§1Virtus animi, quae patientia dicitur, tam magnum dei donum est, ut etiam ipsius, qui nobis eam largitur, qua malos ut corrigantur expectat, patientia praedicetur.
被称为忍耐的心灵之德,是天主如此伟大的恩赐,以至于甚至连那位将这恩赐施予我们、并以之等待恶人改过自新的天主,祂自身的忍耐也为人所称颂。
ita quamuis deus nihil pati possit, patientia uero a patiendo nomen acceperit, patientem tamen deum non modo fideliter credimus, uerum etiam salubriter confitemur.
因此,虽然天主不能遭受任何痛苦,而忍耐之名确实源于遭受,但我们不仅虔诚地相信天主是忍耐的,而且也健康地宣认这一点。
sed dei patientia qualis et quanta sit, quem nihil patientem nec tamen inpatientem, immo etiam patientissimum dicimus, uerbis explicare quis possit? ineffabilis est ergo illa patientia, non tamen nulla, sicut zelus eius, sicut ira eius et si quid huius modi est.
但是,对于这位我们称之为既不遭受任何痛苦、又非不忍耐,反而是最能忍耐的天主,祂的忍耐是何种样貌、有多么伟大,谁能用言语来解释呢? 因此,那忍耐是无法言喻的,但并非不存在,就像祂的赤诚、祂的愤怒以及任何此类事物一样。
nam si tamquam nostra ista cogitemus, in illo nulla sunt.
因为,如果我们把这些当作我们自己的情感来思考,那么在祂之内这些都不存在。
nihil enim horum nos sine molestia sentimus; absit autem ut inpassibilem dei naturam perpeti ullam molestiam suspicemur.
因为,我们在感受这些时无一不伴随着痛苦;但我们绝不可怀疑天主那不受痛苦影响的本性会遭受任何痛苦。
sicut autem zelat sine aliquo liuore, irascitur sine aliqua perturbatione, miseretur sine aliquo dolore, paenitet eum sine alicuius suae prauitatis correctione: ita est patiens sine ulla passione.
祂怀有赤诚而无任何嫉恨,祂发怒而无任何扰动,祂怜悯而无任何伤痛,祂后悔而无须改正自己的任何邪恶:同样地,祂是忍耐的,却没有任何受苦的情感。
nunc itaque humana patientia, quam capere possumus et habere debemus, cuius modi sit, quantum dominus tribuit et quantum patitur breuitas praesentis sermonis, expediam.
因此,现在对于我们所能领受且应当拥有的属人的忍耐是何种样貌,在主所赐予的范围内,以及在目前讲论的简短篇幅所容许的范围内,我将予以阐明。
§2Patientia hominis, quae recta est atque laudabilis et uocabulo digna uirtutis, ea perhibetur, qua aequo animo mala toleramus, ne animo iniquo bona deseramus, per quae ad meliora perueniamus.
人的忍耐,凡是正直、值得称赞且配得上德行之名的,据称就是我们以平心静气忍受恶事,以免我们因心怀不平而放弃了善事,而我们正是通过这些善事才能达到更好的境界。
quapropter inpatientes, dum mala pati nolunt, non efficiunt, ut a malis eruantur, sed ut mala grauiora patiantur.
因此,不忍耐的人在不愿忍受恶事的同时,并没有使自己脱离恶事,反而使自己遭受了更沉重的恶事。
patientes autem, qui mala malunt non committendo ferre quam non ferendo committere, et leuiora faciunt, quae per patientiam patiuntur, et peiora euadunt, quibus per inpatientiam mergerentur.
而忍耐的人,他们宁愿通过不作恶来承受恶事,也不愿通过不承受恶事来作恶,他们既减轻了自己因忍耐而承受的事物,又避免了那些他们因不忍耐而会沉沦其中的更坏的事物。
bona uero aeterna et magna non perdunt, dum malis temporalibus breuibusque non cedunt, quoniam non sunt condignae passiones huius temporis, sicut apostolus dicit, ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis, et iterum ait: quod est temporale leue tribulationis nostrae, in incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur in nobis.
