§12Uerum esto: non poteram illo tempore sensibilia haec ab intellegibilibus, carnalia scilicet ab spiritalibus diiudicare atque discernere.
但就算这样吧:我当时无法将这些感觉事物与理智事物区分并辨别开来,即无法区分肉体事物与属灵事物。
non erat aetatis. non disciplinae, non cuiusdam etiam consuetudinis.
这不是年龄的问题,不是训练的问题,不是某种习惯的问题,最后也不是任何功绩的问题——因为这不是一件小喜乐和幸福的事情——。
non ullorum denique meritorum non enim parui gaudii felicitatisque res est —: itane tandem ne illud quidem arripere poteram, quod in omnium hominum iudicio summi dei legibus natura ipsa constituit?
Quiuis enim homines, quos modo a communi sensu generis humani nulla disrupisset amentia, quae uellent ad iudicandum studia detulissent, quamlibet inperitiam, quantamcumque etiam tarditatem, uelim experiri, quid mihi responderent roganti, utrum eis peccasse uideretur, de cuius dormientis manu scripsisset alius aliquid flagitiosum.
那么,难道我连自然本身通过至高上帝的法则在所有人的判断中确立的那个道理,都无法领会吗? 因为无论是谁,只要没有任何疯狂将他们与人类的共同理智隔绝,无论他们带着何种兴趣来作判断,无论他们多么无知,甚至多么迟钝,我都想试探一下,当我询问他们:如果从一个睡着的人手中,另一个人写下了某种可耻的事情,他们是否认为那个人犯了罪,他们会如何回答我。
omnes quis dubitet ita fuisse negaturos illud esse peccatum, ita reclamaturos, ut etiam succenserent fortasse, quod tali eos rogatione dignos putarim? a quibus ego, quoque modo poteram.
谁会怀疑所有人都会否定那是罪,并且大声疾呼反对,以至于也许还会因为我认为他们配得上这样的问题而感到愤怒?
reconciliatis et in consilium restitutis peterem, ut me aliud tam manifestum, tam in omnium cognitione positum interrogantem non moleste ferrent.
我将以我能做到的任何方式与他们和解并让他们重新回到商议中,请求他们不要介意我询问另一个如此显而易见、处于所有人认识之中的问题。
tunc quaererem: si non dormientis, sed scientis manu, qui membris tamen ceteris uinctus atque constrictus esset, quisquam ualentior aliquid similiter fecisset mali, utrum quia id nosset. quamuis omnino noluisset, ullo peccati nomine teneretur.
然后我会问:如果不是通过一个睡着的人,而是通过一个知情、但其他肢体被捆绑和束缚的人的手,某个更强壮的人同样做了某种恶事,他是否因为知道这件事(尽管他完全不愿意)而要承担任何罪名。
et hic mihi omnes mirantes, quod talia sciscitarer, sine cunctatione responderent nihil etiam istum omnino peccasse.
在这里,所有人都会惊讶我竟然询问这样的事情,并毫不犹豫地回答我,这个人也完全没有犯罪。
quid ita? quia de quo nesciente uel resistere non ualente quisquam quippiam mali fecerit, iuste damnari nullo modo potest.
为什么呢? 因为对于一个人在不知情或无力抵抗时别人所做的任何恶事,他绝不能被公正地谴责。
atque id ipsum cur ita esset, si in illis hominibus naturam ipsam percontarer humanam, facile peruenirem ad id, quod cuperem, isto modo quaerens: quid? si dormiens ille iam sciret, quid alius de manu eius facturus esset, et de industria se plus potus etiam, ne expergisceretur, somno dederet, ut aliquem iurando falleret, num ei quicquam somnus ad innocentiam suffragaretur? quid aliud illi quam nocentem hominem pronuntiarent? quid? si et ille uolens uinctus est, ut aliquem similiter praetenta defensione deciperet, quid ei tandem, ut peccato careat.
而这件事本身为什么是这样,如果我在那些人中探寻人类本性本身,我通过这种方式询问,就会很容易达到我所渴望的目标:如果那个睡着的人已经知道另一个人要用他的手做什么,并且故意喝了更多的酒让自己入睡,以免醒来,以便通过发誓来欺骗某人,那么睡眠对他洗清罪名有什么帮助吗? 他们除了宣布他是有罪的人之外,还会宣布什么呢? 如果他也愿意被捆绑,以便在假装防卫的情况下同样欺骗某人,那么,那些锁链对他免除罪恶究竟有什么帮助呢?
illa uincula profuerunt? quamquam his obstrictus reuera resistere non ualeret, sicut ille dormiens, quid tunc fieret. omnino nesciret.
虽然被这些锁链束缚,他实际上确实无法抵抗,就像那个睡着的人一样,并且完全不知道当时发生了什么。
numquidnam igitur dubitandum est, quin peccasse ambo iudicarentur? quibus concessis colligerem nusquam scilicet nisi in uoluntate esse peccatum, cum mihi auxiliaretur etiam illud, quod iustitia peccantes tenet sola mala uoluntate. quamuis quod uoluerint inplere nequiuerint.
那么,难道还用怀疑他们两个都会被判定为犯了罪吗? 承认了这些之后,我就可以得出结论:显然,罪恶只存在于意志之中。 此时,那条法则也会帮助我,即正义仅凭恶意的意志就可以定罪人有罪,即使他们无法实现他们所期望的事情。
§13Quisquamne me ista tractantem possit dicere in rebus obscuris abditisque uersari. ubi propter intellegentium paucitatem uel fraudis uel ostentationis suspicio nasci solet? secedat paulisper illa intellegibilium sensibiliumque distinctio, nulla mihi fiat inuidia, quod tardas animas subtilium disputationum stimulis persequor.
有谁能说我讨论这些是在研究模糊和隐秘的事情,在这些事情中,由于能理解的人很少,往往会产生欺诈或炫耀的怀疑? 让理智事物和感觉事物的区别暂时退去吧;不要让我因为用微妙辩论的刺激来追逐迟钝的灵魂而招致怨恨。
liceat mihi me scire uiuere, liceat mihi scire me uelle uiuere: in quae si consentit genus humanum, tam nobis cognita est uoluntas nostra quam uita.
允许我知道我活着,允许我知道我想要活着:如果人类在这些事情上达成一致,那么我们的意志对我们来说,就像我们的生命一样是已知的。
neque cum istam scientiam profitemur, metuendum est, ne nos quisquam falli posse conuincat: hoc ipsum enim falli nemo potest, si aut non uiuat aut nihil uelit.
当我们宣布这种知识时,也不用担心有人会证明我们可能被欺骗:因为如果没有活着或者什么都不想要,那么任何人在这件事本身上都是无法被欺骗的。
non me arbitror quicquam obscurum adtulisse et uereor, ne cuiquam magis, quod haec nimium manifesta sint, uidear esse culpandus; sed quorsum tendant, consideremus.
我不认为我带来了任何模糊的事情,我甚至担心,有人可能会因为这些事情过于明显而指责我;但让我们看看它们指向何方。