双方之间进行听证并查明了事实。
cognouit imperator, innocentem Caecilianum iudicauit.
皇帝查明了事实,判定凯基利安奴斯是清白的。
et cum hoc obiceremus, contenderunt nobiscum et dixerunt, quia Caecilianum damnarit imperator in exilium.
而当我们以此向他们提出异议时,他们与我们争辩,声称皇帝将凯基利安奴斯判处了流放。
quod falsum est.
这是虚假的。
sed tamen uidete quid dixerunt, quia persequentibus maioribus suis adductus est ad imperatorem Caecilianus et missus in exilium.
然而,且看看他们说了什么:他们说,因为他们先人的迫害,凯基利安奴斯被带到皇帝面前并被送去流放。
gesta legimus, prosecutiones ipsius sunt, manus ipsius tenentur subscribentis uerbis suis.
我们阅读了官方记录,那些是他们自己的陈述,并且保留了他们自己在其言词下署名的亲笔字迹。
intendite, obsecro uos, diiudicate modo causam nostram.
恳求你们,请留心听,现在就来评判我们的案子吧。
certe persecuti sunt maiores sui Caecilianum, certe ad imperatorem perduxerunt, certe ut damnaretur fecerunt.
确实,他们的先人迫害了凯基利安奴斯;确实,他们将他带到了皇帝面前;确实,他们设法使他遭受了判决。
nolo dicere quia non est damnatus, nolo dicere quia innocens est pronuntiatus, sed hoc sit quod dicunt.
我不想说他没有被判罪,我也不想说他被宣告无罪,就让事情照他们所说的那样吧。
quando eum persequebantur, quando damnari fecerunt, tunc quid erat Caecilianus? quando persecutionem patiebatur a maioribus istorum, quid erat? dicatur mihi: quid erat? christianus erat? catholicus erat? aut quid erat? non dicunt non erat catholicus\', sed \'criminosus\'.
当他们迫害他时,当他们使他被判罪时,那时凯基利安奴斯是什么? 当他遭受这些人的先人迫害时,他是什么? 告诉我:他是什么? 他是基督徒吗? 他是公教徒吗? 或者他是什么? 他们不说“他不是公教徒”,而是说“他是罪人”。
possunt ergo pati persecutionem a sanctis homines criminosi.
因此,罪人也可以遭受圣人的迫害。
prorsus hoc accipiamus: criminosus erat Caecilianus qui persecutionem patiebatur.
我们完全可以接受这一点:遭受迫害的凯基利安奴斯是个罪人。
sic enim non dico (mentiebantur>, sed \'fallebantur\', ut et nos illis consentiamus: \'criminosus erat\'.
因为这样,我不用说〈他们撒了谎〉,而是说“他们搞错了”,以便我们也能同意他们: “他是个罪人”。
qui faciebant quid erant? quod uis elige.
那些施加迫害的人又是什么? 选你想选的吧。
si iniqui erant, desere iniquos, ueni ad nos; si autem sancti erant, potest ergo fieri ut sancti persequantur iniustum.
如果他们是不义的,那就离开不义的人,到我们这里来;但如果他们是圣洁的,那么圣人迫害不义之人便是可能发生的事。
noli nobis irasci, si persequimur, noli dicere: iniusti estis qui persequimini.
如果我们进行迫害,请不要对我们发怒,不要说:“你们这些迫害人的是不义的。
iam enim ostendistis, quia fieri potest ut et iusti persequantur iniustum.
”因为你们已经表明,即使是义人,也有可能去迫害不义的人。
fieri potest aut non potest? unum de duobus dicatur mihi.
这可能还是不可能? 请告诉我这两者中的一个。
si fieri non potest, quare uestri persecuti sunt Caecilianum? si autem fieri potest, quid miraris? quid laudas poenam et non ostendis causam? beati, ait dominus, qui persecutionem patiuntur.
如果不可能,为什么你们的人要迫害凯基利安奴斯? 但如果可能,你又有什么好奇怪的? 为什么你只赞美所受的惩罚,却不表明原因? 主说:“受迫害的人是有福的。
adde: propter iustitiam, et separasti latrones, separasti maleficos, separasti adulteros, separasti impios, separasti sacrilegos, separasti haereticos.
”请加上:“为了正义”,这样你就把强盗区分开来了,把作恶者区分开来了,把通奸者区分开来了,把不虔敬者区分开来了,把亵渎圣物者区分开来了,把异端者区分开来了。
tales persecutionem patiuntur, sed non propter iustitiam.
这些人在遭受迫害,但不是为了正义。
§8Et tamen qualem persecutionem patitur frater noster, qui adductus est ad nos? ipsa est persecutio gloriosior; de illa prorsus profiteor.
然而,那被带到我们这里来的我们的弟兄,到底在遭受怎样的迫害呢? 这正是更显荣耀的迫害;我完全公开承认这一点。
reprehendat qui uult: talem persecutionem profiteor.
谁想指责就指责好了:我公开承认这样的迫害。
psalmum lego: detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar.
我宣读诗篇:“暗中诽谤邻里的,我必迫害他。