实际上,他们并没有失去永恒而伟大的善,因为他们不屈服于短暂而微小的恶,正如宗徒所说,现在的苦楚,若比起将来要显于我们的荣耀,是不足介意的;他又说:我们这短暂轻微的苦楚,要极大地为我们成就极重无比永远的荣耀。
§3Intueamur itaque, carissimi, quanta in laboribus et doloribus homines dura sustineant pro rebus, quas uitiose diligunt et quanto ipsi his feliciores fieri putant, tanto infelicius concupiscunt.
因此,亲爱的弟兄们,让我们看一看,人们为了他们以邪恶的方式所爱的事物,在劳苦和病痛中承受了多么巨大的艰难,并且他们越是认为自己能因这些事物而变得幸福,他们就越是不幸地渴望着这些事物。
quanta pro falsis diuitiis, quanta pro uanis honoribus, quanta pro ludicris affectionibus periculosissima et molestissima patientissime tolerantur! pecuniae, gloriae, lasciuiae cupidos uidemus, ut ad desiderata perueniant adeptisque non careant, soles, imbres, glacies, fluctus et procellosissimas tempestates, aspera et incerta bellorum, inmanium plagarum ictus et uulnera horrenda non ineuitabili necessitate, sed culpabili uoluntate perferre.
为了虚假的财富、为了虚荣的名誉、为了嬉戏的喜爱,有多少极其危险和极其烦扰的事物正以极大的忍耐被承受着! 我们看到那些渴望金钱、名誉和放荡的人,为了达到所渴望的事物,并且在得到之后不至于失去,他们不是出于不可避免的必然性,而是出于应受谴责的自愿,去承受烈日、暴雨、冰冻、波涛和极其狂暴的风暴、战争的艰辛与无常、巨大鞭笞的打击以及可怕的伤口。
uerum haec quodam modo licitae uidentur insaniae.
然而,这些在某种程度上似乎是被允许的狂妄。
Namque auaritia, ambitio, luxuria et uariorum oblectamenta ludorum, nisi propter illa facinus aliquod admittatur siue flagitium, quod legibus prohibetur humanis, putantur ad innocentiam pertinere: immo etiam qui sine fraude cuiusquam aut pro habenda uel augenda pecunia aut pro adipiscendis uel retinendis honoribus aut in agone certando seu uenando seu theatricum aliquid plausibiliter exhibendo magnos labores doloresque pertulerit.
因为,贪婪、野心、放荡以及各种游戏的娱乐,只要不为了它们而犯下人类法律所禁止的罪行或丑行,就被认为属于无辜之列。 甚至那些没有欺骗任何人,而是为了获得或增加金钱、或是为了取得或保留名誉、或是在竞技中奋斗、或是狩猎、或是以博得喝彩的方式表演戏剧,从而承受了巨大劳苦和病痛的人,也是如此。
parum est quod populari uanitate nullis reprehensionibus cohibetur, sed insuper extollitur laudibus, quoniam laudatur, sicut scriptum est, peccator in desideriis animae suae.
世俗的虚荣不仅没有通过任何谴责来约束他,反而用赞美来拔高他,因为正如经上所记,罪人因其心愿而被赞美。
uis enim desideriorum facit tolerantiam laborum et dolorum; et nemo nisi pro eo, quod delectat, sponte suscipit ferre quod cruciat.
因为欲望的力量带来了对劳苦和病痛的忍耐;若不是为了那令人喜悦的事物,没有人会自愿去承受折磨。
sed istae, ut dixi, cupiditates, propter quas explendas qui eis flagrant multa dura et acerba patientissime sustinent, licitae existimantur legibusque concessae.
但是,正如我所说,这些为了满足它们而使燃起此火的人以极大的忍耐承受了许多艰难和痛苦的欲望,被认为是合法的并为法律所准许的。