§3Et quid non habent, ait mihi aliquis, qui haec habent? tu dicis: habent baptismum Christi? dico.
“那么,拥有这些东西的人,还有什么没有呢? ”有人对我说。 你说:“他们拥有基督的洗礼吗? ”我说,拥有。
tu dicis: habent fidem Christi? dico.
你说:“他们拥有基督的信仰吗? ”我说,拥有。
si ergo haec habent, quid non habent? quid est baptismus? sacramentum.
因此,如果他们拥有这些,他们还有什么没有呢? 洗礼是什么? 是圣事。
audi apostolum: si sciero omnia sacramenta.
请听使徒的话:“我若知道全备的圣事。
multum est scire omnia dei sacramenta;
”知道天主所有的圣事是一件伟大的事;无论我们知道多少圣事,谁能知道天主所有的圣事呢?
quantacumque sciamus sacramenta, quis nouit dei omnia sacramenta? quid ait apostolus? si sciero omnia sacramenta, si habeam omnem prophetiam, adde adhuc: et omnem scientiam.
使徒说什么? “我若知道全备的圣事,我若有全备的先知之恩,”再加一句:“和全备的知识。
(sed de fide dixeras).
”(但是,你曾说起过信仰)。
audi adhuc: si habeam omnem fidem.
再听一句:“我若有全备的信仰。
difficile est habere omnem fidem, quomodo difficile est noscere omnia sacramenta.
”要拥有全备的信仰是困难的,正如认识所有的圣事也是困难的一样。
et quid est quod dicit: (omnem) ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum? intendite, fratres, intendite, obsecro uos, apostoli uocem et uidete, quare cum tantis laboribus et periculis fratres nostros quaeramus.
他所说的“(全备的信仰)以至于能够移山,却没有爱,我就什么也不是”是什么意思呢? 弟兄们,请注意,我恳求你们,请注意使徒的声音,并看看我们为什么要冒着如此大的辛劳和危险去寻找我们的弟兄。
caritas eos quaerit de cordibus nostris.
是爱从我们的心中寻找他们。
propter fratres meos et propinquos meos, dicit psalmus, loquebar pacem de te, ad sanctam Hierusalem loquens.
诗篇说:“为了我的弟兄和同伴的缘故,我为你祈求平安,”这是对圣城耶路撒冷所说的。
uidete ergo, fratres mei, quid dixit apostolus: si habuero omnia sacramenta, omnem scientiam, prophetiam, fidem — qualem fidem? — ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum.
因此,我的弟兄们,看看使徒说了什么:“我若有全备的圣事、全备的知识、先知之恩、信仰——怎样的信仰? ——以至于能够移山,却没有爱,我就什么也不是。
non dixit: illa omnia nihil sunt,\' sed: si caritatem non habeam, nihil sum.
”他没有说:“那一切都算不得什么,”而是说:“我若没有爱,我就什么也不是。
quis enim demens diceret: nihil sunt dei sacramenta? quis demens diceret: nihil est prophetia, nihil scientia, nihil fides? non illa nihil sunt, sed cum illa magna sint, ego magna habens si caritatem non habeam, nihil sum.
”因为谁会疯狂到说“天主的圣事算不得什么”呢? 谁会疯狂到说“先知之恩算引得什么,知识算不得什么,信仰算不得什么”呢? 那些并非算不得什么,而是尽管那些是伟大的,如果拥有伟大之物的我没有爱,我就什么也不是。
magna illa sunt et magna habeo et nihil sum, si caritatem non habeo, per quam mihi prosunt quae magna sunt.
那些是伟大的,我也拥有伟大之物,但如果我没有爱,我就什么也不是,正是通过爱,那些伟大之物才对我大有裨益。
si enim non habeo caritatem, illa inesse possunt, prodesse non possunt.
因为如果我没有爱,那些东西可以在我里面,却不能对我大有裨益。
§4Attende ergo, frater, attende, obsecro te.
因此,弟兄啊,请注意,我恳求你,请注意。
dicis mihi: quid me quaeris? respondeo: quia frater meus es.
你对我说:“你为什么寻找我? ”我回答:“因为你是我的弟兄。
respondes mihi et dicis: si perii, quid me quaeris? et ego respondeo: si non perisses, non quaererem.
”你回答我并说:“如果我迷失了,你为什么寻找我? ”我也回答:“如果你没有迷失,我就不会寻找你了。
quid me quaeris? dicis mihi: si perii, quid me quaeris? cum ego respondeam: quaero quia peristi.
