§24Fulgentius dixit: Sancti quos memoras edicta iudicum saecularium non meruerunt, quod uestri fecerunt.
富尔根蒂乌斯说:“你所提到的圣徒,并没有招致世俗法官的法令,而你们的人却招致了。
Augustinus respondit: Licet aut non licet.
” 奥古斯丁回答说:“这行得通,还是行不通?
si licet, de licito murmurare non decet; si non licet, tuum crimen emenda, dum licet.
如果行得通,就不应该对行得通的事嘀咕抱怨;如果行不通,就在还行得通的时候,纠正你自己的罪行吧。
Maximianistas enim schismaticos tuos, sicut gesta declarant, et auctoritatibus iudicum saecularium et amminiculis ordinum uariorum et exsecutione militum diuersorum institutis defensoribus ecclesiae persecutus es, ut eos a suis basilicis pepulisses.
因为正如公文所表明的那样,你利用世俗法官的权威、各种阶层的协助、不同士兵的执行,并通过设立教会拥护官,迫害了你自己的分裂者马克西米尼亚努斯派,把他们从自己的圣堂中驱逐了出去。
qui me increpas, cur non te ipsum primum emendas?.
你这个指责我的人,为什么不先纠正你自己呢?
§25Fulgentius dixit: Ideo schismaticis nostris basilicas tulimus, ut uerae ecclesiae redderemus.
” 富尔根蒂乌斯说:“我们之所以夺取了我们分裂者的圣堂,是为了将它们归还给真教会。
Augustinus respondit: Hoc et nostri fecerunt uobis; suis schismaticis tulerunt et matri catholicae tradiderunt.
” 奥古斯丁回答说:“这也是我们的人对你们所做的;他们夺取了自己分裂者的圣堂,并交给了大公之母。
quod uestri fecerunt pro pace Donati, hoc nostri fecerunt pro pace corporis Christi.
你们的人为了多纳图斯的和平所做的事,我们的人为了基督身体的和平也做了。
§26Fulgentius dixit: Uos estis schismatici, qui et turificastis et codices tradidistis.
” 富尔根蒂乌斯说:“你们才是分裂者,因为你们既焚香献祭,又交出了圣经。
Augustinus respondit: Efficiamur infirmis infirmi, ut infirmos lucri faciamus.
” 奥古斯丁回答说:“‘向软弱的人,我就作软弱的人,为要得着软弱的人。
uideo quod fieri non potest.
’我看这是不可能的事。
pars Donati totum Christi deuicit, angularis Africanus orbem terrarum exclusit, gens una.
难道多纳图斯的派系战胜了基督的整体? 难道非洲的角落排斥了整个世界? 难道一个民族定罪了所有的万国?
uniuersas gentes addixit, sarmentum de uite praecidit - et ramusculos arborum amputauit.
难道从葡萄树上砍下来的枝子[打败了整棵树]——并且砍掉了树木的细枝吗?
saltem priorum tuorum circa. nos constituta seruares: non rebaptizares, sed per paenitentiam errantium ut aestimas animas liberares.
你至少应该遵守你的先人关于我们所作的规定:你不该重新施洗,而应该通过忏悔来释放那些在你看来迷失之人的灵魂。
relege decreta patrum tuorum et uide, quid de traditoribus, turificatis et schismaticis, cum aduersus Caecilianum Carthaginem conspirati uenissent, fieri opor-. tere decreuerunt.
重新阅读你祖先的决议,看看当他们阴谋反对凯基利安聚集到迦太基时,他们决定对于交出圣经者、焚香献祭者以及分裂者,应该如何处理。
Marcianus uester inter ceteros talem sententiam protulit dicens, quam utique septuaginta qui aderant cum non inprobant probant. (in euangelio/ inquit, \'suo dominus ait: ego sum uitis uera, et pater meus agricola.
你们的马尔基亚努斯在其他人中发表了这样的意见说——在场的七十人因没有反对,无疑是赞同的:‘主在祂的福音书中说:“我是真葡萄树,我父是栽培的人。
omnem palmitem in me non afferentem fructum excidet et proiciet, et omnem manentem in me et fructum ferentem purgat illud.
凡在我身上不结果子的枝子,祂就剪去并扔掉,凡常在我里面并结果子的,祂就修剪它。
sicut ergo palmites infructuosi amputati proiciuntur, ita turificati, traditores, abhorrentes deo manere in ecclesia dei non possunt, nisi cognito ululatu suo per paenitentiam reconcilientur.
”因此,正如无用的枝子被修剪并扔掉一样,焚香献祭者、交出圣经者以及被天主憎恶的人,不能留在天主的教会中,除非他们认识到自己的哀号,通过忏悔得以和解。
unde Caeciliano in schismate a traditoribus ordinato non communicare oportet\'.
因此,不应该与由交出圣经者在分裂中叙阶的凯基利安共融。
Haec est patrum tuorum fixa sententia.
’这就是你祖先的确定判决。
ecce, quod absit, nos tradidimus, nos turificauimus, nos schisma commisimus: cur transgredimini mandatum seniorum, ut uestras traditiones statuatis? sicut palmites, inquit, infructuosi amputati proiciuntur, ita turificati, traditores et qui in schismate a traditoribus ordinantur manere in ecclesia dei non possunt, nisi cognito ululatu suo per paenitentiam reconcilientur: per paenitentiam, non per tinctionem.
看吧——但愿没有这回事——假设我们交出了圣经,我们焚香献祭,我们制造了分裂:你们为什么违反长老们的诫命,去树立你们自己的传统呢? ‘正如无用的枝子,’他说,‘被修剪并扔掉,同样,焚香献祭者、交出圣经者,以及由交出圣经者在分裂中叙阶的人,不能留在天主的教会中,除非他们认识到自己的哀号,通过忏悔得以和解’——是通过忏悔,而不是通过浸礼!
si dignaris, uel tui te principes uincant.
如果你愿意,至少让你自己的领袖们说服你。
aut illorum confirma decreta et tua depone figmenta, aut si tua uis ualere statuta, illos errare pronuntia.
要么确认他们的决议,放下你自己的捏造;要么如果你想让你自己的规定有效,就宣布他们犯了错。
si apud uos ueritas regnat, cur traditio uestra discordat? saluator in euangelio suo sic ait: omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur.
如果真理在你们中间主导,为什么你们的传统会相互矛盾? 救主在祂的福音书中这样说:‘凡一国自相分争,就必荒废。
et ideo quoniam regnum uestrum religione diuisum est, diuisionem necesse est interitus subsequatur.
’并且因此,既然你们的王国在宗教上分裂了,分裂之后必然伴随着毁灭。
amen.
阿们。 ”