Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论忍耐 §4-6

恶人的顽固与真正忍耐的区别

第 2 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

本文指出恶人为了犯罪或世俗利益所表现出的极度忍耐并非真正的“忍耐”,而只是“冥顽不化”;并论证说,如果人们为了无价值的事物和暂时的肉体能承受如此多的痛苦,那么我们更应当为了灵魂与永恒的救恩而忍受一切。

§4Quid? quod etiam pro apertis sceleribus, non ut ea puniant, sed ut perpetrent, multa homines grauissima perferunt? nonne de quodam nobilissimo patriae parricida saecularium litterarum loquuntur auctores, quod famem, sitim, frigus ferre poterat eiusque erat corpus patiens inediae, algoris, uigiliae supra quam cuiquam credibile est? quid de latronibus dicam, quorum omnes cum insidiantur uiatoribus, noctes perpetiuntur insomnes, atque ut transeuntes excipiant innocentes, sub qualibet caeli asperitate nocentem animum corpusque defigunt? quidam uero eorum inuicem torquere perhibentur, ita ut exercitatio contra poenas nihil distet a poenis.
还有,人们甚至为了公然的罪行,不是为了惩罚它们,而是为了犯下它们,而承受了许多极其沉重的事物,这又怎么说呢? 世俗文学的作者们不是也谈到过祖国的某个极其显赫的叛逆者,说他能够忍受饥饿、干渴、寒冷,并且他的身体对饥饿、严寒、失眠的耐受力超乎任何人的想象吗? 关于强盗,我又该说什么呢? 当他们伏击路人时,所有人都忍受着失眠的夜晚,为了袭击经过的无辜者,在任何恶劣的天气下,都将他们有害的心灵和肉体固定在那里。 确实,据说他们中的某些人会互相折磨,以至于针对刑罚的训练与刑罚本身毫无区别。
non enim tantum fortassis excruciantur a iudice, ut a dolentibus ueritas inquiratur, quantum a suis sociis, ut a patientibus non prodatur.
因为他们或许没有那么多地被法官严刑拷打以使饱受痛苦者供出真相,反而更多地被他们自己的同伙折磨以防忍受痛苦者泄露秘密。
et tamen in his omnibus miranda est potius quam laudanda patientia, immo nec miranda nec laudanda, quae nulla est, sed miranda duritia, neganda patientia;
然而,在这一切事中,这种忍耐更应该令人惊叹,而不是值得赞美;或者更确切地说,既不该惊叹也不该赞美,因为这根本不是忍耐,而应该令人惊叹的是顽固,应该被否定的是忍耐。
nihil autem illic iure laudandum, nihil utiliter imitandum, tantoque rectius maiore supplicio dignum iudicaueris animum, quanto magis uitiis subdit instrumenta uirtutum.
在那里没有任何东西可以理所当然地被赞美,没有任何东西值得有益地效仿;你越是正当地判定那心灵因将美德的工具屈从于恶德而应受更大的惩罚,你的判定就越是正确。
patientia comes est sapientiae, non famula concupiscentiae; patientia amica est bonae conscientiae, non inimica innocentiae.
忍耐是智慧的伴侣,而非私欲的女仆;忍耐是良好良心的朋友,而非无辜者的敌人。
§5Cum ergo quemquam uideris patienter aliquid pati, noli continuo laudare patientiam, quam non ostendit nisi causa patiendi.
因此,当你看到任何人耐心承受任何事时,不要立刻赞美他的忍耐,因为只有受苦的原因才能彰显出它。
quando illa bona est, tunc ista uera est; quando illa non polluitur cupiditate, tunc a falsitate ista distinguitur.
当前者(原因)是善的时候,后者(忍耐)才是真实的;当前者不被私欲玷污时,后者才与虚假区分开来。
cum uero illa tenetur in crimine, tunc huius multum erratur in nomine.
但当前者(原因)涉入罪行时,后者(忍耐)之名便被大大误用了。
non enim sicut omnes qui sciunt sunt participes scientiae, ita omnes qui patiuntur sunt participes patientiae; sed qui passione recte utuntur, hi patientiae ueritate laudantur, hi patientiae munere coronantur.
因为正如并非所有知道的人都是知识的参与者一样,并非所有承受痛苦的人都是忍耐的参与者;而是那些正确利用受苦情感的人,他们才因真实的忍耐而受到赞美,他们才被授予忍耐的冠冕。
§6Verum tamen cum pro libidinibus uel etiam sceleribus, cum denique pro ista temporali uita ac salute multa homines horrenda mirabiliter sufferunt, satis nos admonent, quanta sufferenda sint pro uita bona, ut etiam postea possit esse aeterna et sine ullo temporis termino, sine utilitatis ullius detrimento uera felicitate secura.
然而,当人们为了私欲甚至罪行,最后为了这现世的生命和安全,奇迹般地承受了许多可怕的事物时,他们已经足够地提醒了我们,为了良善的生活应当承受多么巨大的事物,以便在此之后,生命也能成为永恒的,没有任何时间限制,也没有任何利益的损失,在真福中获得保障。
dominus ait: in uestra p atientia possidebitis animas uestras;
主说:“依靠你们的坚忍,你们必能保全你们的灵魂。
non ait: uillas uestras, laudes uestras, luxurias uestras, sed: animas uestras.
”祂没有说:“你们的庄园、你们的赞美、你们的奢华”,而是说:“你们的灵魂”。
si ergo tanta suffert anima, ut possideat, unde pereat.
因此,如果灵魂为了拥有那使它灭亡的东西而承受了这么多,那么为了不致灭亡,它应当承受多少啊!
quanta debet sufferre, ne pereat! deinde, ut illud dicam, quod, culpabile non est, si tanta suffert pro salute carnis suae inter manus secantium siue urentium medicorum, quanta debet sufferre pro salute sua inter furores quorumlibet inimicorum! cum medici, ne corpus moriatur, per poenas corpori consulant, inimici autem poenas et mortem corpori comminando, ut anima et corpus in gehenna occidatur, inpellant.
其次,说一说那不应受谴责的事:如果为了肉体的健康,在进行切割或灼烧的医生的手下承受了那么多,那么为了自身的救恩,在任何敌人的狂怒之中应当承受多少啊! 因为医生们为了不让肉体死亡,通过痛苦来顾全肉体;而敌人却通过恐吓肉体以痛苦和死亡,促使灵魂和肉体在火狱中被毁灭。

