§7Quamquam et ipsi corpori tunc prouidentius consulatur, si temporalis salus eius pro iustitia contemnatur et poena uel mors eius patientissime pro iustitia sufferatur.
虽然,如果肉体暂时的安全为了正义而被轻视,并且它的痛苦或死亡为了正义而被极其忍耐地承受,那么那时甚至对肉体本身也会有更审慎的顾全。
de corporis quippe redemptione, quae in fine futura est, loquitur apostolus, ubi ait: et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri.
事实上,使徒谈到了将在终结时发生的肉体的救赎,他在涉足之处说:“我们自己也在心里叹息,等候着得着儿子的名分,就是我们的身体得赎。
deinde subiunxit: spe enim salui facti sumus; spes autem, quae uidetur, non est spes.
”接着他补充道:“因为我们得救是在乎盼望;只是看得见的盼望不是盼望。
quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus.
人所看见的,何必再盼望呢? 但如果我们盼望那看不见的,我们就凭着忍耐等候。
Cum ergo torquent aliqua mala, sed non extorquent opera mala, non solum anima per patientiam possidetur, uerum etiam, cum per patientiam corpus ipsum ad tempus affligitur uel amittitur, in aeternam stabilitatem salutemque resumitur, et ei per dolorem et mortem inuiolabilis sanitas et felix inmortalitas comparatur.
” 因此,当某些恶事折磨人却未能逼出恶行时,不仅灵魂通过忍耐而被保有,而且当肉体本身通过忍耐而暂时遭受痛苦或丧失时,它也会被收复并进入永远的稳固与健康,且通过痛苦和死亡,为它赢得了不可侵犯的健康和幸福的永生。
unde dominus Iesus ad patientiam exhortans martyres suos etiam ipsius corporis integritatem futuram sine cuiusquam, non dicam, membri, sed capilli amissione promisit.
因此,主耶稣在劝勉祂的殉道者们要忍耐时,甚至承诺了肉体本身未来的完整,而不会失去任何——我且不说肢体——哪怕是一根头发。
amen dico uobis, inquit, capillus capitis uestri non peribit, ut quoniam nemo umquam, sicut apostolus dicit, carnem suam odio habuit, magis homo fidelis per patientiam quam per inpatientiam pro stratu suae carnis inuigilet et futurae incorruptionis inaestimabili lucro quantalibet eius praesentia damna conpenset.
祂说:“我实实在在地告诉你们,你们头上的连一根头发也不会损坏,”这是为了,正如使徒所说,从来没有人憎恶自己的肉体,所以信徒更应当通过忍耐而不是通过不忍耐,为自己肉体的状况而警醒,并以未来不朽之身那无法估量的利益,来弥补它眼前的任何损失。
§8Quamuis autem patientia uirtus sit animi, partim tamen ea utitur animus in se ipso, partim uero in corpore suo.
虽说忍耐是心灵的美德,但心灵使用它,部分是在其自身中,部分则是在其肉体中。
in se ipso utitur patientia, quando inlaeso et intacto corpore aliquid, quod non expediat uel non deceat, facere aut dicere quibuslibet aduersitatibus aut foeditatibus rerum seu uerborum stimulis incitatur et patienter mala omnia tolerat, ne ipse mali aliquid opere uel ore committat.
当肉体未受伤害且完好无损时,心灵因任何逆境、事物的丑恶或言语的刺激,被驱使去做出或说出某些不适宜或不体面的事情,此时它在自身中使用忍耐,并耐心地容忍一切恶,以免自己通过行为或言语犯下某种恶。
Per hanc patientiam sustinemus, etiam cum corpore sani sumus, quod inter huius saeculi scandala beatitudo nostra differtur.
通过这种忍耐,即使我们肉体健康,我们也忍受着:在这个世界的绊脚石中,我们的福乐被推迟了。
unde dictum est, quod paulo ante commemoraui: ei quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus.