si recte persequor occulte proximo detrahentem, non rectius persequor dei ecclesiam publice blasphemantem, quando dicit non est ipsa\', quando dicit \'nostra est quae in parte est\', quando dicit ilia meretrix est\'? ergo blasphemantem ecclesiam non persequar? persequar plane, quia membrum sum ecclesiae, persequar plane, quia filius sum ecclesiae.
”如果我迫害暗中诽谤邻里的人是正当的,那么当有人公然亵渎天主的教会,说“她不是那真正的教会”,说“属于我们这个派别的才是真正的教会”,说“她是个妓女”时,我难道不应该更有理由去迫害他吗? 那么,我难道不应该迫害那亵渎教会的人吗? 我当然要迫害,因为我是教会的肢体;我当然要迫害,因为我是教会的儿子。
ipsius uoce ecclesiae utor, ipsa ecclesia per me dicit in psalmo: persequar inimicos meos et comprehendam illos, et non conuertar donec deficiant.
我使用的是教会自己的声音,教会自己通过我在诗篇中说:“我要迫害我的仇敌,并要追上他们,不将他们灭绝,我总不转回。
deficiant in malo, proficiant in bonum.
”愿他们在恶中消亡,在善中进步。
fratres, ne putetis aliquid nonum factum esse fratri nostro.
弟兄们,不要以为在我们的弟兄身上发生了什么新鲜事。
pars Donati quando praeualebat Constantinae, laicum nostrum catechumenum natum de parentibus catholicis Petialius tenuit, uim fecit nolenti, scrutatus est fugientem, inuenit latentem, extraxit pauentem, baptizauit trementem, ordinauit nolentem.
当多纳特派在君士坦丁那占优势时,佩蒂利亚努斯抓住了我们一位由公教父母所生的平信徒慕道者;他对不情愿的他施加暴力,搜寻逃跑的他,找到了躲藏的他,拉出了恐惧的他,为颤抖的他施洗,并不顾他的反对将他祝圣。
ecce qualem uiolentiam fecit in nostro! rapuit ille ad mortem: nos non trahimus ad salutem?
看啊,他对我们的人施加了怎样的暴力! 他强行将人掠向死亡:难道我们不该将人引向救恩吗?
§9Haec locutus sum caritati uestrae propter illud quod dixistis: aut hic aut nusquam.
我向你们亲爱的诸位说这些话,是因为你们曾说:“要么在这里,要么无处存在。
hoc enim et nos uolumus, ut \'hic hic\' sed in pace, hic hic\' sed in unitate, \'hic hic\' sed in caritatis societate.
”因为这确实也是我们所希望的,即“在这里,在这里”但要在和平中,“在这里,在这里”但要在统一中,“在这里,在这里”但要在爱的团契中。
tunc bene (hi c).
在那时,〈在这里〉才是好的。
nam (si non sic), melius \'nusquam\' quam hic).
因为〈若非如此〉,与其〈在这里〉,不如“无处存在”。
sed praestet dominus, ut hic) potius quam \'nusquam\'.
但愿主赐予我们,使我们能够〈在这里〉,而不是“无处存在”。
si non \'hic\', absit ut non alibi, absit.
即使不“在这里”,也绝不至于不在其他地方,绝不至于。
hic aut alibi.
在这里或在其他地方。
audistis, audiuit.
你们听到了,他也听到了。
quid in eius animo deus egerit, ipse nouit.
天主在他的心灵里作了什么工作,祂自己知道。
nos enim aurem forinsecus percutimus, ille nouit intus loqui, ille intus praedicat pacem nec cessat praedicare, si audiatur.
因为我们只是从外面叩击耳朵,而祂知道如何在内心说话;他在内心宣讲和平,如果有人听从,祂就不会停止宣讲。
aderit misericordia eius adiuuantibus orationibus uestris, ut sit fructuosus labor noster.
在你们祈祷的书面助佑下,祂的仁慈将会临在,使我们的劳苦能结出果实。
tamen si hodie communicare noluerit, quamuis fatigari non debeamus, sed instare quantum possumus debeamus, nec sic tamen fatigari debemus.
然而,如果他今天不愿意领受共融,尽管我们不应该感到疲倦,而是应该尽我们所能去促请,但即便如此,我们仍不可感到疲倦。
differre possumus, auferre instantiam nostram nec possumus nec debemus.
我们可以推迟,但放弃我们的坚持,我们既不能,也不应该这样做。
aderit ille qui huc illum ad nos perduxit, ut nos faciat cum illo in unitate uobiscum et in sua pace gaudere.
那将他带到我们这里来的主将会临在,使我们能与他一起,在与你们的统一中,并在祂自己的和平中共同欢喜。

词汇与语法注释

  1. p.176persequentibus maioribus suis — 夺格绝对结构。`maioribus suis` 为逻辑主语,现在分词 `persequentibus` 为逻辑谓语,表示因果关系(“由于他们的先人迫害”)。
  2. 7nolo dicere quia non est damnatus — 此处未使用古典拉丁语中常用的“对格加不定式”结构(Accusativus cum Infinitivo),而是使用了后期拉丁语特征的由 `quia` 引导的直陈语气从句,作为 `nolo dicere`(“我不想说”)的宾语。
  3. 8detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar — 引用自诗篇100(101):5。此处采用了一种倒装结构:将宾格分词短语 `detrahentem...` 置于句首,随后在主句中由宾格指示代词 `hunc` 承接以示强调。
  4. 9si non sic — 一种省略了动词(如 `erit` 或 `se habebit`)的条件从句惯用表达,意为“若非如此”。

引用这一段

奥古斯丁, 致凯撒里亚教会民众讲道词 §7-9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077c.humanitext-lat1:7-9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。