”“你为什么寻找我? ”你对我说,“如果我迷失了,你为什么寻找我? ”而我回答:“我寻找你,是因为你迷失了。
et quare quaero, quo fructu quaero? ut aliquando dicatur mihi: frater tuus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est.
”我寻找是为了什么,能有什么成果? 是为了有一天有人对我说:“你的弟兄是死而复生,失而复得的。
respondes et dicis mihi: sed habeo sacramentum.
”你回答并对我说:“但我有圣事。
habes, agnosco; propter hoc te quaero.
”你拥有,我承认;正因如此,我才寻找你。
magnam causam addidisti, quare diligentius te quaeram.
你增加了一个重大的理由,让我应当更勤勉地寻找你。
ouis es enim de grege domini mei, cum signo errasti; ideo quaero magis, quia ipsum signum habes.
因为你是我的主的羊群中的一只羊,你带着印记迷失了;因此我更要寻找你,因为你拥有这印记本身。
quare unam ecclesiam non possidemus? unum signum habemus;
为什么我们不共同拥有一座教会? 我们拥有相同的印记;为什么我们不在同一个羊圈里?
quare in uno ouili non sumus? ideo te quaero, ut hoc sacramentum sit tibi in salutis adiutorium, non in damnationis testimonium.
我寻找你,是为了让这圣事成为你救恩的助佑,而不是惩罚的证据。
nescis quia desertor de charactere damnatur, de quo militans honoratur? ideo te quaero, ut non pereas cum signo.
难道你不知道,脱逃者因其印记而被定罪,而服役的士兵却因其获得荣耀吗? 因此我寻找你,免得你带着印记灭亡。
salutis enim signum est, si habeas salutem, si habeas caritatem.
因为,如果你拥有救恩,如果你拥有爱,它就是救恩的印记。
hoc enim signum salutis extra tibi inesse potest, prodesse non potest.
因为这救恩的印记在外面虽能在你里面,却不能对你大有裨益。
ueni, ut prosit tibi quod habebas, non ut accipias quod habebas, sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas et accipias quod non habebas.
来吧,为了让那曾属于你的东西对你产生裨益,不是为了让你重新接受你曾拥有的,而是为了让你曾拥有的开始对你产生裨益,并让你接受你曾没有的东西。
habebas enim signum pacis, ipsam pacem non habebas.
因为你曾有和平的印记,却唯独没有和平本身。
in domo illa, id est in te, discordia habitabat et in limine titulos pacis figebat.
在那座房子里,也就是在你里面,不和居住着,并在门槛上挂着和平的标牌。
agnosco titulos, sed quaero habitantem.
我认得这些标牌,但我寻找居住者。
lego titulum pacis: baptismus in nomine patris et filii et spiritus sancti.
我读着和平的标牌:“因父、子及圣神之名的洗礼。
titulus pacis est, lego; quis habitet, quaero.
”这是和平的标牌,我读到了;但谁住在里面,我查问。
fratrem meum attendo, titulum pacis agnosco.
我关注我的弟兄,我认得和平的标牌。
ipsum et ego habeo, intrare uolo.
这标牌我自己也有,我想进去。
quid est \'intrare uolo\'? fratrem me accipe, ut simul oremus patrem.
“我想进去”是什么意思? 接纳我为弟兄,以便我们一起向天父祈祷。
\'non tecum oro\'.
“我不与你一起祈祷。
tituli pacis sunt, et mihi discordia contradicit? plane laborabo adiuuante domino eicere discordiam male possidentem et introducere pacem tamquam legitimum possessorem.
”明明挂着和平的标牌,难道不和还要反驳我吗? 显然,在主的帮助下,我将努力赶出那非法占有的不和,并引入和平作为合法的占有者。
cum ergo discordiam excludo, pacem introduco, titulos pacis quare depono? dico plane domino meo: \'o Christe, qui es pax nostra, qui fecisti utraque unum.
因此,当我排除不和、引入和平时,为什么要把和平的标牌拆掉呢? 我显然要对我的主说:“噢,基督,你是我们的和平,你使双方合而为一。
fac nos unum, ut recte cantemus: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.
求你使我们合而为一,好让我们能正确地歌唱:看啊,弟兄们同居共处,是多么美好,多么令人愉悦。
introduc concordiam, pelle discordiam; introduc te ipsum in titulos tuos.
引入和睦,驱逐不和;请将你亲自引入你自己的标牌中。
tu mane, non alter possideat et de titulis tuis fallat.
请你留下来,不让别人占有并借你的标牌行骗。
tu muta istum contradictorem, qui una hora in cruce mutasti latronem. \'
求你改变这个反对者,你曾在一小时内就在十字架上改变了那强盗。 ”