因此,正是我刚才提到的那句话所说:“我们盼望那看不见的,就凭着忍耐等候。
hac patientia sanctus Dauid conuiciantis obprobria tolerauit et, cum facile posset ulcisci, non solum non fecit, uerum etiam alium pro se dolentem commotumque conpescuit et potestatem regiam magis adhibuit prohibendo quam exercendo uindictam.
”凭着这种忍耐,圣大卫忍受了辱骂者的指责,并且当他本可以轻易报复时,不仅没有这样做,反而制止了另一个为他感到痛心和愤怒的人,并且他更多地是在禁止报复、而非在执行报复中使用了他的王权。
neque tunc eius corpus aliquo morbo affligebatur aut uulnere, sed humilitatis tempus agnoscebatur ac ferebatur uoluntas dei, propter quam patientissimo animo amaritudo contumeliae bibebatur.
当时他的肉体并未遭受任何疾病或伤口的折磨,而是他认出了这是谦卑的时机,并承受了上帝的旨意,为了这旨意,他以极其忍耐的心饮下了侮辱的苦杯。
hanc patientiam dominus docuit, quando commotis zizaniorum permixtione semis et uolentibus ea colligere dixit respondisse patrem familias: sinite utraque crescere usque ad messem.
主传授了这种忍耐,当时仆人因稗子的混入而惊慌并想要将它们拔出,主说家主回答他们:“容这两样一齐长,等着收割。
oportet enim patienter ferri, quod festinanter non oportet auferri.
”因为那些不该急于除去的事物,理应被耐心地承受。
huius et ipse patientiae praebuit et demonstrauit exemplum, quando ante passionem corporis sui diabolum ludam, priusquam ostenderet traditorem, pertulit furem et ante experimentum uinculorum et crucis et mortis labiis eius dolosis non negauit osculum pacis.
祂自己也提供并展示了这种忍耐的榜样,当时在祂身体受难之前,在将身为魔鬼的犹大显明为叛徒之前,祂容忍了他是个贼;并且在体验捆绑、十字架和死亡之前,祂并未拒绝那欺诈的嘴唇所给予的和平之吻。
haec omnia et si qua alia sunt, quae commemorare longum est, ad eum patientiae modum pertinent, quo animus non sua peccata, sed quaecumque extrinsecus mala patienter sustinet in se ipso suo prorsus corpore inlaeso.
这一切,以及其他若要一一提及则嫌冗长的所有事情,都属于那种忍耐的方式:即心灵在肉体完全未受伤害的情况下,在自身中耐心地承受并非自身的罪过、而是任何来自外部的恶事。
Alius est autem patientiae modus, quo idem ipse animus quaecumque molesta et grauia in sui corporis passionibus perfert non sicut stulti uel maligni homines propter adipiscenda uana uel scelera perpetranda, sed, sicut a domino definitum est, propter iustitiam.
然而,还有另一种忍耐的方式,即同一个心灵在其肉体的受难中承受任何痛苦和沉重的事物,不像愚蠢或邪恶的人那样为了获得虚荣或犯下罪行,而是如主所定义的那样,为了正义。
utroque modo sancti martyres certauerunt — nam et inpiorum obprobriis saturati sunt, ubi animus corpore intacto quasdam ueluti plagas suas integer sustinet, et in corporibus uincti sunt, inclusi sunt, fame ac siti affecti sunt, torti sunt, secti sunt, dilaniati sunt, incensi sunt, trucidati sunt — et pietate inmobili subdiderunt deo mentem, cum paterentur in carne quidquid exquirenti crudelitati uenit in mentem.
圣殉道者们以这两种方式战斗——因为他们既饱受恶人的侮辱,此时心灵在身体未受伤害的情况下,自身完整地承受着仿佛是自己的某些创伤;他们也在身体上被捆绑、被囚禁、遭受饥渴、被拷打、被割裂、被撕碎、被焚烧、被屠杀——并且以不可动摇的虔敬,将他们的心灵屈从于上帝,同时在肉体上承受着那搜寻极尽残忍之事者所能想到的一切痛苦。