§16Age nunc. uideamus quid nos haec adiuuarent.
且慢,现在让我们看看这些事情会对我们有什么帮助。
primum omnium. ut nihil amplius desiderarem: totam causam quippe finirent.
首先,以至于我不再有更多的奢求:因为它们确实会终结整个争端。
nam quisquis secreta conscientiae suae legesque diuinas penitus naturae inditas apud animum intus, ubi expressiores certioresque sunt, consulens has duas definitiones uoluntatis atque peccati ueras esse concedit, totam Manichaeorum haeresim paucissimis et breuissimis, sed plane inuictissimis ratiunculis sine ulla cunctatione condemnat.
事实上,任何人如果在心灵深处——即在那些法则更为鲜明和确凿的地方——咨询自己良心的秘密和深深植根于自然之中的神圣法则,并承认关于意志与罪的这两个定义是真实的,那么他就会毫不犹豫地,用极少、极短但显然最无可辩驳的微小论证,来谴责整个马尼教的异端。
quod sic considerari potest. duo animarum genera esse dicunt: unum bonum, quod ita ex deo sit. ut non ex aliqua materia uel ex nihilo ab eo factum. sed de ipsa eius omnino substantia pars quaedam processisse dicatur: alterum autem malum, quod nulla prorsus ex parte ad deum pertinere credunt credendumque commendant.
这可以作如下考察:他们说有两种灵魂:一种是善的,它是源于神的,以至于被说成不是由神用某种原料或从无中创造出来的,而是完全从祂自己的实质中流出的一部分;另一种则是恶的,他们相信并劝人相信它完全不属于神的任何部分。
et ideo illud summum bonum, hoc uero summum malum esse praedicant atque ista duo genera fuisse aliquando discreta, nunc esse commixta.
因此,他们宣称前者是至高之善,而后者则是至高之恶,并且这两个种类曾经是分离的,而现在是混合在一起的。
genus quidem commixtionis huius et causam nondum audieram; sed tamen iam quaerere poteram, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam uoluntatem.
我确实还没有听说过这种混合的方式和原因;然而,我已经可以提出疑问:在那个恶的灵魂种类与善的灵魂混合之前,它是否曾拥有过某种意志。
si enim non habebat, sine peccato atque innocens erat et ideo nullo modo malum.
因为如果它没有,它就是没有罪且无辜的,因此绝不是恶。
si autem ideo malum, quia licet esset sine uoluntate. tamquam ignis, tamen si bonum adtigisset. uiolaret atque corrumperet: quantum est nefas et naturam mali tantum ualere ad commutandam ullam dei partem et summum illud bonum corruptibile et uiolabile credere? quod si uoluntas inerat, profecto inerat cogente nullo motus animi ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum.
但是,如果它之所以是恶的,是因为即使它没有意志,然而像火一样,如果它接触到善,就会侵犯并破坏它:那么,相信恶的力量竟大到能改变神的任何部分,并相信那至高之善是可损坏和可被侵犯的,这是多么巨大的亵渎? 但是,如果意志存在于其中,那必然存在着一种心灵的运动,在没有任何人强迫的情况下,指向不失去或获得某物。
hoc autem aliquid aut bonum erat aut bonum putabatur: non enim aliter adpeti posset.
而这个“某物”要么是善,要么被认为是善:因为否则它就无法被欲求。
sed in summo malo ante commixtionem, quam praedicant, nullum umquam bonum fuit.
但是在他们宣称的混合之前的至高之恶中,从未存在过任何善。
unde igitur ibi uel scientia uel opinio boni esse potuit? an nihil uolebant, quod apud se esset, atque illud bonum uerum, quod extra erat, adpetebant? ista uero praeclara et magna laude praedicanda uoluntas est, qua summum adpetitur et uerum bonum.
那么,那里又怎么可能存在对善的知识或看法呢? 难道他们不想要自己内部拥有的任何东西,而是去欲求那存在于外部的真正的善吗? 然而,去欲求那至高且真正的善的意志,是一定非常高尚、值得以极大的赞美来宣扬的。
unde igitur in summo malo motus animi tanta laude dignissimus? an studio nocendi adpetebant? primo eodem reuoluitur ratio.
那么,在至高之恶中,怎么会存在如此值得赞美的内心运动呢? 难道他们是因为想要加害而欲求的吗? 首先,论证又回到了同一个问题。
qui enim nocere uult. bono aliquo uult priuare alium propter aliquod bonum suum.
因为想要加害的人,是因为自己的某种利益(善)而想要剥夺他人的某种利益(善)。
erat igitur in eis uel scientia boni uel opinio, quae summo malo nullo modo esse debebat.
因此,在他们之中存在着对善的知识或看法,而这在至高之恶中是绝不应该存在的。
deinde bonum illud extra se positum, cui nocere studebant.
其次,他们致力于去伤害的、置于他们外部的那种善,他们究竟是如何得知其存在的呢?
utrum omnino esset, unde cognouerant? si intellexerant.
如果他们理解了,还有什么比这样的心灵更高尚的呢?
quid tali mente praeclarius? an quicquam est aliud. quo magnis laboribus omnis bonorum porrigatur intentio.
难道除了理解那至高且纯粹的善之外,善人的所有意向付出了巨大的劳动,还会朝向其他什么地方吗?
nisi ut summum illud et sincerum bonum intellegatur? quod ergo nunc uix paucis bonis iustisque conceditur.
那么,现在连少数善人和义人都难以获得的事情,在当时那个纯粹的恶中,在没有任何善的帮助下,竟然已经可以做到了吗?
id tunc illud merum malum nullo bono adiuuante iam poterat? si autem illae animae corpora gerebant et id oculis uiderant, quot linguae, quot pectora, quae ingenia laudandis istis oculis praedicandisque sufficiunt, quibus uix possunt mentes iustorum adaequari? quanta bona inuenimus in summo malo? si enim uidere deum malum est, non est bonum deus; bonum est autem deus: bonum est igitur deum uidere et nescio quid huic bono conparari queat.
但是,如果那些灵魂带有肉体,并且是用眼睛看到了它,那么有多少舌头、多少胸膛、什么样的才华才足以赞美和歌颂那些眼睛呢? ——连义人的心灵都几乎无法与之媲美。 我们在至高之恶中发现了多少善啊! 因为如果看见神是恶,那么神就不是善;但神是善:因此看见神是善,我不知道有什么能与这种善相提并论。
porro quod uidere bonum est. unde fieri potest.
此外,既然看见是善,怎么可能使得“能够看见”变成恶呢?
ut posse uidere sit malum? quapropter quisquis uel in illis oculis uel in illis mentibus fecit. ut ab his posset uideri diuina substantia. magnum et ineffabili laude dignissimum bonum fecit.
因此,无论是谁在那些眼睛中或在那些心灵中,使得神圣的实质可以被他们看见,他就创造了极大的、配受无上赞美的善。
si autem non factum, sed ipsum per se tale ac sempiternum erat difficile hoc malo quicquam melius inuenitur.
但如果这不是被创造的,而是它本身凭着自己就是这样且是永恒的,那么就很难找到比这个恶更好的东西了。