§22Fulgentius dixit: Distringo illum, exsufflo et in remissione peccatorum uera aqua baptizo.
富尔根蒂乌斯说:“我约束他,吹气排斥他,并在赦罪的真水中施洗。
Augustinus respondit: Quomodo eius peccata dimittis, cum scriptum sit blasphemiam spiritus sancti in saeculum dimitti non posse? sed hoc omittamus, alterum uideamus.
” 奥古斯丁回答说:“你如何赦免他的罪,既然经上记着,亵渎圣灵是永远不得赦免的? 但让我们略过此事,看看另一件事。
dic et Maximianistae, aemulo tuo, quod et mihi dixisti: \'quomodo alter habere potest, si mihi soli concessum est? aut si iuri tuo asseris traditum, quare comprobas alienum?\' respondebit et iste Maximianista: \'quomodo alter habere non potest, cum et mihi sicut tibi tu probaueris esse concessum? christianos enim meos et clericos extra ecclesiam tuam baptizatos uel ordinatos absque ulla demutatione baptismi uel honoris in integro recepisti! quod tibi Marcellini gestis obiectum refellere nullatenus ualuisti.
对你的对手马克西米尼亚努斯派,也说你对我说过的话吧:‘如果只赐给了我一人,别人怎么能拥有呢? 或者,如果你声称这是交由你的权力,你为什么又认可别人的呢? ’而那个马克西米尼亚努斯派也会回答说: ‘你既然自己证明了这权利是赐给我的,正如赐给你一样,别人怎么会没有呢? 因为你完全接纳了我的基督徒和神职人员——他们在你的教会之外接受洗礼或被授予圣职,而洗礼或职位没有发生任何改变! 对于通过马尔塞利努斯的公文向你提出的这一指控,你根本无力反驳。
Item Augustinus respondit: Si iustus es, cur sententia tua diuersa est? cur Maximianistam suscipis et meos fideles exsufflas?
Fulgentius dixit: Quia ille meus erat.
’” 奥古斯丁同样回答说:“如果你是公义的,为什么你的判断不同? 为什么你接纳马克西米尼亚努斯派,却吹气排斥我的信徒? ” 富尔根蒂乌斯说:“因为他是属我的。
Augustinus respondit: Et tu mens eras.
” 奥古斯丁回答说:“而你也是属我的。
cur in schismatico tuo pius, in catholico impius et inplacabilis perseueras?
为什么你对自己的分裂者慈悲,对大公信徒却坚持不虔敬且无法妥协?
§23Fulgentius dixit: Plus peccasti, et ideo in te aliter uindicatur.
” 富尔根蒂乌斯说:“你犯了更重的罪,因此在你身上要受到不同的惩罚。
Augustinus respondit: Quid ergo? baptisma pro uindicta ponis et quod ad salutem promittitur a te pro poena tribuitur? si in baptismo non delicta donas, sed peccata castigas, si in aqua non liberas, sed flagellas, piratam esse te aperte demonstras.
” 奥古斯丁回答说:“那么怎么说? 你把洗礼当作惩罚,而那为了救恩而被许诺的,却被你当作刑罚赐予吗? 如果在洗礼中你不是赦免过犯而是惩罚罪恶,如果在水中你不是释放而是鞭笞,你显然表明了自己是个海贼。
sed tamen quid plus peccaui, quid feci?
Fulgentius dixit: Codices tradidisti et idolis immolasti.
但尽管如此,我犯了什么更重的罪? 我做了什么? ” 富尔根蒂乌斯说:“你交出了圣经,并向偶像献祭。
Augustinus respondit: Doce.
” 奥古斯丁回答说:“证明给我看。
non feci; facta tua mihi subponis.
我没有做过;你把你们自己的所作所为强加在我的头上。
Fulgentius dixit: Pater tuus fecit.
” 富尔根蒂乌斯说:“你的父亲做过。
Augustinus respondit: Ego patrem nescio nisi deum.
” 奥古斯丁回答说:“除了天主,我不知道有什么父亲。
scriptum est enim: nolite uobis uocare patrem super terram; unus est enim pater uester caelestis.
因为经上记着:不要在地上称呼人为你们的父亲,因为你们只有一位在天之父。
Fulgentius dixit: Patrem tuum dico Caecilianum.
” 富尔根蒂乌斯说:“我说你的父亲是凯基利安。
ipse tradidit, ipse turificauit, ipse omnia mala commisit.
是他自己交出了圣经,是他自己焚香献祭,是他自己犯下了一切恶行。
Augustinus respondit: Lege - quis illum accusauit, quis conuicit, quis coram positum condemnauit.
” 奥古斯丁回答说:“读吧——是谁控告了他,是谁定了他罪,是谁在面前当众谴责了他?
esto, fecit quod non fecit: numquid filius pro patre damnabor, cum scriptum sit: anima patris mea est et anima filii mea est. anima quae peccauerit sola morietur?
Fulgentius dixit: Tu filius eius non quidem tradidisti, sed nobis persecutionem fecisti.
好,就算他做了他没做过的事:难道我作为儿子要替父亲受罚吗? 既然经上记着:父亲的灵魂是我的,儿子的灵魂也是我的;唯独那犯了罪的灵魂,他才必死。 ” 富尔根蒂乌斯说:“你作为他的儿子,虽然确实没有交出圣经,但你迫害了我们。
--
Augustinus respondit: Equidem non feci, credo tamen quod mei facere potuerunt.
” 奥古斯丁回答说:“我确实没有做,但我相信我的人确实可能做了。
quaero causam quare.
我问这是为什么。
quid, si merebamini? non enim malos persequi peccatum est.
如果是你们应得的呢? 因为迫害恶人并非罪过。
nam et sanctos et sanctum sanctorum dominum malos legimus persecutos.
实际上,我们读到圣徒们以及至圣之主都曾迫害过恶人。
daemones namque persecutionem domini non ferentes clamabant: quid nobis et tibi, Iesu fili dei? uenisti perdere nos? et Paulus Elimam magum ultus est caecitate et blasphemum hominem tradidit satanae, et Petrus Ananiam et Sapphiram eius uxorem mendaces occidit et Simonem magum tamdiu persecutus est, donec morte perimeret.
因为恶魔无法忍受主的迫害,便喊道:‘天主之子耶稣,我们与你有什么关系? 你来是要毁灭我们吗? ’而保罗以瞎眼惩罚了行邪术的以吕马,并将那说僭妄话的人交给了撒旦;彼得杀死了说谎的亚拿尼亚和他的妻子撒非喇,并一直迫害行邪术的西门,直到置他于死地。
sed et Dauid in persona Christi clamat et dicit: persequar inimicos meos et conprehendam illos, et non conuertar donec deficiant.
甚至大卫也以基督的身份呼喊说:‘我要追赶我的仇敌,并要追上他们;不将他们灭绝,我总不回来。
affligam illos nec poterunt stare.
我要打碎他们,使他们不能再起。
non igitur omnis qui persecutionem passus est iustus continuo putandus est, sed qui propter iustitiam passus est, ille profecto beatus est dicente Petro: quae enim gloria est, si peccantes colaphizantes suffertis? sed si bene facientes patimini et patienter sustinetis, haec est gratia apud deum.
’因此,并非每一个遭受迫害的人都应该立刻被认为是义人,而是那为正义遭受迫害的人,他才是真正有福的,正如彼得所说:‘如果你们因犯罪受责打而忍耐,有什么可称赞的呢? 但如果你们行善而受苦,并且忍耐,这在天主面前是有恩宠的。 ’”