词汇与语法注释

  1. 10patiens inediae, algoris, uigiliae — 形容词 `patiens`(能忍受的)支配属格(`inediae, algoris, uigiliae`),因为它表示一种习惯性的品质或能力,而非暂时的动作。此处暗指萨卢斯特对喀提林的著名描写(《喀提林阴谋》5.3)。
  2. 5tantoque rectius maiore supplicio dignum iudicaueris animum, quanto magis uitiis subdit instrumenta uirtutum — 相关结构 `tanto ... quanto` 表示比例(“越……就越……”)。`rectius` 是比较级副词,修饰 `iudicaueris`(虚拟式完成时,表示潜在或委婉的断言)。
  3. 10quando illa bona est, tunc ista uera est — 指示代词 `illa` 和 `ista` 呈对比关系,分别指代前句中的两个阴性名词:`illa` 指代较远的(`causa`“原因/理由”),`ista` 指代较近的(`patientia`“忍耐”)。
  4. 4si ergo tanta suffert anima, ut possideat, unde pereat — 关系从句 `unde pereat` 使用虚拟式(`pereat`),带有目的或结果的色彩,起限定或表征作用(“使其因此灭亡的物或源头”)。

引用这一段

奥古斯丁, 论忍耐 §4-6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056b.humanitext-lat1:4-6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。